Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 2

AN RADIX MORALIUM PRAECEPTORUM SIT IN COGNITIONE VEL AFFECTIONE.

Consequenter quaeritur an radix moralium praeceptorum sit in cognitione an in affectione.

Ad quod sic: 1. Omne quod generat cognitionem in anima est in parte animae cognitiva ; sed moralia Legis generant cognitionem in parte animae cognitiva, quoniam faciunt cognitionem de faciendis vel vitandis; ergo sunt in parte animae cognitiva, et sic radicantur in anima secuncum dispositionem cognitionis. — Minor patet, Rom. 3, 20: "Per Legant cognitio peccati", Glossa: "Per Legem cognita sunt peccata, quae ignorabantur esse peccata, etquaedam graviora per Legem cognita sunt quam ante putarentur, et communiter omnia non impune futura apud Deum per Legem cognita sunt". Ergo Lex facit cognitionem de vitandis et per contrarium de faciendis.

2. Item, Rom. 7, 7: "Peccatum non cognovi nisi per Legem", Glossa: "Ostendit Legem non esse peccatum, sed indicem peccati, nonut peccatum insereretur vel extirparetur, sed tantum ut demonstraretur".

Ad oppositum: a. Lex non solum disponit animam ut cognoscat quid sit faciendum, sed ut etiam afficiatur circa faciendum, et hoc maxime per moralia. Unde Gal. 3, 19: "Lex propter transgressiones posita est", Glossa: "Ut saltem timore cessarent homines transgredi". Ergo Lex disponebat animam ut non solum esset in ea cognitio de faciendo, immo etiam affectio timoris circa ipsum bonum faciendum et malum vitandum.

b. Item, II Cor. 3, 6: "Littera occidit, spiritusvivificat", Glossa: "Cum adest vivificans spiritus, hoc ipsum intus conscriptumfacit diligi quod foris scriptum Lex faciebat timeri". Ergo Lex radicatur in parte animae secundum dispositionem affectionis quae est timor et non secundum cognitionem tantum.

c. Item, duplex est cognitio de re: est enim cognitio de re quia est et est cognitio de re quia bona est vel honesta vel debita. Prima est solum discretiva, secunda electiva. Prima non generat affectionem, secunda autem proprie respicit affectionem et generat, quia ipsa est de re cum sua utilitate vel actu, quo cognito, statim anima afficitur circa rem vel per timorem vel amorem. Sed cognitio, quae est per Legem et per eius moralia, non solum est discretiva sive de re quia est, immo etiam est electiva et de re cum suo actu. Unde Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Lex a lectione dicta est, ut de multis quid eligas scias".

Solutio: Dicendum quod in praeceptis moralibus Legis est discretio boni quod faciendum est et est etiam ibi executio faciendi; unde est ibi regula dictans faciendum et est etiam ibi debitum executionis. Et secundum hoc habemus duas etymologias huius nominis lex: lex enim dicitur a legendo, quia in ipsa est dictamen faciendi; dicitur etiam lex a ligando, quia in ipsa est debitum ad executionem, sicut supra dictum est. Respiciendo ergo dictamen, dicendum quod radicantur moralia Legis in anima secundum dispositionem cognitionis; et cum duplex sit cognitio, scilicet discretiva et electiva, dictamen illud non solum attenditur secundum puram discretionem faciendorum, sed etiam secundum electionem faciendorum; unde dictat quid eligendum sit ad faciendum, sicut patet per auctoritatem Augustini supra dictam. Quantum autem ad debitum executionis faciendorum, radicantur moralia Legis in anima secundum dispositionem affectionis, quia executio sive opus respicit affectionem.

Aliter etiam potest dici ad istam quaestionem quod in Lege est tria considerare, quae sunt lectio, electio, ligatio; et correspondent ista tria tribus quae sunt in libero arbitrio, scilicet facultas, voluntas, ratio. Ex parte facultatis est in libero arbitrio libertas et flexibilitas, et ideo ex ista parte est arctatio sive ligatio per legem; unde ligat ipsam facultatem, quia ex illa parte debet esse arctatio ex qua est libertas et flexibilitas. Secundum quod lex dicitur a lectione, respicit rationem, cuius est legere ; secundum vero electionem respicit voluntatem, quia voluntas eligit, et sic lex respicit totum liberum arbitrium. Per hoc patet quod non solum radicatur in cognitione, sed etiam in aftectione.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod moralia generant cognitionem in anima, quia instruunt quid faciendum este, et etiam cum hoc generant affectionem.

2. Et quod obicitur in secunda ratione quod per Legem tantum fit demonstratio, dicendum quod per hoc quod est tantum non excluditur affectio, sed gratia. Unde vult dicere Glossa quod in Lege sit cognitio boni faciendi et mali vitandi sine adiutorio gratiae ad exequendum ex amore.

PrevBack to TopNext