III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 4
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 4
DE RADICE VIRTUTUM ET PRAECEPTORUM MORALIUM IN COMPARATIONE.
Consequenter quaeritur utrum sit eadem radix virtutum et praeceptorum moralium; et iuxta hoc secundo quaeretur de ordine horum ad invicem.
ARTICULUS I.
Utrum eadem sit radix virtutum et praeceptorum muralium.
Quantum ad primum obicitur sic: 1. Augustinus, in libro De civitate Dei, definit virtutem dicens: "Virtus est ordoamoris".
2. Et similiter, in Ecclesiasticis dogmatibus, definit omnes virtutes per amorem, et sumit ibi amorem generaliter, convenientem cuilibet vi animae respectu sui obiecti, sicut bonum dicitur generaliter. Radix ergo omnium virtutum est amor rectus, qui est caritatis; sed iste est radix omnium praeceptorum, quia "quidquid praecipitur in sola caritate" radicatur, ut dicit Gregorius ; ergo eadem est radix omnium virtutum et praeceptorum moralium.
3. Item, praecepta moralia non sunt nisi de actibus virtutum, sicut prohibitiones de contrariis actuum virtutum; sed actus virtutum radicantur in ipsis habitibus virtutum; ergo et praecepta radicantur in ipsis habitibus ; et huiusmodi habitus sunt virtutes sive habitus virtutum; in eodem ergo radicantur virtutes et praecepta.
4. Item, una est radix omnium vitiorum, quae opponuntur virtutibus sive actibus virtutum et praeceptis; ergo similiter una radix virtutum et praeceptorum, quia aliter ex opposita parte non posset stare eadem radix. — Minor patet, quoniam libido concupiscentiae est radix omnium malorum et vitiorum, Rom. 7, 7: "Concupiscentiam nesciebam esse peccatumnisi Lex diceret: Non concupisces" ; Glossa: "Hocelegit Apostolusquod est generale peccatorum, scilicet concupiscentiam, unde omnia mala venerunt; bona est ergo Lex, quae, dum hoc probibet, omnia mala prohibet".
5. Item, omnis actus debitus, in quantum huiusmodi, est actus iustitiae; sed omne praeceptum morale est de actu debito; ergo omnis actus praecepti, in quantum huiusmodi, est opus iustitiae; ergo omnia praecepta exeunt a radice iustitiae; sed eadem est radix virtutis et iustitiae, quia iustitia est virtus; ergo eadem est radix virtutum et praeceptorum.
6. Item, omnis actus debitus ex imperio est actus obedientiae; sed omne praeceptum est actus debitus et ex imperio; praecepta ergo non sunt aliud quam sit virtus; ergo etc.
Ad oppositum: a. Non est eadem differentia praeceptorum moralium quae est differentia virtutum, nec secundum eam est, quia praecepta moralia distinguuntur in Decalogum; haec autem distinctio et hic ordo non procedit secundum ordinem et distinctionem virtutum; principium ergo distinctionis et ordinis est differens utrobique, et sic non est radix eadem.
b. Item, virtutes et praecepta directiva sunt; sed directio, facta per virtutes, solvitur et amittitur quando fit contrarium virtuti; directio autem praeceptorum non solvitur nec corrumpitur, licet fiant contraria: directio enim per virtutes refertur ad voluntatem sive actum voluntatis, directio autem per praecepta respicit rationem sive actum rationis; ergo hoc separabile et istud inseparabile ; non est ergo eadem radix istorum.
b. Item, actus praeceptorum semper respicit tentionem ; virtute autem posita vel amota non magis vel minus manet haec tentio, immo praecedit virtutes; est ergo alia radix praeceptorum et virtutum.
d. Item, aliquid fit quia debitum, aliquid vero quia voluntarium. Actus virtutis, in quantum huiusmodi, voluntarius est, quia "virtus est habitus voluntarius" ; voluntas autem respicit bonum in ratione boni; virtus ergo radicatur in ratione boni quia bonum; praeceptum autem est actus debitus, quia praeceptum sub debito est, et ita respicit bonum ut debitum, in quantum huiusmodi; ergo praecepta radicantur in ratione boni quia debitum; ergo non est eadem radix.
e. Si dicatur quod virtus respicit debitum actus sicut praeceptum, ut iustitia: unde debitum actus movet virtutem iustitiae, et sic illud non facit differentiam radicis — contra: aliud est debitum actus, aliud executio debiti actus; debitum actus semper est ex lege, et hoc semper ponit praeceptum; virtus autem de se non ponit debitum actus, sed executionem sive habilitatem ad executionem debiti actus. Sicut ergo dicimus ex alio et alio debitum actus et executionem debiti actus, ita ex alia et alia radice dicemus procedere praecepta et virtutem iustitiae.
f. Item, videbitur alicui, cum liberum arbitrium sit "facultas rationis et voluntatis", ex illa parte qua est facultas voluntatis, ponitur ordo virtutis, quia virtus est habitus voluntarius: unde ordo ille est ordo voluntatis; sed ex illa parte qua est facultas rationis, ex qua venit iudicium, ponitur ordo secundum legem et praecepta, quia lex dicitur eo quod facit legere quid faciendum sit, quod proprie pertinet ad rationem; est ergo ponere radicem praeceptorum in anima sive in libero arbitrio ex illa parte qua est facultas rationis, et radicem virtutum ex illa parte qua est facultas voluntatis, ut dicatur lex et praecepta directiva rationis, virtus autem voluntatis; ergo alia et alia radix.
g. Item, voluntas est libera et absoluta; sed ratio non ita, immo bene alicui necessitati subdita; si ergo lex indicit quamdam necessitatem, ergo non potest esse directivum ex parte voluntalis, in qua est omnino libertas; est ergo solum directiva rationis; sed virtus est directiva voluntatis, ut dictum est, quia est habitus voluntarius, non imponens necessitatem; ergo non est eadem radix horum.
Solutio: Dicendum quod non est eadem radix virtutum et praeceptorum. Radicatio enim virtutum semper est secundum formam boni ut boni, radicatio autem praeceptorum secundum formam boni ut debiti; et inde differens est ordo istorum et differens radicatio.
Ad quod notandum est quod est appetitus vel voluntas omnino absoluta quantum ad necessitatem debiti et quantum ad necessitatem actus, et haec est divina voluntas: unde nulli debet, sicut dicit Anselmus, nec est ei necessitas ad actum. Item, est appetitus coarctatus necessitate debiti et actus, et iste appetitus est irrationalis, qui est in creaturis irrationabilibus, sicut in igne et elementis aliis, quia in qualibet creatura est quoddam debitum quod debet de sui natura, quia a Deo creata; similiter in ipsa est necessitas ad actum, quia non est domina sui actus, sed necessitate facit. Item, est appetitus vel voluntas coarctata necessitate debiti, sed non necessitate actus, et haec est voluntas creaturae rationalis; absoluta enim est a necessitate actus, quia in sua libertate est facere vel non facere; sed non absolvitur a necessitate debiti, immo tenetur ex debito, eo quod est subdita Deo ad conformandam voluntatem suam voluntati divinae. In prima voluntate bene ponitur virtus, sed non lex; unde voluntas divina nulli legi est subdita, plena autem est omni thesauro virtutum. In appetitu vero irrationali est lex, sed non virtus, cum totum sit ibi debitum. In voluntate autem vel appetitu rationali lex est et virtus, ita quod ex parte illa qua est absoluta habet regulam directivam sui ne erret, et haec est virtus; ex illa vero parte qua est sub necessitate debiti sub lege est, quae ipsam dirigit instruendo et dictando quid debet sive ad quid tenetur. Secundum hoc ponitur iustitia generaliter triplex, scilicet iustitia voluntaria omnino et non debita, et haec est in voluntate divina; ponitur etiam iustitia debita et non voluntaria, et haec est in appetitu irrationali; et est iustitia debita et voluntaria, et haec est in appetitu sive voluntate rationali; et ex illa parte qua erit iustitia debita erit lex ; ex illa vero parte qua est iustitia voluntaria est virtus, et loquor de iustitia generali ad legem et virtutes. Et sic patet quod non ex eadem parte erit sumere radicem virtutum et moralium legis.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam ergo rationem in contrarium dicendum quod, licet eiusdem boni sit virtus et praeceptum, alia tamen est forma considerationis, et inde diversitas radicis. Alia enim est forma boni ut boni et boni ut debiti. Ex illa parte qua est forma sive ratio boni ut boni sumitur radicatio virtutis; ex illa autem qua boni ut debiti sumitur radicatio praeceptorum legis. Et sicut rectus amor, qui est boni ut boni et boni ut debiti, sub alia est et alia ratione et forma boni, sic alia et alia radix.
3. Ad tertiam rationem dicendum quod differenter est directio actus per virtutes et praecepta, quia directio actus ex debito est ipsorum praeceptorum, directio autem actus ex rectitudine voluntaria est per virtutes, et sic sub alia et alia ratione sunt directiva illorum actuum praecepta et virtutes.
4. Ad quartam rationem dicendum quod non sequitur. Videmus enim quod idem opponitur gratiae et naturae, scilicet peccatum, spoliando scilicet gratuita et naturalia vulnerando, et tamen alia est rectitudo huius et illius: unum enim malum sufficit ad destruendum plura bona coordinata, non tamen illorum una est perfectio nec potest esse sive rectitudo.
5. Ad quintum dicendum quod actus debitus aliter est praeceptorum et virtutis iustitiae. iustitia enim, in qua virtus est, non respicit nisi executionem debiti actus; praeceptum vero facit debitum actus: unde hoc quod est secundum essentiam lex in anima non est nisi debitum actus faciendi. Executio ergo debiti actus est a iustitia, in quantum virtus est; debitum vero actus a lege. Et sicut ab alio et alio est quod sit debitum et quod sit executio debiti actus, ut visum est, sic ab alia radice praecepta et iustitia virtus.
6. Ad sextum quod obicitur de obedientia, similiter dicendum quod obedientia uno modo est lex sive ipsius legis, alio modo est virtus: debitum enim obedientiae est lex, ipsa vero habilitas ad bonum exequendum per obedientiam virtus est. Unde secundum quod est legis, respicit debitum, et sic ab eadem radice; secundum autem quod virtus, respicit executionem debiti, et ideo ab alia radice est.
Sed obicitur: penes voluntatem est imperium ad omnes actus, penes vero rationem est consilium ad omnes actus; sed lex est principium directivum in actum per imperium ; ergo directio legis radicatur ex illa parte qua et imperium, non ex qua consilium. Lex igitur est ex parte voluntatis et non rationis; ergo ex eadem parte radicantur lex et virtus. — Ad istud dicendum, sicut solutum est, quod lex respicit voluntatem et non solum rationem; et similiter virtus, tamen aliter et aliter, quia lex eam respicit quantum ad hoc quod tenetur vel coarctatur ad debitum actus; virtus vero in quantum a debito est absoluta, quae ad hoc est ut dirigat animam in actum exequendum, ad cuius executionem non coarctatur si non vult.
a-g. Similiter ad alias rationes, quae ostendunt quod lex respicit rationem, virtus vero voluntatem, licet concludant verum, dico tamen quod penes hoc non est distinctio radicis in istis; immo, quia lex primo et per se respicit facultatem, deinde vero rationem et voluntatem, ex illa parte qua est tentio debiti radicatur, virtus autem non, ut dictum est.
ARTICULUS II.
De ordine praeceptorum moralium et virtutum.
Nam communes actus sunt virtutum et praeceptorum; aut ergo, quia sunt praeceptorum, sunt virtutum vel e converso. Sed constat quod, quia sunt virtutum, sunt praeceptorum: constat enim quod moralia sive actus moralium non sunt in praecepto nisi quia bona; ergo quia virtuosa, quia virtus respicit bonum sub ratione boni; illi autem actus boni sunt, et quia. boni sunt, sunt in praecepto; ergo virtus naturaliter prius quam praeceptum.
Ad oppositum: 1. Ante virtutes est debitum actus virtutis et tentio ad ipsum; sed debitum actus et tentio ad ipsum est per praecepta; ergo ante virtutes naturaliter sunt praecepta.
Solutio: Dicendum quod lex sive praecepta legis naturaliter sunt priora virtutibus. Et hoc patet sic: bonum enim summum movet ut principium et ut finis; in quantum enim bonum est principium sive conditio principii, est diffusivum sui ipsius, et ex hac parte venit debitum in creatura, scilicet quod ipsa tenetur ad bonum. Quia enim creatura a bono, ideo debet bonum ut conformetur suo principio, sicut dictum est, et ex hac parte venit lex tamquam directiva creaturae et dictans ei bonum debitum. Ex illa autem parte qua bonum movet ut finis et quod creatura est ad ipsum ut ad finem, provenit virtus tamquam directiva ipsius animae, quia virtus dirigit in finem. Quia ergo prior est comparatio animae ad bonum in ratione qua est ipsius principium quam ut finis naturaliter, ideo prior est ordo praeceptorum sive secundum praecepta in anima quam ordo secundum virtutes.
[Ad obiecta]: 1. Ad rationem in contrarium dicendum quod, in quantum sunt bona debita, sunt ipsorum praeceptorum; in quantum vero bona voluntaria, sunt ipsarum virtutum. Sed prior est naturaliter conditio boni debiti quam boni voluntarii, quia prius accipit creatura naturaliter — unde ipsa est debitrix Deo tamquam principio — quam moveatur voluntarie in ipsum ut in finem.