III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 3
AN RADIX MORALIUM PRAECEPTORUM SIT lN AFFECTIONB TIMORIS VEL AMORIS.
Ad quod sio: 1. Philip. 3, 6: "Iustitia quae ex Lege est", Glossa: "Quae timore, non amore servire facit". Ergo Lex de se movet affectum secundum dispositionem timoris et non amoris, et sic moralia Legis radicantur in affectione timoris et non amoris.
2. Item, Augustinus, Contra Adamantium: "Brevis Legis et Evangelii differentia, timor et amor". Ergo radicatur Lex et eius mandata in timore et non in amore.
Ad oppositum: a. In homilia super illud Ioan. 15, 12: "Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem", dicit Gregorius: "Quidquid praecipitur, in sola caritate solidatur". Omnes ergo actus praecepti moralis radicantur in anima secundum affectum amoris sive caritatis et non timoris.
b. Item, ibidem, dicit Gregorius quod "praecepta dominica multa sunt et unum: multa per diversitatem operis, unum in radice" caritatis. Ergo ipsa caritas est radix omnium praeceptorum; moralia ergo radicantur in anima secundum dispositionem affectionis amoris sive caritatis.
c. Item, Matth. 22, 37-40: "DiligesDominum Deum tuum" etc. "In his duobus laudatistota Lex pendet". Ergo omnia praecepta Legis radicantur in dilectione sive in caritate.
Solutio: Dicendum quod duobus modis est ponere radicem in praeceptis moralibus Legis, scilicet quoad inchoationem et quoad consummationem. Ponendo radicem eorum quoad inchoationem, secundum hoc radix eorum in anima est secundum affectionem timoris, sicut habetur Eccli. 1, 16: "Initium sapientiae timor Domini", et post dicitur: "Radix sapientiae timere Deum" ; timor Domini expellit peccatum. — Si autem ponatur radicatio eorum quoad consummationem, tunc respicit executionem, et sic est radicatio eorum in anima secundum dispositionem amoris, qui est caritas. Unde Augustinus, Contra Faustum, exponens illud verbum Ezech.: "Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis corcarneum", dicit: "Auferam abeis cor lapideum, et dabo eiscor carneum, quia in comparatione lapidis, qui sine sensu est, caro sentit; per lapidis insensualitatem significatum estcor non intelligens etper carnis sensualitatem significatum est corintelligens. Tantum noli esse sub Lege, ut illam timore impleas, sed sub gratia, ut sit "plenitudo Legis"caritas". Quantum ergo ad impletionem et consummationem est radicatio moralium penes amorem. — Et per hoc patet verificatio rationum.
On this page