III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 6, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 6, C. 1
AN LICITUM SIT IURAMENTUM RECIPERE IN FORMA CONCESSA.
Quantum ad primum obicitur sic: 1. XXII Causa, quaest. 1, Augustinus, De verbis Apostoli, dicit super illud Matth. 5, 37: "Quod amplius est a malo est", sic: " "Quod amplius est, a malo est", non iurantis, sed non credentis". Sed non credens hic appellatur ipse recipiens iuramentum; ergo "quod amplius est", hoc est iuramentum, est a malo recipientis; sed nonnisi quia recipit iuramentum; ergo non est licitum recipere iuramentum, etiam in forma concessa, scilicet quando iuratur per Deum vel per creaturas ad hoc deputatas.
2. Item, accipiens iuramentum aut accipit illud sciens illum, qui iurat, iurare falsum aut nesciens ipsum iurare falsum aut sciens ipsum iurare verum. Sed quocumque modo sic accipiat, semper peccatum est; ergo recipere iuramentum simpliciter illicitum est et peccatum. - Minor patet per Augustinum, in Glossa super illud Rom. 1, 9: "Testis est mihi Deus", qui dicit: "Multum interest qui exigit iurationem, si novit illum iurare falsum vel non. Qui enim nescit, et ideo dicit iura mihi, ut ei fides sit, non audeo dicere non esse peccatum, tamen humana tentatio est; si autem fecisse novit et cogit iurare, homicida est". Ergo neque sciens iurantem iurare falsum neque nesciens potest recipere iuramentum sine peccato. Similiter neque sciens ipsum iurare verum, quia, si scit ipsum iurare verum, facit ipsum iurare pro nihilo; ergo sine causa facit ipsum iurare ; et ipse consentit et recipit; ergo peccat; illicitum est ergo recipere iuramentum.
3. Item, videtur quod iudex peccet in recipiendo iuramentum, quia iudex exigit iuramentum ; sed Matth. 5, 37 dicitur: "Sit sermo vester: est, est, non, non; quod" enim "amplius esi, a malo est". Et dicit Glossa, super illud Rom. 1, 9: "Testis est mihi Deus": "Tu non facis malum qui bene uteris iuratione, ut alteri suadeas quod utile est, sed a malo est, supple, illius" qui recipit iuramentum. Ergo hoc est a malo iudicis.
4. Et videtur quod a malo iurantis: Quilibet enim debet melius praesumere de alio quam de se; igitur, si iurans credit se esse veridicum in iurando, cum bonitatis humanae sit credere proximum esse veridicum, iurantis est credere illum, cui iuratur, credere iurantem esse veridicum; ergo, si iurans credit esse verum pro quo iurat, unde crcdit se esse veridicum, debet suspicari et praesumere quod alter, cui debet iurare, credat illud esse verum. Sed, si omnes crederent aliis, non iuraretur; ergo iste non debet iurare, si credat illud esse verum pro quo iurat; si ergo hoc est malum, hoc est malum iurantis. Similiter etiam si iuret falsum, semper videtur esse a malo iurantis.
5. Item, videtur quod a malo recipientis. Augustinus, Super Epistulam ad Galatas, dicit: "Non est contra praeceptum Dei iuratio, quae a malo, non iurantis est, sed increduli, a quo iurare cogitur".
6. Item, super illud Matth. 5, 37: "Quod amplius est" etc., Glossa: "Non quidemmalum, quia, etsinon bonum, tamen necessarium, sed a malo est, non tuo, sed illius a quo cogeris iurare, id est ab infirmitate eius, quae malum est". Ad oppositum: a. Ostenditur quod licitum sit recipere iuramentum. XXII Causa, quaest. 1, Augustinus, Ad Publicolam: "Quamvis dictum sit ne iuremus, tamen nunquam in Scripturis sanctis me legisse memini ne ab aliis iuramentum recipiamus". Ex quo patet quod licitum sit recipere iuramentum.
b. Item, XXII Causa, quaest. 1, Augustinus, De verbis Apostoli: "Ipsum iurare, sicut peccatum non est, ita iuramentum ab aliquo recipere malum non est".
Solutio: Dicendum quod licitum est iuramentum recipere in forma concessa, sicut dicunt praedictae auctoritates. Notandum tamen iuxta quoddam verbum quod dicit Augustinus, in Glossa, super illud Rom. 1, 9: "Testis est mihi Deus", ubi dicit: "Ego vobis dico, non iurare omnino" etc.: "Ibi prohibuit Dominus quod est malum, suasit bonum quod est appetendum; prohibuit enim falsum vel sine necessitate iurare, suasit verum loqui, indulsit iuramentum, quod est necessarium".
Secundum hoc ergo distinguendum est quod sicut duplex est iustitia, scilicet publica et privata, ita duplex est iuramentum, scilicet publicum, quod respicit iustitiam publicam, et privatum, quod respicit iustitiam privatam. De iuramento privato, in quo iuratur falsum ex causa, distinguendum, secundum Augustinum, in Glossa, super illud Rom. 1, 9: "Testis est mihi Deus" etc., quia recipiens iuramentum aut scit illum iurare falsum aut nescit, et tamen non scit illum iurare verum. Si scit illum iurare falsum et recipit, dicit Augustinus quod "homicida" est ille qui recipit. Si autem nescit ilium iurare falsum nec tamen scit illum iurare verum, dicit quod "humana tentatio est", id est quod veniale peccatum est. Unde dicit: "Qui autem nescit, et ideo dicit iura mihi, ut ei fides sit, non audeo dicere non esse peccatum, tamenhumana tentatio est", id est veniale peccatum est; "si autem fecisse novit, et cogit, homicida est". Quare dicit quod! non audet "dicere non esse peccatum" de illo qui nescit? Quia recipiens iuramentum semper debet praesumere de veritate proximi; unde sicut iudicium suspicionis de occulto veniale peccatum est, sic istud peccatum est. — Si autem sit iuramentum publicum, id est ratione publicae iustitiae, sic iudicis est recipere iuramentum; et, cogente ordine iudiciario, potest recipere iuramentum sine peccato, immo ad hoc quod recipiat tenetur, quia bonum publicum debet praeponi bono personae. Si tamen sciat ipsum iurare falsum, debet ipsum repellere secundum suum posse. Si tamen cogitur ordine iudiciario, ita quod, si non reciperet, omitteret de iis quae ad ordinem iudiciarium pertinent, dico quod tenetur recipere et sine peccato recipit.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum quod obicitur "quod amplius est, a malo est": dicendum, sicut dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio, quod duplex est malum, scilicet malum culpae et malum poenae. Cum ergo dicit "quod amplius est, a malo est", loquitur de malo poenae, quod est infirmitas sive incredulitas, et non de malo culpae. Et hoc est quod dicit Augustinus, Rom. 1, 9, super illud: "Testis est mihi Deus", Glossa: "Iuratio non est bona, id est appetenda; non tamen mala, id estprohibita, cum est necessaria, licet sit a malo infirmitatis eorum quibus aliquid persuades; quae infirmitas utique malumest, unde nos quotidie liberari praecamur, dicentes: "Libera nos a malo"". Et hoc etiam dicit Augustinus, in Canone, XXII , quaest. 1, De verbis Apostoli, exponens illud "quod amplius est, a malo est", dicit: "Nomine mali, non malitia, sedpeccati poena intelligitur. Ex poenali enim infirmitate incredulitasilla processit, qua ad iurandum compellimur". Haec autem infirmitas sive incredulitas est ignorantia, quae est quaedam poena naturae corruptae. Non ergo sequitur: hoc est a malo poenae, ergo est peccatum tacere illud.
3. Ad illud quod obicitur de iudice unde hoc habet quod possit recipere iuramentum sine peccato: dicendum, secundum illud Apostoli Rom. 2, 2: "Scimus quoniam iudicium est Dei". Ex quo verbo intendit Apostolus quod iudex in iudicando vicem Dei habet et locum Dei obtinet; unde loco ipsius residet in iudicando, et ideo, mediante Veritate quae Deus est, potest perquirere veritatem. Cum enim sit vice Dei, cui omne iudicium reservatur, principaliter Deum habet medium ad iudicandum, et ideo, cum iuramentum sii testificatio facta per Veritatem primam sive per Deum, ideo iudex potest recipere iuramentum sine peccato, dummodo procedat ordine iudiciario, quia ex hoc quod sedem Dei obtinet, per Deum, qui est Veritas prima, ceteras veritates potest perquirere.
4—6. Et quod obicitur quod illud a malo est, dicendum quod est malum generale, et hoc est malum naturae, et, est malum personae. Hoc ergo non est a malo personae iudicis, immo hoc est a malo generali, de quo etiam habetur in Psalmo: "Omnis homo mendax", id est pronus ad mendacium; hoc enim est malum generale. Similiter a malo generali est illud, quia iudex non tenet ibi iocum personae, sed locum pro republica conservanda.
Sed quaeritur iuxta hoc: Cum malum sit recipere iuramentum in aliquo casu, quare non prohibuit Dominus recipere iuramentum sicut prohibuit iurare? Ad hoc dicendum quod designando unum designavit alterum, quia non est recipere sine iurare. Et propter hoc sicut iurare sine causa est peccatum, ita recipere iuramentum sine causa est peccatum, et sic prohibendo unum prohibuit alterum.