Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 6, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 6, C. 2

AN LICITUM SIT RECIPERE IURAMENTUM IN FORMA NON CONCESSA.

Postea quaeritur de receptione iuramenti in forma non concessa. Et appello iuramentum in forma non concessa, sicut quando iuratur per falsos deos sive per idola. Quaeritur ergo an sit licitum recipere tale iuramentum.

Ad quod sic: a. Gen. 31, 50 legitur quod Iacob accepit iuramentum a Laban, qui tamen iuravit ei per falsos deos.

b. Item, I Mach. 8, legitur quod Iudas petiit iuramentum a Romanis, quia petiit ab eis foedus, et tamen sciebat quod iurarent per falsos deos sive per idola. Si ergo Iacob et Iudas in omnibus commendantur, licitum est recipere iuramentum per falsos deos sive in forma non concessa.

Contra: 1. Rom. 1, 17: "Qui talia agunt digni sunt morte, nonsolum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus" ; ex quo accipitur quod iacientes et consentientes eiusdem rei sunt. Si ergo recipiens iuramentum factum per idola consentit ipsi iuranti per idolum, non est licitum recipere tale iuramentum.

2. Item, Augustinus, in libro De doctrina christiana: Ordo caritatis est quod diligatur Deus super omnia, deinde anima propria, tertio proximus, quarto corpus proprium. Ergo qui salutem sui corporis praefert saluti animae proximi, peccat, quoniam contra caritatis ordinem facit; sed hoc facit qui pro re temporali facit iurare proximum per idola et ab eo tale iuramentum recipit; ergo peccat qui pro re temporali recipit iuramentum per falsos deos.

Solutio: Dicendum quod duplex est bonum: est enim bonum publicum et bonum personale. Bonum publicum semper praeiudicat bono personae et semper ei praeponitur sive praeordinatur. Secundum hoc ergo dicendum quod, ubi est bonum publicum causa, licitum est iuramentum recipere in forma non concessa, sed non ubi bonum personae esset causa. Iacob ergo iuravit Laban et recepit ab eo iuramentum propter bonum publicum, scilicet posteritatis sive prolis quae ab utroque nasceretur. Similiter, Iudas recepit iuramentum a Romanis propter bonum publicum, ut scilicet esset pax firmata Iudaeorum et Romanorum.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum quod obicitur in contrarium quod non solum qui talia agunt digni sunt morte, sed etiam qui consentiunt facientihus etc., dicendum quod ille qui iurat per idolum firmat; item, per tale firmat, scilicet per idolum vel per falsum deum. Ille ergo qui recipit iuramentum illud aut habet intentionem ad solam firmationem et pro bono publico aut habet intentionem ultra ad rationem firmandi, scilicet ad idolum per quod fit firmatio. Si primo modo, dicimus quod talis non consentit illi per quod fit firmatio, sed solum ipsi actui sive ipsi firmationi. Et propter hoc, licet iurans peccet, non tamen talis recipiens iuramentum peccat. Si autem fert intentionem secundo modo, sic peccat sicut et iurans, et hoc modo procedit auctoritas Apostoli.

2. Ad secundum dicendum quod pax temporalis aliquando ordinatur ad bonum corporis solum, et sic secundum ordinem caritatis postponendum est bono singulari animae proximi, et sic procedit ratio. Aliquando autem ordinatur ad bonum spirituale publicum, ut ad pacem communem vel aliquid huiusmodi, et sic praeponderatur et praeordinatur bono animae proximi. Nec facit contra ordinem caritatis qui tale bonum bono singulari animae proximi praeponit, immo potius secundum ordinem caritatis, quia semper bonum publicum praeiudicat bono personae, et sic licitum est recipere iuramentum a proximo pro bono temporali publico et non est contra ordinem caritatis.

PrevBack to TopNext