Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 7, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 7, Praeambulum

Postea quaeritur de forma iuramenti. Forma autem iuramenti quaedam est concessa, sicut illa qua iuratur per Deum; quaedam est prohibita, sicut illa qua iuratur per falsos deos sive per idola; quaedam vero est partim concessa, partim non concessa, sicut illa qua iuratur per creaturam. Quaeritur ergo de forma concessa; de forma non concessa sive prohibita; de forma partim concessa, partim non concessa.

PrevBack to TopNext