Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 3

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 3

DE FORMA HUIUS PRAECEPTI.

Sequitur inquirere de forma huius praecepti quantum ad tria, iussionem, promissionem, ordinem.

ARTICULUS I

De forma huius praecepti quantum ad iussionem.

Ad primum arguitur sic: 1. Cum honor intelligatur duobus modis, in exhibitione reverentiae et exhibitione sustentationis, et utroque honore debeat honorari proximus pro tempore et loco, ergo praeceptum de honore debuit dari generalius, ut diceretur honora proximum, aut quaeritur quare non.

2. Item, respectu patris et matris in nobis est motivum intrinsecus ad honoris exhibitionem; sed non sic est de quolibet proximo; minus ergo difficile est honorare patrem et matrem quam honorare generaliter vel universaliter proximum; praeceptum autem est de difficili bono, sicut virtutes ; ergo de magis difficili magis ; ratione ergo maioris difficultatis debuit praecipi honor sub hac forma honora proximum quam sub hac "honora patrem".

Dixerunt quidam quod honor proximi generaliter praecipitur implicite, non explicite, et hac ratione: Iudaei erant quasi rudes et "Lex paedagogus" ; ideo a minoribus ad maiora, a facilioribus ad difficiliora provehi debuerunt ; honorare autem proximum, id est cuilibet indigenti necessaria ministrare, nimis durum erat eis; ideo non erat dandum praeceptum de necessariorum exhibitione sub forma explicita, sed sub forma implicita, ut sic ducerentur ad perfectum; deinde vero, evacuato quod "ex parte est" sive imperfectionis, daretur sub forma explicita. Quia vero inter omnia quae sunt de re illius mandati, facilius est honorare patrem et matrem, datum est sub iis terminis. Eadem ratio est quare, cum res tertii mandati sit moralis, tamen datur sub forma caerimoniali: hoc enim factum est propter altitudinem illius mandati, quia, si daretur sub forma explicita, non intelligerent illud.

Sed contra hoc obicitur in hunc modum: a. Hugo de S. Victore, in libro De sacramentis: "Primum praeceptum secundae tabulae ad patrem pertinet hominem, sicut primum primae ad Patrem Deum. Utrobique paternitas praeponitur, utrobique principii dignitas honoratur, quia, secundum quemdam modum, sicut habemus principium nascendi a patre homine, sic principium essendi per conditionem accepimus a Deo Patre, ut discat cor humanum in eo principio quod videt, quid debeat illi principioa quo est et quem non videt". Secundum hoc ergo in isto praecepto solum praecipitur honor patris et non proximi. — Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit, dicendum quod, sicut patet ex praecedenti, istud praeceptum ordinat nos ad proximum solum, a quo trahimus originem et, accipimus naturam, sicut sequentia ordinant ad proximum cum quo habemus communem naturam. Inde est quod in hoc praecepto, secundum propriam rationem, nunquam praecipitur nisi honor patris aut matris.

2. Ad illud vero quod obicit quod illud difficilius est, dicendum quod illud non facit ad propositum, quia non praecipitur hic honor quicumque, sed honor determinatus.

ARTICULUS II

Quare non praecipiatur honor filii sicut honor patris.

Item, quaeritur quare non praecipitur honor filii sicut honor patris.

Et ostenditur quod magis debuit praecipi: 1. Primo, ex hoc quod dicitur, II ad Cor. 12, 14: "Patres debent thesaurizare filiis, nec debent filiiparentibus thesaurizare". Ergo magis debent parentes filiis necessaria ministrare quam e converso; sed honor est in ministratione necessariorum; ergo magis debet praecipi vel esse in praecepto honor filii quam patris.

2. Ad idem, super illud Matth. 19, dicit Chrysostomus: "Humor ascendit de radice ad ramos, sed a ramis ad radicem non flectitur; sic caritas de patribusad filios, sed non revertiturad illos". Ergo primum.

3. Item, magis tenemur ad melius; in successione. autem filiorum salvatur, esse divinum; unde Eccli. 30, 4: "Mortuus est pater eius, et quasi non est mortuus; similem enim sibi reliquitpost se", scilicet filium; in sustentatione autem parentum solum esse temporale vel particulare; magis ergo tenentur patres honorare filios in sustentando quam e converso; et si sic, tunc magis debuit esse in praecepto honor filiorum quam parentum.

4. Item, Seneca: "Amor catulorum in venabula impingit feras". Et Osee 13, 8: "Ero quasi ursa raptis catulis". Parentes ergo plus diligunt filios quam diligantur ab eis naturaliter; ergo magis est de lege naturae, et sic magis pertinet ad Decalogum, et inde ut prius.

Contra: a. Ius naturale dicit teneri ad gratitudinem et fugere ingratitudinem; sed Tob. 4, 4 dicitur de matre filio: "Memor esse debes quae et, quanta pericula passa sit in utero suo propter te", Glossa: "Ne sis ingratus maternis laboribus; redde te ei quae cum laboribus dedit te". Magis ergo tenentur filii parentibus quam, converso, quia plus receperunt ab eis.

b. Item, Ambrosius, super Luc. 18, 20: "Etsi paveris matrem, non reddidisti ei cruciatus quos pro te passa est; non obsequia, quibus te gustavit, non alimenta, quae tribuit tibi vero pietatis affectu, immulgens labrisubera; non famem, quam pro te ipsa toleravit, ne quid, quod tibi noxium esset, comederet, ne quid, quod lacti noceret, hauriret. Tibi illa ieiunavit, tibi manducavit, tibiilla cibum, quem voluit, non accepit; tibi, quem noluit, cibumsumpsit; tibi vigilavit, tibi flevit. Et ita illam egere patieris? Illi debes quod habes, cui debes quod es". Tob. 4, 3: "Honorem habebis matri lune omnibus diebus vitae tuae". Ex iis patet magis debere filios honorare parentes quam e converso.

c. Item, Philosophus: Quae sparsim seminata sunt in animalibus per naturam, in homine collecta sunt per rationem. Sed, in libro De animalibus, legitur quod pulli lalach, scilicet cuiusdam avis, cibant parentes suos in senectute, et pulli marochoch, scilicet cuiusdam alterius avis, cibant parentes suos, non solum in senectute, sed quandocumque indigent. Ergo istud maxime debet servari ab homine, et inde primum.

d. Item, Hieronymus, De honore parentum: "Parentes adeo debent habere liberosdulciores, quia per alios reparari non possunt, utcum eos lex naturae subtraxerit, nec patrem alium tibi poteris invenire nec matrem". Non sic autem est de filiis.

Solutio: Notandum quod amor patris in filios totus est gratuitus, quia filii sunt a parentibus, et intenditur amor ille per naturam sensualitatis. Unde Hieronymus, De fumare parentum: "Memento parentum esse quod talis es, quorum manibus crementa sumpsisti". Et sequitur: "Sit tibi gratavita ipsorum, quibus carior est vita tua quam propria; redde amoris vicem colendae pietatis". Amor autem filiorum in parentes maxime est debitus, quia accipiunt a parentibus esse et educationem; unde debent se illis. Unde Hieronymus: "Exsolve, fili, quod debes, et officia debita qualicumque exhibe famulatu, quia, parentibus nemo potest reddere quod debetur". Et huiusmodi amor intenditur per viam rationis, non sensualitatis. Cum ergo quaeritur quare non est mandatum de honore filiorum sicut de honore parentum, dicendum quod natura sufficienter inclinat ad hoc; ad honorem vero parentum inclinat ratio excitata per considerationem debiti et praecepti, quemadmodum non est praeceptum de amore sui, quia ad hoc sufficienter inclinat natura, sed de amore proximi. Praeterea, alia ratio est, quia omnis honor theologicos est respectu praeeminentis, sicut patet ex dictis ; pater autem, eo quod est principium filii, praeeminentiam habet respectu ipsius, et non e converso.

Et si obiciatur ex illo quod habetur ad Ephes. 5, 21: "Subiecti invicem", Glossa: "Non solum auditores praelatis, sed praelati subditis", ex quo videtur quod honor non semper dicatur respectu praeeminentis: respondendum est quod reverentia subiectionis duplici ratione exhibetur, scilicet in signum subiectionis et in signum mutuae caritatis. In signum superioritatis debet exhiberi ab interioribus praelatis; unde Glossa super illud ad Ephes. 5, 21: "Subiecti invicem": "Praelati subditis, in caritate eis serviendo, et humiliter curam gerendo". Unde distinguenda est duplex subiectio: subiectio inferioritatis, quae est minorum; et honoris, quae est maiorum. Unde ibidem dicit Glossa: "Et sidignitas est maiorum, administratoria tamen est. Unde I ad Cor.9, 19: "Omnium me servum feci". Estergo maiorum, salva tamen dignitate, servire, sicut minorum est humiliter obedire".

[Ad obiecta]: 1, Ad illud ergo quod primo obicitur quod filii non debent thesaurizare parentibus: dicendum quod non sequitur ex hoc quod non debeant necessaria ministrare; thesaurizare enim est ex superabundantia succedenti in posterum necessitati providere. Quia ergo patres non succedunt filiis, sed e converso, ideo dicitur quod filii non debent thesaurizare patribus. Ministrare vero necessaria est praesentem indigentiam Supplere, et hoc tenetur filius facere patri, maxime ex hoc quod est ei principium.

2-4. Ad secundum et quartum iam patet responsio, quia ex hoc quod affectus patrum decurrit in filios per naturam sensualitatis, non autem sic e converso, ideo magis debet esse praeceptum quod est magis debitum et ad quod minus inclinat natura, ut honor parentum.

3. Ad tertium dicendum quod sustentatio tam filii quam patris respicit personam: persona enim singularis ipsa est quae sustentatur, non species. Improprie enim dicitur speciem sustentari, cum singulare sustentatur, et tamen sub illa improprietate aeque sustentatur species, cum sustentatur pater sicut cum sustentatur filius; ideo interimenda est propositio quam proponit.

ARTICULUS III

Quare huic mundato addita sit promissio plus quam ceteris.

Item, quaeritur quare huic mandato addita est promissio plus quam ceteris.

I. Si dicatur quod ex hoc quod istud est affirmativum, et ideo de iaciendo bono, alia vero praecepta secundae tabulae sunt negativa, sicut "non occides, non moechaberis", et ideo de non faciendo malo quantum ad formam praecepti — facienti autem bonum debetur merces et praemium, non facienti autem matum, in quantum huiusmodi, non propter hoc debetur merces, sed vitatio supplicii solum - adhuc est quaestio quare istud praeceptum proponatur sub forma affirmativa plus quam cetera, cum dictum sit in praecedentibus quod in quolibet praecepto intelligatur affirmatio in iussione et negatio in prohibitione. Item, in primo praecepto primae tabulae additur promissio, cum dicit: "Faciens misericordiam in millia", cum tamen sit negativum.

II. Item, quaeritur quare additur promissio longaevitatis. Si dicatur quod istud est propter congruentiam — quia congruum est quod qui conservat vitam patris, quod vita eius conservetur; ergo, cum in quinto praecepto "non occides" per affirmationem iubeatur conservatio vitae proximi; unde super Deuter. 5, 16, Glossa: "Pasce tame morientem: quem si non paveris, occidisti" - illi praecepto maxime debuit addi ista promissio.

III. Item, quaeritur quare in Exodo additur una promissio tantum, quia ibi dicitur: "Honora putrem, ut sis longaevus", in Deuter. vero 5, 16 duplex, ubi dicitur: "Ut longo vivas tempore et bene sit tibi". Si dicatur, sicut quidam dixerunt, quod hoc est propter duplicem statum, perfectorum et imperfectorum, mandata autem Exodi respiciunt statum imperfectorum, mandata vero Deuter. statum perfectorum, ideo imperfectis, qui sustentant corporalem vitam patrum, additur una promissio, scilicet longaevitatis in corpore, pertectis vero qui sustentant non solum vitam carnalem temporali subsidio, sed etiam spiritualem vitam spirituali solatio parentum, duplex proponitur promissio, scilicet longaevitatis in corpore et bene essendi in mente — contra: Deuter. 22, 6 praecipitur: "Si inveneris matrem pullis vel ovis incubantem, non tenebis eam cum filiis, sed obire patieris, ut bene sit tibi et longo vivos tempore". Sed constat quod istud praeceptum non est observantiae perfectae, et tamen ei promittitur idem quod in Deuter. honoranti patrem; nulla est ergo assignata ratio.

Solutio: Dicendum quod promissio additur huic praecepto, ut ad sustentationem parentum allicerentur filii et inclinarentur ex divina promissione, quemadmodum ad sustentationem filiorum inclinantur parentes ex natura, et maxime, sicut dictum est supra, Quaestione de modo traditionis mandatorum, propter avaritiam Iudaeorum evacuandam. Quia ergo honor patris intelligitur in erogatione, evacuanda erat avaritia filiorum divina promissione. Praeterea, ratione status populi Iudaici, cum data est Lex, quia data est in deserto, in quo per diuturnam fatigationem itineris perventuri erant ad terram promissionis. Ne ergo filii in subveniendis necessitatibus parentum, quae tunc maxime ingruebant, essent negligentes, excitandi erant promissione divina.

I. Ad illud vero quod quaeritur quare affirmative datur, dicendum quod praecepta dabantur imperfectis et rudibus et ex corruptione naturae pronis ad omittendum bonum faciendum et committendum malum vitandum. Ubi ergo erat maior pronitas ad omissionem quam ad commissionem, dabatur praeceptum affirmative. Inde, cum duo sint, honoratio patris exhibenda et inhonoratio fugienda, proniores erant ad omissionem honorationis quam ad commissionem inhonorationis. Et ideo affirmative debuit dari praeceptum de honore patris, ne ex avaritia quae in eis maxime erat, sicut patet ex Evangelio, vel ex negligentia diuturni servitii et laboriosi in deserto istud amitterent. Ubi vero non solum ad amissionem pronitas erat, sed ad commissionem erat impetus pronitatis corruptionis, dabatur praeceptum negative, ut eum ex corruptione naturae maxime proni essent ad homicidia et furta etc., ideo negative data sunt: "non occides" etc. - Fuerunt tamen qui dixerunt quod honorare parentes, universale est respectu temporis omnis et omnis subditi, quia non fuit tempus in quo non debuerunt parentes honorari, et cuilibet commune habere parentes, quos tenetur honorare semper, etsi non ad semper, et ideo affirmative. Sed in aliis mandatis non est invenire secundum affirmationem ita universale secundum omne tempus et cuilibet: occidere enim iuste, quamvis sit universale quantum ad omne tempus, non tamen quantum ad omnem personam, sed solum iudicis. Sed in negatione universali est "non occides iniuste" ; similiter uti coniuge moderate non obligat omnes et semper, quia sic tenerentur omnes habere uxores, sed negatio "non moechaberis" universalis est; et similiter in mandatis aliis quae dantur negative in secunda tabula. Sed quamvis haec ratio possit assignari in secunda tabula, non tamen in prima.

II. Ad illud vero quod quaeritur quare additur promissio longaevitatis, dicendum quod ratione congruitatis fit talis promissio. Congruum enim est ut procuratio conservationis vitae principii mereatur conservationem sui. Unde Hieronymus, De honore parentum: "Humanitas talibus oblata personis, scilicet parentibus, vivendi tempus extendit, et morte dilata vicemque facientibusreddens, officia nostra Domino videnti commendat". Item, meretur ab homine cui est principium, scilicet filio, ut eius vita sustentetur, et ita prolongetur. Unde Hieronymus, in eodem: "Foveatur parentum senectus et factis eorum vicissitudo reddatur. Videant liberi vestri quid faciant, vicem vobis similem reddituri". Non autem sic de conservatione vitae alterius hominis qui non est nobis principium.

III. Ad illud quod quaeritur de gemina promissione quae ponitur in Deuter., dicendum quod in illa promissione fit additio propter explanationem: longaevitas enim in miseria non est appetenda nec promissio longaevitatis simpliciter, nisi cum successu prosperitatis alliceret. ideo praeceptum Deuter., quod debet explanatio esse Exodi, determinat longaevitatem habentem coniunctam prosperitatem esse in promissione, cum dicit "ut longo vivos tempore", in quo promittitur diuturna conservatio esse; "et bene sit tibi", in quo promittitur prosperitas ad bene esse. — Ad illud vero quod quaeritur quare promissio consimilis additur praedicto mandato figurali: dicendum quod in Lege erat promissio addita praecepto aliquando propter congruitatem actus, et hoc modo longaevitas promittitur honoranti patrem; aliquando propter contrarietatem abusionis actus, quemadmodum in praedicto caerimoniali. Nam ad litteram error auguriorum apud idololatras credebat obtinere longaevitatem, si caperet matrem super pullos vel super ova incubantem ; ideo praeceptum divinae Legis occurrit per prohibitionem observantiae augurii; et ut longius ab hoc eos removeret et ne timerent ex hoc infortunium vltae sibi futurum, adest divina promissio, quae promittit contra augurium facienti longaevitatem et vitae felicitatem. — Et si quaereretur quare tanta promissio, quanta honoranti patrem, responsum est Quaestione de continentia legis, quia hoc non est quia illud in genere sit tantum bonum, quantum honor parentum, sed hoc est quia observantia huius praecepti pro illo tempore destruebat tantum malum vel maius, quantum est inhonoratio parentum, videlicet idololatriae partem, quae est in auguriis ad inhonorationem Dei.

ARTICULUS IV

De ordine huius praecepti.

Item, quaeritur de ordine huius mandati. Nam, cum in prima tabula priora sint negativa affirmativis, videtur quod similiter debeat esse in secunda aut quaeritur quare non.

Si dicatur, sicut quidam dixerunt, quod de Deo magis cognoscimus quid non est quam quid est, et ideo prior est negatio affirmatione in praeceptis quae ordinant ad Deum; de homine vero primo cognoscimus quid est, ideo in praeceptis ordinantibus ad proximum prior est affirmatio negatione — contra: sive ordine ad Deum sive ad proximum non praecipitur vel prohibetur nisi actus noster; noster autem actus nobis notissimus est et aeque, sive sit actus iussus vel prohibitus respectu Dei sive iussus vel prohibitus respectu proximi.

[Solutio]: Propter hoc dicendum quod hoc est ratione principii cuius honor praecipitur. Unde sicut in ordine ad Deum primum praeceptum est de honore principii quod est Deus, in prima tabula, ita in ordine ad proximum primum praeceptum est de ordine principii quod est homo, in secunda tabula. Unde, sicut dicit Hugo de S. Victore. "Utrobique dignitas principii honoratur".

PrevBack to TopNext