III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 2
QUANTUM AD QUID INTELLIGATUR HONOR IN HOC PRAECEPTO.
Deinde quaeritur quantum ad quid intelligatur honor in isto praecepto. Ad cuius rei intelligentiam, quaeruntur quatuor: Primo, an honor sit exhibitio spiritualis vel corporalis; secundo, utrum honor dicat respectum praeeminentiae; tertio, cum honor dicatur multipliciter, utrum dicatur aequivoce; quarto, utrum in hoc praecepto honor quilibet iubeatur.
ARTICULUS I.
An honor sit exhibitio spiritualis vel corporalis.
Ad primum sic: 1. Philosophus: "Honor est, exhibitio reverentiae in testimonium virtutis". Sed exhibitio reverentiae est exhibitio spiritualis; ergo et honor.
2. Item, Deus est honorandus ut Pater, quia principium creationis, Malach. 1, 6: "Si ego pater, ubi esthonor meus" ? Homo vero est honorandus, quia pater et principium generationis, in quo est in imitatione primi principii, quod est Deus. Unde Hieronymus, in epistola De parentibus honorandis: "Praebeatur patribus amorimixta formido, qui primi nobis sunt causa nascendi; exhibete patribus, filii, quod vos potestas paterni nominis cogit, quae a Deo est eorum meritis attributa". Si ergo ratione principii non debetur Deo nisi honor qui est exhibitio spiritualis, ergo nec homini debetur honor nisi qui est exhibitio spiritualis, cum non sit honorandus nisi quia in eo relucet ratio divini principii. Ex iis ergo videtur relinqui quod patri solum debeatur honor reverentiae exhibitionis spiritualis.
3. Contra videtur quod tantum debeatur eis honor corporalis, quia filius non accipit a patre nisi quod est corporale; sed ratione accepti solum est debitor honoris; ergo non debet ei honorem nisi in exhibitione corporali. — Item, Hieronymus, Ad Salvinam, exponens illud I ad Tim. 5, 17: "Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore" etc.: "Honor in praesentiarum vel pro eleemosyna vel pro munere accipitur". Et in Evangelio: "Honora patrem tuum" etc., Hieronymus: "Non in verborum sono, qui inopiam parentum cassa potest adulatione frustrari, sed in victus necessariis ministrandis debereintelligi". Ergo intelligitur honor solum in exhibitione corporali.
4. Item, quod intelligatur de corporali et spirituali exhibitione, ostenditur multipliciter. Eccli. 3, 9: "Honora patrem" etc., Glossa: "Reverentiam exhibendo, necessaria ministrando". Et in Deuter. 5, 16: "Honora patrem tuum" etc., Glossa: "Officio pietatis et honoris". Item, ad Ephes. 6, 2: "Honora patrem" etc., Glossa: "Honorare patrem est ei reverentiam exhibere et necessaria ministrare". Item, Deuter. 5, 16: "Honora patrem" etc., Glossa ; "Iubemur parentes honorare et obsequium pietatis et reverentiam exhibere". Ex iis relinquitur quod honor debitus parentibus est exhibitio spiritualis in reverendo et corporalis necessaria ministrando.
Contra: a. Sicut differunt pater carnalis et spiritualis, sic exhibitio carnalis-et spiritualis; et secundum quod se habet ratio paternitatis, sic debet se habere ratio honoris; patri ergo carnali honor debetur carnalis et spirituali spiritualis. — Item, quae est ratio ut carnali patri debeatur exhibitio corporalis et spiritualis? Si dicatur sicut quidam dixerunt, quia a parentibus contrahimus naturam et accipimus instructionem in moribus, quia ab eis naturam contrahimus, tenemur sustentare naturam, quia ab eis instruimur, debemus eis exhibere reverentiam; et pater naturalis instruit in moribus naturalibus, pater spiritualis in moribus spiritualibus, sicut pater carnalis prineipium in esse naturae et pater spiritualis principium per ministerium in esse gratiae — contra: frequenter contingit quod pater carnalis nunquam instruit filium in moribus; si ergo esset ratio honoris reverentiae acceptio moris, non esset honorandus pater a quo filius non acciperet instructionem.
Solutio: Dicendum quod honor intelligitur exhibitio corporalis et spiritualis: spiritualis in reverentia, corporalis in sustentatione, sicut supra in auctoritatibus exprimebatur. Item, exhibitio honoris in reverentia tribus modis est: in affectu, effectu, signo. In affectu, timendo offensam paternam ex amore. Unde Hieronymus, De honorandis parentibus: "Praebeatur patribus amorimixta formido". Effsectu, obediendo, ad Ephes. 6, 1: "Filii, obedite parentibus vestris" ; et super illud Eccli. 3, 1: "Natio illorum obedientia", Glossa: "Qui magistris vel parentibus obediunt". Signa, assurgendo, quemadmodum accipitur honor Rom. 13, 7: "Cui honorem", dicit Glossa: "Reddite honorem, ut assurgere et huiusmodi", supple. quae sunt signa honoris. Item, sustentatio consistit in tribus: in solatio verborum, in servitio operum, in exhibitione necessariorum. In solatio verborum, sicut dicitur Eccl. 3, 13—14: "Dedecus filii pater sine honore" ; et sequitur: "Suscipe senectam patris", Glossa: "Filii carnales et discipuli honore et solatio debent fovere parentes". Et Hieronymus, "De honorandis parentibus": "Nemo patrem asperis verbis laedat; affectum sonet quidquid linguae dixerint liberorum; hoc filiorum ora loquantur quod parentes delectat audire". In servitio, sicut dicitur Eccli. 3, 8: "Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis servietiis qui se genuerunt". In opere etc., in exhibitione necessariorum, sicut patet ex auctoritatibus supra dictis.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod primo obicitur de verbo Philosophi "honor est exhibitio reverentiae" etc., dicendum quod non est generalis ratio honoris, sed solum quae exhibetur ratione praeeminentiae spiritualis.
2. Ad secundum quod obicit quod sicut Deo principio non debetur nisi honor spiritualis, sic nec homini, quia ratio principii in utroque est causa honoris, sicut habetur ad Ephes. 6, 2, super illud: "Quod est mandatum primum in promissione", Glossa: "Sicut Deus est principaliter principium hominis, sic pater secundario", dicendum quod, quamvis uterque sit principium, tamen differenter: Deus enim est principium non indigens aliquo, homo vero est principium et indigens. Dignitas principii ex utraque parte est ratio quare debetur reverentia; ratio vero indigentiae ex una parte est causa quare debetur sustentatio patri carnali et etiam spirituali homini, et non Deo.
3. Ad tertium dicendum quod, quamvis filius accipiat esse corporale a patre, efficitur tamen ex hoc in debito duplici, quia illud corporale, quod accipitur, est de corpore patris sumptum et transfusum operatione animae; ideo filius efficitur debitor honoris patris tum ratione corporis paterni, tum ratione animae, quia anima et corpus concurrunt in patre ut sit principium filii. Ratione ergo corporis paterni est debitum sustentationis proprie, ratione animae debitum reverentiae: nam anima non indiget sustentatione nec corpus est reverendum.
4. Ad quartum dicendum quod tam patri carnali quam spirituali debetur honor reverentiae et sustentationis. Quia enim uterque est principium. ideo debetur reverentia; quia uterque indigens, debetur sustentatio, quia quaelibet res diligit salutem sui principii. Unde homo per rationem ordinatam tenetur diligere sui principii salutem; unde, si indigeat, tenetur procurare quaecumque pertinent ad salutem. Praeterea, in carnali patre specialis ratio reverentiae est, quia principium generationis. Unde Hieronymus: "Parentes primo sunt nobis causa nascendi" ; et in Eccl. 7, 30 dicitur de parentibus: "Memento quoniam nisi per illos non fuisses". Sustentationis vero ratio specialis est ratio educationis. Unde Hieronymus, De honore parentum: "Foveatur parentum senectus et factis eorum vicissitudo reddatur; habet enim quamdam senectus infantiam" ; Eccli. 7, 30: "Retribue illis, quomodo et illi tibi". In patre vero spirituali specialis ratio reverentiae est praeeminentia potestatis, Rom. 13, 1: "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit" ; ratio vero sustentationis est dispensatio instructionis, Gal. 6, 6: "Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat in omnibus bonis".
ARTICULUS I.
Utrum honor dicat respectum praeeminentiae.
Ad quod sic: a. Sicut laus ad laudatum, ita se habet honor ad honoratum; sed laus dicit praeeminentiam in laudato; ergo et honor in honorato; unde sicut laus est protestatio praeeminentiae bonitatis in illa qui laudatur, ita honor protestatio praeeminentiae dignitatis in illo qui honoratur.
Contra: 1. I Petri 2, 17: "Omnes honorate". Sed constat quod omnes non sunt praeeminentes; honor igitur non dicit respectum praeeminentiae.
3. Item, Ambrosius, super illud Luc.: "Erat subditus illis", dicit quod Filius Dei honoravit Ioseph, non debito, sed pietatis officio.
4. Item, rex Assuerus dicitur honorasse Mardochaeum; unde Esther 6, 9: "Sic honorabitur quemrex voluerit honorare".
Solutio: Concedendum quod honor dicit respectum praeeminentiae. Est autem praeeminentia increata, quae attenditur secundum praeeminentiam principii, sapientiae, bonitatis, quae excedit in infinitum quamlibet praeeminentiam creaturae; inde est quod honor infinitus debetur Deo. Et est praeeminentia creata, quae est primo secundum tres modos secundum participationem principii, sapientiae et bonitatis.
Item, praeeminentia in communicatione principii est secundum tres modos, quia est principium ad esse, sicut pater carnalis, ut dicit Glossa ad Ephes. 6, 2: "Sicut Deusprincipium est hominis, sic pater secundario" ; et ratione istius praeeminentiae est pater carnalis honorandus, sicut dicit Hieronymus, De honore parentum: Honorandi sunt parentes, "quia primo sunt nobis causa nascendi". Item, est principium ad bene esse, quod est in esse spirituali, et ratione istius praeeminentiae est honorandus praelatus, Eccli 3, 8: "Tamquam dominis serviet iisqui se genuerunt in opere et sermone", Glossa: "Nonin vulva, ut ostendatur pater spiritualis maxime dignus honore" ; unde Paulus: "Per Evangelium ego vos genui". Item, est principium ad bene esse in esse temporali, et ratione istius praeeminentiae est honorandus praelatus temporalis, ut rex, I Petri 2, 17: "Regem honorate".
Item, est praeeminentia in communicatione sapientiae, ratione cuius praeeminentiae honorandus est doctor sive senex, in quibus est discretio multa experientiae, Levit. 19, 32: "Coram cano capite assurgeet honora" etc., Glossa: "Aetate vel sapientia" ; "in antiquis enim est sapientia, et in multo tempore prudentia", sicut dicitur in Iob 12, 12.
Item, est praeeminentia in communicatione bonitatis, ratione cuius honorandus est vir sanctus. Unde ad Philip. 2, 29, de Epaphrodito dicit Apostolus: "Excipite illum" etc.; et post dicit: "Huiusmodi cumhonore habetote, quoniam propter opus Christiusque ad mortem accessit tradens animam suam".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur quod omnes sunt honorandi: dicendum quod hoc dicitur ratione praeeminentiae bonitatis, non solum secundum actum, sicut debemus aestimare in bonis, quia quemlibet bonum debemus aestimare nobis meliorem, secundum illud Philip. 2, 3: "Superiores sibi invicem arbitrantes" ; sed secundum potentiam, qua mali possunt fieri meliores quam nos sumus, ratione cuius possibilitatis et forte divinae praedestinationis ad maiorem perfectionem etiam illi, qui mali sunt, honorantur.
2. Similiter intelligitur illud: "Honore invicem praevenientes". Dicitur enim propter praeeminentiam bonitatis eo modo quo dictum est, non superioritatis, quae attenditur in praeeminentia principii vel potestatis.
3. Ad illud vero quod dicit Ambrosius de Domino, dicendum quod non honoravit Ioseph ut patrem suum per generationem, sed ut patrem secundum aestimationem, quia, sicut dicitur Luc. 2, "putabatur filius Ioseph" ; sive ut patrem secundum educationem, ut suo exemplo ad honorem exhibendum parentibus et nutritoribus invitaret.
4. Ad ultimum dicendum quod honorare aliquem dicitur duobus modis. Uno modo id, quo honoretur, dare, ut dignitatem vel sublimitatem; secundum hoc Assuerus Mardochaeum honoravit, quia sublimitatem, qua ab aliis honoraretur, contulit. Alio modo honorare dicitur honoris officium exhibere; officium autem honoris est protestatio in illo qui honoratur alicuius supereminentiae sive dignitatis. Patet ergo quod honor semper dicit respectum praeeminentiae in illo qui honoratur, secundum quod honorare dicitur honoris officium exhibere.
ARTICULUS III
Utrum honor dicatur aequivoce.
Postea quaeritur, cum honor dicatur multipliciter - dicitur enim respectu Dei et respectu hominis, et hoc multis modis: respectu patris carnalis, respectu spiritualis et regis et senis et doctoris et respectu sancti hominis et etiam respectu cuiuscumque hominis — utrum honor dicatur aequivoce.
Quod videtur: 1. Honor enim qui debetur Deo est honor latriae, qua homo protestatur Deum sicut suum conditorem; honor vero qui debetur homini est honor duliae; non igitur videtur univocari honor quemadmodum Creator et creatura non univocantur.
2. Item, honor, qui debetur homini, determinatur multipliciter. Nam uno modo accipitur in sustentando, sicut dicit Hieronymus quod, cum dicitur "honora patrem", honor "in victus necessariis ministrandis debet intelligi". Alio modo in reverendo; unde Eccli. 3, 9: "Honora patrem", Glossa: "Reverentiam exhibendo". Tertio modo in obediendo, I ad Tim. 5, 17: "Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore" etc., Glossa: "Ut spiritualiter eis obediant et exteriora ministrent". Quarto, serviendo, I ad Tim. 6, 1: "Quicumque sunt sub iugo servi dominus suos omni honore dignos arbitrentur", Glossa: "Bene eis serviendo". Quinto, obsequendo, Rom. 12, 10: "Honore invicem praevenientes", Glossa: "Non est fraternusamor nisi mutuis se praeveniant obsequiis". Sexto, assurgendo, Rom. 13, 7: "Cui honorem, honorem", Glossa: "Reddite honorem ei cui debetis, utassurgere". Sed istae differentiae non dicuntur secundum unam rationem; ergo aequivoce.
Contra: a. Honor semper dicit respectum superioritatis quantum ad aliquam dignitatem; sed superioritas, sive dicatur de Creatore sive de creatura, non dicitur aequivoce sive secundum analogiam, hoc est per prius et posterius, quemadmodum potestas: potestas enim de Deo dicitur per essentiam, de creatura vero per participationem, et in creatura descendit potestas per prius et posterius secundum gradum participationis, et hoc significat Apostolus, ad Rom. 13, 1, ubi dicit: "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non enim estpotestos nisi a Deo". Ergo honor non dicetur aequivoce.
Solutio: Honor secundum propriam rationem est protestatio praeeminentiae in aliqua exhibitione illi qui honoratur. Honor ergo potest accipi materialiter et formaliter. Materialiter, cum accipitur pro eo quod exhibetur, ut beneficium, obsequium, obedientia et huiusmodi quae dicta sunt. Formaliter honor accipitur pro ipsa protestatione praeeminentiae vel dignitatis. Quantum ergo ad protestationem honor non dicitur aequivoce nec etiam univoce, sed analogice, quemadmodum ratio praeeminentiae cuius est; quantum vero ad exhibitionem aequivoce diceretur nisi concernatur ipsa protestatio.
ARTICULUS IV
Utrum in hoc praecepta honor quilibet iubeatur.
Ad quod sic: 1. in praecepto, quo prohibetur homicidium, scilicet "non occides", prohibetur "omnis motus animi ad nocendum", sicut dicit Glossa super illud Matth. 5, 21: "Dictum est antiquis, non occides". Ergo in praecepto, quo praecipitur honor, iubetur omnis honor exhibendus proximo, ut honor qui debetur seni, honor qui debetur regi et patri et huiusmodi.
2. Item, contingit peccare in honorando proximum multis modis, ut cum iuvenis inhonorat senem vel servus dominum vel filius patrem; ergo est contra aliquod praeceptum; sed non contra aliud nisi contra illud quo praecipitur honor; ergo in hoc praecepto prohibetur quaelibet inhonoratio et iubetur quilibet honor.
Contra: a. Honor non praecipitur hic absolute, immo cum determinatione honor patris aut matris; sed quilibet non potest dici pater aut mater respectu cuiuslibet, et tamen est honorandus ut socius; relinquitur ergo quod non praecipitur hoc mandato quilibet honor proximo exhibendus.
Solutio: Dicendum quod secundum rationem propriam hoc praecepto non iubetur honor nisi patris et matris; unde non praecipitur hic honorari nisi qui proprie potest dici pater aut mater, hoc est dicere principium per generationem. Hoc autem est duobus modis tantum, secundum quod est distinguere generationem carnalem et spiritualem, naturalem et gratuitam, respectu esse naturae et respectu esse gratiae. Et secundum hoc non praecipitur hic honor nisi patris carnalis vel spiritualis, scilicet praelati; unde Glossa, Deuter. 5, 16: "Honora patrem": "Carnalem vel spiritualem". Secundum vero rationem communem potest esse reductio honoris senis, qui dicitur pater aetate, sicut dicitur ad Tim.: "Seniorem ne increpaveris, sed obscura ut patrem" ; regis, qui dicitur pater misericordia vel miseratione: "In iudicando esto pupillis misericors ut pater", Eccli. 7 ; et etiam honoris socii, in quantum superior arbitratur.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur solvendum per interemptionem, quia non omnis motus ad nocendum prohibetur, cum dicitur "non occides", sed qui est determinatus ad nocendum proximo quoad esse personae, sicut patet ex dictis.
2. Ad secundum dicendum quod est peccatum, quia contra praeceptum morale Decalogi; et est etiam peccatum, quia contra praeceptum additum Decalogo, sicut sunt in Lege iudicialia, in Evangelio praecepta Apostolorum et Ecclesiae. Unde non sequitur quod, si contingat peccare per inhonorationem, quod quaelibet inhonoratio sit contra aliquod praeceptum Decalogi.