III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 7, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 7, C. 1
QUID PROHIBEATUR NOMINE FURTI.
Ad primum sic: 1. Isidorus: "Furtum dicitur a furvo, id estnigro, eo quod clam et obscure fiat". Ergo nomine furti nunc intelligitur rapina prohiberi.
2. Item, si nomine furti intelligitur rapina, sed dicit Ambrosius: "Nemo dicat proprium quod commune est; plus quam sufficit ad sumptus, violenter obtentum est". Ergo habere superflua divitibus rapina est; sed constat quod istud habere non est contrectare rem alienam etc.; ergo nomine furti non tantum intelligitur contrectatio rei alienae etc.
3. Item, dicunt quod furtum est contrectatio rei alienae invito domino, et sic comprehendit rapinam, et in hac ratione hic prohibetur. — Sed contra: Si furtum est contrectatio rei alienae etc., ergo, si iurer rem meam impignoratam, non committam furtum, quia non contrecto rem alienam; sed hoc nullus dicet, scilicet quod non committam furtum; ergo furtum est non solum in contrectatione rei alienae.
4. Item, cum contingat superabundantia usurae dari usuraria, volente domino, quia placet ei ut mediocrem usuram accipiat, quia ei mutuat, videtur quod non sit hic usura nomine furti prohibita.
5. Item, quaeritur utrum nomine furti intelligatur contrectatio tantum rerum irrationabilium possessorum, quod videtur relinqui ex praedictis, Quaestione De distinctione praeceptorum, ubi dicitur quod hoc praecepto prohibetur iniuria proximi in rebus possessis.
Solutio: Furtum dicitur proprie, communiter, interpretative. Proprie dicitur contrectatio rei alienae, ignorante domino, contra suam voluntatem. Nec oportet addere aliud, ut dicatur, sicut voluerunt quidam, rei alienae mobilis, quia intelligitur nomine contrectationis: res enim immobilis contrectari non potest. Et secundum hoc distinguitur a rapina et usura. Nam rapina est contrectatio rei alienae, domino sciente, contra eius voluntatem; usura vero est contrectatio rei alienae, sciente domino, contra eius absolutam, sed non contra omnimodam voluntatem, — Communiter vero furtum dicitur omnis illicita usurpatio rei alienae, secundum quod dicit Augustinus, in libro Quaestionum Exodi 22: "Furti nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae. Non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed a parte totum intelligere voluit, quidquid rerum illicite proximi aufertur" ; et secundum hoc nomine furti intelligitur rapina et usura. — Interpretative vero dicitur furtum omnis illicita rerum possessio. Augustinus, Ad Macedonium: "Nonneomnes, qui sibi videntur gaudere licite conquisitiseisque uti nesciunt, alienum possidere convincuntur? Hoc enimcerte alienum non est quod iure possidetur; hoc autem iure quod iuste, et hoc iuste quod bene. Omne igitur quod male possidetur alienum est; male autem possidet qui male utitur".
3. Ad tertium dicendum quod res impignorata non est plene propria, immo, quousque solvatur pecunia vel mutuum, pro quo obligata est, manet non propria, et ideo contrectatio illius erit furtum.
4. Ad quartum dicendum quod usura datur volente domino voluntate conditionali, non absoluta. Absolute enim vellet gratis sibi mutuum exhiberi; sed antequam non sibi exhibeatur, vult dare: unde, invito domino voluntate absoluta, semper recipitur usura.
5. Ad ultimum dicendum quod furtum intelligitur contrectatio cuiuscumque alienae rei, in quantum transit in possessionem, sive sit rationale sive irrationale; sed sine intentione possessionis non intelligitur hic furtum; unde hoc modo intelligitur furtum hominis, Exod. 21 16; unde ibi dicitur: "Si quis furatur fuerit hominem et vendiderit" ; quod enim venditur, ut res propria possidetur.
Notandum autem quod secundum Canones et leges humanas furtorum quaedam retinent nomen generale, quaedam recipiunt nomen speciale. Nam, sicut dicit Augustinus, Super Ioannem 12, 6: "Iudas fur erat et sacrilegus, quia fur sacrorum" ; unde sacrilegium furtum rei sacrae; item, in furto Iudae fuit peculatus; "peculatusautem dicitur furtum de re publica", Causa XXIII, quaest. 4 ; furtum vero gregis dicitur abigeatus ; furtum vero hominis dicitur plagium. Praeter ergo nomen commune furti habes quatuor appropriata: sacrilegium, peculatum, abigeatum, plagium.
On this page