III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 7, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 7, C. 2
AN OMNIS RAPINA SIT PROHIBITA HOC PRAECEPTO.
Ad quod sic: a. Augustinus, in Quaestionibus super Exodum 12, 1-17: "Poenale est occulte auferre; multo maioris poenae est visibiliter eripere. Auferre ergo violenter, sive occulte sive manifeste, habet praeceptum suum; furti autem numine bene intelligitur".
Contra: 1. " Exod.13, filii Israel, exituri de Aegypto", spoliaverunt Aegyptios et "et vicinis suis acceperunt et abstulerunt vasa aurea et argentea, ex quibus aedificaverunt postea tabernaculum Domino". Ergo rapina sive spoliatio in simili casu non est prohibita.
2. Item, rapina dicitur communiter ad rapinam rerum et ad raptum mulierum, sicut habetur XXXVI, quaest. 1. "Rapina dupliciter fieri dicitur. Aliquando enim res ipsa capitur, aliquando ipsius rei usus violentereripitur. Res ipsa tunc rapitur, cum violenter domino eripitur utin perpetuum teneatur; aliquando non res ipsa affectatur, sed usus eius, domino prohibente, violenter usurpatur. Raptum ergo admisit qui florem virginitatis puellaerenitenti violenter eripuit". Sed raptus dicitur esse species fornicationis generaliter dictae, sicut ibidem dicitur: "Fornicatio, licet videatur esse genuscuiuslibet illiciti coitus qui fit extra uxorem legitimam, tamen specialiter intelligitur in usu viduarum velmeretricum vel concubinarum, sicut stuprum proprie virginum estillicita defloratio, et adulterium alieni thori violatio, et incestus consanguinearum vel affinium abusus; raptus vero, cum puella violenter a domo patris ducitur, ut corrupta in uxorem habeatur". Ergo aliqua differentia rapinae est quae non prohibetur hoc praecepto, sed illo non moechaberis, ut raptus.
Solutio: Rapina, secundum suam rationem propriam, quae est contrectatio rei alienae violenta et contra voluntatem possidentis, in omni casu hoc praecepto prohibetur.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicit de Israelitis, dicendum quod proprie non commiserunt rapinam. Unde Augustinus, in Quaestiunibus super Exodum 11, 2: "Dixit Dominus ad Moysen: "Petatvir"etc. Non hinc quisque sumendumexemplum putare debet ad expoliandum isto modo proximum; hoc enim iussit Deus, qui noverat quid quemque pati oporteat; nec Israelitae furtum fecerunt, sed Deo iubenti ministerium tribuerunt".
2. Ad secundum dicendum quod rapina dicitur communiter quaelibet contrectatio rei alienae violenta, sive ad possidendum sive ad delectandum, et secundum hoc comprehendit raptum. Item, dicitur proprie contrectatio ad possidendum, et secundum hoc non comprehendit raptum. Praeterea, in raptu duplex est praevaricatio: nam quantum ad actionem pertinet ad rapinam et prohibetur hic; quantum ad intentionem pertinet ad moechiam, et prohibetur, cum dicitur non moechaberis.
On this page