Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Praeambulum

Procedendum est consequenter ad inquisitionem mandatorum iudicialium. Circa quae notandum quod quaedam sunt mandata iudicalia quantum ad personas quae requiruntur in iudicio, sicut iudex, pro quo dicitur Deuter. 16, 18: "Iudices et magistros constitues" ; actor, cui dicitur Levit. 19, 16: "Non eris criminator" etc.; et iterum: "Non stabis contra sanguinem proximi tui" ; et iterum: "Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue" ; et iterum: "Non quaeres ultionem" etc.; et reus, pro quo dicitur Exod. 22, 18: "Maleficos non patieris vivere" ; et iterum, 23, 7: "Insontem et iustum non occides" etc.; testis, pro quo dicitur Levit. 19: "Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid peccati vel facinoris fuerit, sed in ore duorum" etc.

Item, quaedam sunt mandata iudicialia quantum ad prosecutionem iudicii, pro quo dicitur Deuter. 1, 16 iudicibus: "Audite illos et quod iustum est iudicate, sive civis sit sive peregrinus, nulla erit distantia personarum, ita parvum audietis ut magnum" ; et iterum, Deuter. 16, 20: "Iuste quod iustum est prosequeris" ; et iterum, Levit. 19, 15: "Iuste iudica proximum tuum".

Quaedam vero sunt mandata iudicialia determinantia sententias iudiciorum, et horum quaedam consistunt in permissionibus, ut in repudio, Deuter. 22, 13: "Si duxerit vir uxorem, et postea" etc.; quaedam in absolutionibus, ut in manumissione servorum, Exod. 21, 2: "Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi" etc.; quaedam in punitionibus, et hoc multipliciter variatur, sicut intra patebit, ut Exod. 21, 12: "Qui percusserit hominem, volens occidere, moriatur" ; et ibidem: "Oculum prooculo, dentem pro dente" ; et iterum, Exod. 22, 1: "Qui furatus fuerit bovem, quinque boves pro unorestituet", et huiusmodi.

Circa igitur praecepta iudicialia legis hoc ordine procedetur: Primo quaeretur de praeceptis iudicialibus quae respiciunt personas quae requiruntur in iudicio; secundo, de praeceptis pertinentibus ad progressum iudicii; tertio, de praeceptis quae respiciunt sententias iudiciorum.

PrevBack to TopNext