Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 10

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 10

Quoniam, secundum Apostolum, docendo sumus "sapientibus et insipientibus" debitores, post disputationem praeceptorum Decalogi, quae pertinet ad studium sapientum, dicenda est breviter explanatio praeceptorum ad instructionem simplicium. Ad quorum explanationem quaedam praeambula sunt dicenda, ut cetera clarius videantur, scilicet: Quid sit praeceptum et quae divisio praecepti generaliter; quae divisio praeceptorum legis naturae; quae divisio praeceptorum Legis scriptae; quae differentia praeceptorum legis naturae et scriptae; quae divisio praeceptorum legis Mosaicae; qualis intelligentia singulorum praeceptorum Decalogi.

N. 1

Quid sit praeceptum et quae divisio est.

Circa primum notandum quod praeceptum est iussio vel imperium iaciendi aliquid vel non faciendi. Faciendum autem dicitur quod est debitum fieri, ut honorare patrem ; non faciendum autem quod est debitum non fieri, ut moechari. iussio vel imperium est superioris, sicut obedire minoris. Unde sic potest describi: iussio est voluntatis superioris expressio de faciendo vel non iaciendo ei qui interior est. Patet ergo generaliter posita ratio praecepti: praeceptum est etc.

Nota autem quod praeceptorum aliud est affirmativum, quod est de faciendo, ut "honora patrem" ; aliud est quod est negativum, quod est de non faciendo, ut "non occides". Et datur ista divisio secundum rationem causae formalis praecipiendi. Differunt ergo effectu praeceptum affirmativum, quod restricto nomine solet dici praeceptum, et praeceptum negativum, quod prohibitio dicitur, quia affirmativum obligat semper, id est in omni tempore, sed non ad semper, id est non ad omne tempus; negativum autem obligat semper et ad semper. Et hoc intellige in praeceptis Decalogi et iuris naturalis. Verbi gratia "honora patrem", praeceptum est affirmativum, quod obligat me semper, quia semper teneor ad honorandum patrem, sed tamen non ad semper honorandum: non enim est possibile nec expediens ut semper honorem eum, sed cum tempus requirit. Negativum praeceptum semper obligat et ad semper, sicut "non moechaberis", quia semper teneor et quocumque tempore non moechari.

Item, praeceptorum aliud naturae, aliud disciplinae, aliud Legis scriptae. Praeceptum naturae est necessitatis, disciplinae debiti, Legis scriptae honestatis, sicut patebit.

N. 2

Divisio praeceptorum legis naturae.

Praeceptum naturae dicitur duobus modis: vel quod est datum propter naturam, ut "crescite et multiplicamini", Gen. 9, 1; vel quod est secundum dictamen rationis faciendum, ut "nonfacias alii quod tibi non vis fieri", Tob. 4, 16. Item, natura differentiam habet: ante peccatum, cum erat bene instituta, et post peccatum, cum est corrupta. Et iterum post peccatum dicitur antequam esset multiplicata et postquam est multiplicatam. Secundum hoc praecepta naturae recipiunt divisionem. Nam quaedam respiciunt naturam bene institutam, secundum quod omnia esse communia dicitur esse praeceptum naturae sive iuris naturalis a Sanctis ; quaedam vero respiciunt naturam bene institutam et corruptam ante multiplicationem, ut "crescite et multiplicamini" ; quaedam naturam secundum omnem statum, scilicet ante corruptionem et post, ante multiplicationem et post ; unde "non facias alii" etc.

Dividamus ergo: praeceptum naturae aut est datum aut innatum. Si datum, aut est datum propter naturam conservandam secundum actum nutritivae, ut Gen. 2, 16 "De omni ligno paradisi comede" ; aut propter naturam multiplicandum secundum actum generativae, ut "Crescite et multiplicamini", Gen. 2 et 9, 1. — Si innatum, iuxta illud Rom. 2, 14, 15: "Si gentes naturaliter ea, quae Legis sunt, faciant, eiusmodi Legem non habentes, ipsi sibi sunt Lex, qui ostendunt opus Legis scriptum in cordibus suis". Haec scriptura innata est cuilibet. Praeceptum ergo insitum est conscientiae cuiuslibet secundum dictamen rationis de iaciendo vel non iaciendo. Hoc vero recipit divisionem. Nam aliud est ordinativum in Deum, sicut diligere Creatorem super omnia et obedire ei in omnibus et super omnia, quod est insitum cuiuslibet conscientiae. Aliud est manifestativum ordinis in proximum, et hoc duobus modis, scilicet secundum viam innocentiae, ut illud Tob. 4, 16: "Quod ab alio oderis tibi fieri" etc. et secundum viam beneficentiae, ut est illud Matth. 7, 12: "Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, vos eadem facite illis". Haec est igitur differentia praecepti naturae sive legis naturalis.

N. 3

Divisio praeceptorum legis scriptae.

Praeceptum vero disciplinae generaliter est praeceptum datum ad probationem, ut homo sciat Deo se debere obedientiam, non tantum in expedientibus vel honestis, sed etiam in indifferentibus. Et hoc recipit divisionem. Nam aliquod praeceptum disciplinae datum est ad probationem obedientiae, ut illud praeceptum negativum datum Adae, Gen. 2, 17: "De ligno scientiae boni et mali non comedes" ; quoddam ad probationem fidei, ut illud datum Abrahae, Gen. 22, 2: "Tolle filium tuum quem diligis, Isaac", et est praeceptum affirmativum.

N. IV

IV. Differentia praeceptorum legis naturae et scriptae.

Praenotanda est differentia praeceptorum legis naturalis et Legis scriptae quantum ad moralia, quia quantum ad alia planum est, quam quidam posuerunt in duobus, scilicet in obligatione et fine. In obligatione, quia praecepta iuris naturalis non tenemur implere ex caritate, praecepta vero legis divinae tenemur implere ex caritate. Et hoc dicunt propter illud I ad Tim. 1, 5: "Finis praecepti est caritas", et implentibus praecepta promittitur vita aeterna. Ex quo sequitur quod in omni praecepto Legis scriptae includitur motus gratiae, scilicet ex caritate; in praecepto naturae includitur motus naturae, scilicet ut fiat ex naturali pietate: nam potest aliquis tacere alii quod sibi vult fieri, ex dolo vel proditione. Unde relinquitur quod cointelligitur ex naturali pietate in omni praecepto iuris naturalis. Item, motus naturae semper reflectitur in se ipsum, scilicet commodum proprium: unde hae, quae ex lege naturali procedunt, operationes tendunt in bonum expediens et consentaneum naturae; motus vero gratiae semper est in Deum. Nam praecepta Legis scriptae, quorum impletio secundum tenorem suum manat a gratia - quod patet, quia finem habent caritatem — tendunt in bonum quod dicitur honestum secundum se. Et ideo supra, assignata est ratio illius divisionis: praeceptum naturae, disciplinae et Legis scriptam, quia praeceptum naturae secundum se expediens, disciplinae: indifferens, Legis scriptae honestum.

In fine etiam differunt, quia praecepta Legis scriptae data sunt ad merendum vitam aeternam primo et per se; praeceptum vero naturae ad habilitandum ad virtutes politicas, ut per virtutes politicas disponatur homo ad virtutes theologicas, quae faciunt dignum vita aeterna. Sic enim est conveniens ordo, ut homo per principia iuris naturalis descripti in conscientia habilitetur et exerceatur ad virtutes politicas, et sic facienti homini quod in se est, sic disposito infundatur gratia et virtutes, quae faciunt gratum Deo. Sed illud disputationis est, ideo potest poni differentia certior. Dicamus ergo quod differunt per explicitum et implicitum, sicut praeceptum Legis morale et Evangelii. Nam quod lex naturalis, quae est insita conscientiae cuiusque, habet implicite, Lex scripta Decalogi habet explicite. Verbi gratia, lex naturalis dicit "non facias alii" etc.; Lex scripta explicat: "Non occides" etc., secundum quod dicit Augustinus.

N. 5

Divisio praeceptorum legis Mosaicae.

Distinctio praeceptorum Veteris Legis ponitur, sicut supra ostensum est, in moralia, iudicialia, caerimonialia. Moralia sunt, ut quae in Decalogo; iudicialia sunt, ut quae in decisione causarum, instituta sunt, ut ea de quibus Exod. 21, 1: "Haec sunt iudicia, quae propones eis" ; caerimonialia in figuram futurorum instituebantur, ut ea omnino quae de compositione tabernaculi et de sacrificiis et huiusmodi. — Cuius divisionis ratio sic potest sumi: quod iubetur, aut iubetur propter significandum quoad intellectum, et sub hac ratione omnia caerimonlalia iubentur; aut iubetur propter operandum quoad affectum, et hoc duobus modis, quia aut hoc est operandum simpliciter, universaliter et secundum omne tempus, et sic morale. Simpliciter, dico, quia nulla determinatione addita faciendum vel non faciendum est, ut "honora patrem, non occides" ; universaliter, dico, quoad omnes, quia secundum dictamen omnis rationis faciendum vel non faciendum est; secundum omne tempus, quia nullum tempus est in quo non obligentur ad faciendum vel non faciendum, quamvis non pro quocumque tempore. — Aut hoc est operandum secundum quid et particulariter et quantum ad aliquod tempus, et ita iudiciale, ut: "Qui furatus fuerit, reddet quadruplum aut quintuplum", Exod. 22, 1. Secundum quid, dico, quia in casu: nam si contingeret quod aliquis in extrema necessitate furatus inisset panem aut vestem et hoc constaret cunctis, numquid cum tali huiusmodi iudicium exequendum esset? Constat quod non. Praeceptum ergo iudiciale respicit casum, et ideo secundum quid operandum vel non operandum demonstratur per praeceptum iudiciale. Particulariter, dico, quia non quoad omnes est istud iudicium, immo in terra illa ubi fures sunt latrones, hoc est interfectores hominum, ut eos spolient, iudicium est ut qui furatur suspendatur. Quoad tempus, dico; nam apud eosdem homines, scilicet iudaeos, de eodem iudicium variatur, ut fur in Lege puniebatur vel quadruplo Exod. 22, 1, vel quintuplo vel quintae partis additione, ut Numer. 5, 7; postea vero, crescente malitia hominum, iudicium aggravatum est, ut Prov. 6, 31, ubi dicitur quod "qui furatur, deprehensus, reddet septuplum".

Distinguuntur Legis praecepta ratione lationis ipsorum praeceptorum sive iniunctionis, quia caerimonialia lata sunt principaliter in figuram futurorum, moralia et iudicialia in demonstrationem iaciendorum vel non faciendorum. Sed differenter, quia moralia demonstrant iacienda secundum se et secundum omne tempus; iudicialia iacienda ex causa et secundum aliquod tempus.

N. VI

Titulus Decalogi.

Nunc restat intendere circa expositionem praeceptorum Decalogi, Et accipiamus ipsa verba prout scripta sunt in Exodo 20, 2.

Sciendum ergo quod ipsi Decalogo praeponitur quasi titulus talis: "Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis". In quo ostenduntur duo: quis loquatur in Decalogo et cui loquatur. Loquitur Deus Trinitas, unus in essentia, trinus in personis, et hoc est quod dicitur "ego sum Dominus Deus tuus". Nomine Domini intelligitur potentia, in qua magnificatur Pater; nomine Dei, qui interpretatur θεός graece, id est videns, intelligitur sapientia, in qua magniticatur Filius; in pronomine possessivo, quod loco determinationis additur, scilicet "tuus", insinuatur bonitas, per cuius participationem efficitur meus vel tuus, in qua magnificatur Spiritus Sanctus. Insinuatur ergo per ista tria vocabula "Dominus, Deus, tuus" Pater, Filius et Spiritus Sanctus; unitas vero essentiae per hoc quod: singulariter dicitur "ego sum". Ecce patet quis loquitur. — Cui loquitur insinuatur, quia illi populo qui eductus erat de Aegypto; unde dixit "qui eduxi te" etc. in quo attendendum est quod praecepta Decalogi sunt innata conscientiae cuiuslibet rationalis creaturae; sunt etiam data expressis vocibus, sicut hic dicitur. Sciendum ergo quod praecepta, secundum quod innata, respiciunt omnes; secundum quod data, tantum illum populum, quia tantum illi populo verbis expressis dabantur quem Dominus eduxit de Aegypto, ad litteram. — Tamen spiritualiter effectus triplex, respondens appropriatis Trinitatis, tangitur, cum dicitur "eduxi" etc. Educere enim est potentiae; "de terra Aegypti", sapientiae; "de domo servitutis", bonitatis. Aegyptus enim tenebrae interpretatur, in quo error infidelitatis; domus servitutis, reatus peccati: qui enim facit peccatum, servus est peccati. Dicit ergo "ego Dominus, qui te eduxi", scilicet per potentiam; "Deus, qui te eduxi de terra Aegypti", id est de tenebris erroris et infidelitatis ad intelligentiam veritatis; "ego tuus qui teeduxi de domo servitutis", id est reatu peccati et pravorum morum, ad libertatem gratiae et affectionem bonitatis.

VII

Primum praeceptum

Sequitur post titulum Decalogus. Primum mandatum est: "Non habebis deos" etc., "non facies tibi sculptile" etc. Et continet duo: praeceptionem et cum comminatione promissionem. In praeceptione vero continentur tres clausulae. Prima est "non habebis deos alienos", in qua prohibetur ad litteram idololatria, qua colitur creatura spiritualis. Unde Origenes, in Glossa: "Angelos, quibus gentes commisit Excelsus, deos appellat Scriptura, deos quasi a Deo datos; unde: "Ego dixi dii estis"". — Secunda clausula est non facies tibi sculptile, in qua prohibetur idololatria, qua colebant imagines alicuius rei naturalis; et specificat, cum addit "neque eorum quaein caelo sunt", ut solis et lunae; "et quae in terra", ut hominis, bovis et similium; "et quae in aquis sub terra", id est piscium.

Sed dubitabit aliquis propter hoc quod dicitur aqua sub terra, cum terrae naturaliter, ut gravissima, teneat locum inferiorem mundi, id est centrum, Prov. 25, 3; "Caelum sursum, terra deorsum". Et intelligitur aquas sub terra dici propter aquas quae recipiuntur in venis terrae, unde erumpunt fontes et flumina, et ratione illarum aquarum dicitur terra super aquas; similiter in Psalmo: "Qui firmavit terram super aquas". Respectu autem oceani, qui circuit totam terram et supereminet, ut natura minus gravis, non dicitur.

Dubitabit etiam de hoc quod dicitur "non facies sculptile nec omnem similitudinem" ; ergo christiani qui faciunt imagines sunt idololatrae. Respondeo per determinationem sequentis textus: Non adorabis neque coles, quasi non facies ad adorandum vel colendum. Christiani autem non faciunt ad adorandum vel ad colendum, sed ad memorandum, et omnis ille honor qui exhibetur imagini, ad prototypum refertur, sicut dicit Damascenus, id est principalem formam, id est ad illam rem cuius est repraesentabilis. Honor autem, qui exhibetur sanctis vel B. Virgini, est honor duliae et non latriae. Dulia enim est honor debitus creaturae in quantum est aliquid divinae bonitatis participativa; latria autem est honor soli Deo debitus, in quantum est principium creans et conservans et principium omnis rei.

Nota differentiam inter colere et adorare. Nam colere est actu interiori, scilicet affectu, adorare est actu exteriori. Unde Glossa: "Potest quis invitus adorare adulando regibus veltormenti metu, cum sciat quod "idolum nihil est"; colere vero est iis affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colasnec specie adores". Collige ergo omnem differentiam latriae ex iis clausulis. Idololatria est exhibitio honoris, soli Deo debiti, creaturae. Aut ergo exhibetur actu interiori, propter quod dicitur "non coles" ; aut exteriori, propter quod dicitur "non adorabis". Item, honor exhibitus, sive hoc modo sive illo, aut est exhibitus creaturae spirituali: unde "non habebis deos alienos" ; aut corporali, et hoc dupliciter: aut imagine ficta, quae nullius rei est repraesentativa: unde "non facies sculptile" ; aut imagine vera, id est alicuius rei repraesentativa: unde dicit "nequeomnem similitudinem caelestium, terrestrium, aquatilium", et nomine caelestium aves possunt accipi, quia aer caelum di citur: unde "aves caeli", Matth. 13, 4. Haec secundum superficiem litterae prohibet primum mandatum.

Adhuc amplius video in isto praecepto secundum rationem huius praecepti allegoricam. Prima clausula ostendit Iudaeos et Saracenos idololatras, secunda haereticos, tertia christianos peccatores. Prima est "non habebis deas alienos". Habent Saraceni et Iudaei deos: Mahumetum Saraceni, Messiam futurum Iudaei, id est Antichristum. Saraceni Mahumetum fuisse suum prophetam credunt; Iudaei suum Messiam maximum tore insaniendo contendunt. Habent ergo deos alienos, id est prophetas; prophetae enim dii dicuntur eo quod ad illos sermo Dei factus sit, Ioan. 10, 35: "Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est". Convincuntur ergo de idololatria, quia deos habent alienos. — Secunda clausula est "non facies sculptile". Faciunt haeretici sculptilia, cum fingunt Deum esse quod nihil est; non enim de Deo credunt nisi quod imaginatione et phantasia contingunt, Isai. 40, 18: "Cui similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei? Numquid sculptile" ? — Tertia clausula est "non facies similitudinem eorum quae in caelo sunt" etc. Facit christianus peccator similitudinem, quam colit ut Deum. Sicut enim dicit Hieronymus: "Quod quisplus veneratur et amat, hoc illi Deus est". Colit superbus et ambitiosus "similitudinem" eorum "quae in caelo desuper", quia super eximia diligit praelaturam, Dan. 11, 38: "Deum Maozim in loca sua venerabitur", dicitur de Antichristo, quoniam ambitiosissimus Maozim habitaculum fortitudinis eorum. Colit cupidus similitudinem eorum quae in terra, Coloss. 3,5: "Avaritia est idolorum servitus" ; colit carnalis similitudinem eorum quae in aquis, id est deliciis, Philipp. 3, 19: "Quorum Deus venter est, gloria in confusionem". Ecce habes primi mandati praeceptionem.

Sequitur cum comminatione promissio: "Ego sum Dominus". Et primo comminatio, cum dicitur "fortis, zelotes", ut aggeneretur timor transgressionis; secundo promissio, ibi: "Faciens misericordiam" etc., ut aggeneretur timor obeditionis. Comminatio vero est vindictae iniquitatis "patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem".

De quo dubitabit aliquis propter illud verbum Ezech. 18, 20: "Filius non portabit iniquitatem patris" etc. Ad quod respondetur per sequentem determinationem textus, qua dicitur "eorum qui oderunt me", per imitationem paternae malitiae. Tertiam vero et quartam generationem ponit, quia tantum solent vivere patres. Puniuntur ergo in filiis toto tempore vitae suae, ad quos exemplum iniquitatis transmiserunt. Promissio autem misericordiae est "in millia", id est in infinitum, diligentibus et custodientibus praecepta. In quo ostenditur quantum misericordia excedat iustitiam.

VIII

Secundum praeceptum.

Secundum mandatum est: "Non assumes nomen Dei tui in vanum". Constat quod, sicut supra ostensum est, hoc praeceptum ordinat ad reverentiam Veritatis summae. Ideo prohibetur hic iurare sine causa vel peierare: uterque enim, scilicet pro nihilo iurans et falso iurans, assumit nomen Dei in testimonium suae locutionis, sed in vanum, quia ille sine causa nominando summam Veritatem, iste nominatam contemnendo. Tamen, quia idem est iurare quod nomen Dei assumere, notandum breviter quod iurare est nomen Dei assumere in testimonium suae locutionis; quod fit duobus modis: vel asserendo de praesenti vel de praeterito vel promittendo de futuro. Unde distinguitur iuramentum aliud assertorium, aliud promissorium; in vanum ergo iurare prohibetur hic. Iuramentum autem vanum determinari potest quod caret aliqua illarum trium conditionum quae ponuntur Ierem. 4, 2: "Iurabitis, vivit Dominus, in veritate et iustitia et iudicio". Dicit ibi Interlinearis: "Hostres comites debethabere iuramentum". Et sumitur veritas ex parte iurantis, iustitia ex parte eius quod iuratur, iudicium ex parte circumstantiarum utriusque. Veritas enim debet esse in conscientia iurantis, ut credat ita esse ut iurat, ut in iuramento assertorio, ut iuro per Deum me ita vidisse ; vel uti proponat ita facere ut iurat, ut in promissorio, ut iuro per Deum me daturum tibi decem. Iustitia debet esse in eo quod iuratur. Oportet enim quod tale non repugnet iustitiae, hoc est quod sit licitum: si enim esset contra legem Dei vel contra praeceptum Ecclesiae, iam non esset iustitia in eo quod iuratur. In circumstantiis vero attenditur iudicium, scilicet discretionis, ut diligenter attendatur et causa pro qua iuratur et modus; si enim desit causa, iam deest iudicium discretionis in circumstantiis iuramenti. Determinatur ergo iurare in vanum, iurare vel sine veritate vel sine iustitia vel sine iudicio. Quod planius erit et quid sit "in vanum" iurare, si ponamus causas propter quas licet iurare.

Notandum quod iuratur causa mali et causa boni. Causa boni multipliciter: vel veritatis vel pacis vel amicitiae vel obedientiae. Causa veritatis dupliciter iuratur: vel causa veritatis summae credendae, cuius causa iurat Paulus, cum dicit: "Testis est mihi Deus" ; et ipse Dominus: Amen, amen dico vobis, ut veritas credendorum, quam praedicabat, astrueretur in cordibus auditorum. Vel iuratur causa veritatis creatae, sicut iurant testes in causis pro veritate alicuius facti manifestanda, Deuter. 19, 15: "In ore duorum vel trium tertium stabit omne verbum". - Ratione vero pacis reformandae iuratur, ut Iacob et Laban, Gen. 31, 53: "Iuravit ergo Iacob Laban per timorem patris sui Isaac. - Causa vero amicitiae reformandae iuratur, utGeraritae, Gen.26, 28: "Sit iuramentum inter nos, et ineamus foedus". - Ratione obedientiae fit iuramentum triplex: vel iuramentum fidelitatis, quod faciunt principes regi et rex principibus cum inungitur, II Reg.5, 3: Venerunt seniores Israel ad Regem in Hebron, et percussit eum eis foedus coram Domino". Vel fit iuramentum subiectionis, sicut abbates episcopis et episcopi metropolitanis pro subiectionis recognitione, Iudic. 11, 10: "Dominus, qui audit, ipsemediator est ac testis quod nostra promissa faciemus", iuraverunt principes Galaad ad Iephte. Vel Iuramentum observationis, ut iurant canonici, cum datur canonia, pro consuetudinibus servandis, Exod. 20, postquam Dominus per Moysen legem promulgavit, iuraverunt se servaturos eam. Et ista tria iuramenta fiunt propter bonum obedientiae servandum. Sic igitur iuratur ratione boni.

Ratione mali iuratur dupliciter: vel ratione mali vitandi vel ratione mali expurgandi. Ratione mali vitandi, sicut quando fit sacramentum de calumnia, quod fit in principio causarum, ne aliqua personarum, inter quas iis est, calumniose aliam impetat nec altera calumniose se detendat. — Ratione mali expurgandi, ut cum iuratur pro expurganda infamia, Deuter. 21, 1-2, 6—7: Si inveniatur "in terra cadaver occisi hominis et" ignoretur "reus, egredienturseniores et maiores natu" etc., "lavabuntquemanus suas et dicent: manus nostrae non effuderunt sanguinem hunc" etc.

Sic igitur manifestae sunt causae propter quas licet iurare et assumere nomen Dei in testimonium suae veritatis. Iis ergo demptis, iurare est assumere "nomen Dei in vanum". Similiter peierare est assumere "nomen Dei in vanum", quod tamen fit tripliciter: vel iurando contra conscientiam vel iurando illicitum vel veniendo contra iuramentum.

Nota istud praeceptum non solum intelligi secundum praedictam rationem litteralem, sed etiam secundum extensionem moralem, cum dicitur "non assumes nomen Dei tui in vanum". Assumitur enim nomen Dei multipliciter in vanum; assumitur corde, assumitur ore, assumitur opere.

Corde assumitur dupliciter: fide, Rom. 10, 8: "Prope est verbum in corde tuo, hoc est verbum fidei, quod praedicamus" ; et sacramenti baptismi perceptione: "Quotquot enim baptizati estis, Christum induistis" ; unde Augustinus: "Ut ab Uncto uncti et a Christo dicamur christiani". Assumitur autem in vanum fide nomen Domini a paganis et haereticis; assumitur in vanum sacramenti perceptione a falsis christianis. Assumit paganus nomen Domini fide, credens quia Deus, sed in vanum, quia divinitatis naturam credit inesse creaturae, et ideo in vanum, Rom. 8, 20: "Vanitati subiecta est omnis creatura". Similiter haereticus credit esse Dei Filium, qui Dei Verbum et nomen est, Ioan. 1, 1 sed credit eum esse puram creaturam, et ideo in vanum, Eccle. 1, 2: "Vanitas vanitatum ei omnia vanitas". Item, assumit malus christianus nomen Dei in sacramenti baptismi perceptione, sed in vanum, quia nec mentem christiani nec vitam gerit, Psalmus: "Cor eorum vanum est". Tu autem, fidelis anima, "non assumes nomen Dei in vanum", nec fide nec sacramenti perceptione, quemadmodum dictum est.

Item, assumitur nomen Dei ore quadrupliciter: in iurando, in vovendo, in praedicando, in orando ; et in vanum totidem modis. In vanum enim assumitur in illa iuratione quae sine causa est sive in ipsius iuramenti violatione, sicut dictum est. — In vanum etiam assumitur in voti transgressione, Deuter. 23, 23: "Quod semel egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo". Unde haec est differentia inter votum et promissorium iuramentum, quod in voto assumit quis nomen Domini, ut se obliget primae Veritati; in iuramento vero promissorio, ut se obliget cuicumque per illam, scilicet per primam Veritatem. — Assumitur etiam nomen Domini in vanum in praedicatione quae fit vana intentione; unde Matth. 7, 22: "Nonnein nomine tuo prophetavimus" ? etc. — Item, in vanum assumitur nomen Dei in indevota oratione; unde Matth. 15, 8: "Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me".

Item, assumitur nomen eius in opere, nomen eius secundum proclamationem Seraphim: "Sanctus, sanctus, sanctus", Isai. 6, 3. Qui ergo ipsam sanctitatis formam in exemplo operis accipit, nomen Dei accipit, sed in vanum hypocrita, qui illud sumit in simulatione operis exterioris, non in puritate cordis; in vanum utique, quia tales, ut dicitur Matth. 6, 2, "receperunt mercedem suam".

N. IX

Tertium praeceptum.

"Memento quod diem sabbati sanctifices". Tertium praeceptum, quod est inductivum ad participium bonitatis Dei. In quo praecepto sunt tres clausulae. Prima praecipit sanctificationem, cum dicitur "memento quod diem sabbati sanctifices" ; secunda sex dierum operationem, ibi "sex diebus" etc.; tertia interdicit omnem operationem in die sabbati, cum dicitur "non facies" etc.

Ut autem harum particularum expositio pateat, quaeritur quare huic praecepto additur verbum commemorationis et non aliis praeceptis. Dicendum quod in praecedenti scriptura mentio facta fuerat ipsis Iudaeis de observantia sabbati, Gen. 2, 3 et Exod. 16, 23, ideo specialiter dicitur de isto "memento", et non de aliis.

Item, quaerunt an illud praeceptum sit morale vel caerimoniale. Et ponuntur rationes ad utramque partem, et solventes varia opinantur. Dicamus autem, quamvis plenius supra disputando dictum sit, quod in praecepto isto est quoddam simpliciter morale, quoddam simpliciter caerimoniale, quoddam vero partim morale, partim caerimoniale. Tria enim sunt ibi: sanctificatio, temporis assignatio, observatio. Sanctificatio vero est ipsa quae est ad Deum vacatio, orando, colendo, meditando, et hoc est pure morale. — Temporis assignatio, id est septimae diei, pure caerimonialis. Unde Damascenus: "Sabbatum quidem septima dies vocatur, significat autemrequiem. Hic numerus apud Iudaeos honorabilis est, Deo iubente honorari ipsum" ; et sequitur: "Non simpliciter hoc iussit, sed propter quasdam a spiritualibus viris intellectas causas mystice". Observantia autem sabbati partim moralis. partim caerimonialis, quia, si consideretur causa institutionis, invenietur quod institutum sit ad significandum quietem mentis et pacem animarum. Unde Damascenus: "Gratia, quae est ad Deum, ut vel ibi parvissimam vitae particulamtribuant et requiescant et servus et subiugale, sabbati observatio excogitata est parvulis et "sub elementis mundi"servis" ; et sequitur: "Nos non adhuc "sub Lege, sed sub gratia", non adhuc particulariter servientes Deo in timore, sed omne tempus ei offerre debemus". Unde manifestum est quod ratione institutionis significandi caeremonialis est observatio sabbati; ratione institutionis operandi, quod est in aliquo genere virtutis, moralis. Partim ergo moralis est, partim caerimonialis.

Iis ergo intellectis, redeamus ad praedictarum clausularum expositionem "memento ut diem sabbati" etc. Prima praecipit sanctificationem sabbati, id est, vacationem ad Deum: sanctum enim, secundum Origenem, dicitur a communi usu ad cultum Dei separatum. Praeceptum ergo sanctificationis est de separando a curis superfluis animum, mancipando cultui divino, et hoc est vacare Deo. Quod facimus tribus modis: generaliter, specialiter, specialissima. Generaliter, separando nos a vitiis et intentionem nostram ad sabbatum habentes, et exponit Glossa: Id est ad requiem aeternitatis. Et specialiter, temporibus determinatis, ut horis et diebus, vacationi divinae intendentes, orando, meditando, et separantes etiam nos ab utilibus et necessariis operibus, et hoc est sabbati sanctificatio. Specialissime, ut est in viris contemplativis, qui ab omnibus mundanis se separant, ut totaliter Deo vacent. Prima sanctificatio necessaria, secunda debita, tertia perfecta; in prima separatio fit a vitiis, in secunda a licitis, in tertia a sollicitudinibus.

Secunda clausula praecipit operari, cum dicitur "sex diebus operaberis". Quod est accipere duobus modis: ad litteram, ut praecipiatur hic cuilibet operari tempore determinato, contra otiositatem; vel spiritualiter, ut praecipiatur operatio secundum sex opera misericordiae, contra immisericordiam.

Tertia clausula interdicit operationem in sabbato, cum dicitur "non facies opus" etc. Quod est accipere duobus modis: ad litteram, vacare a corporalibus operibus, quae impediunt vacationem ad Deum in solemnitatibus, ut negotiatio et huiusmodi; et ideo non tantum de rationalibus, sed etiam de irrationalibus iniungitur ut quiescant, quia non laborant irrationalia sine ducatu rationalium hominum; ideo, ut perfecte interdicatur in solemnitatibus corporalis negotiatio, utrumque interdicitur. Unde sumitur quod ducentes quadrigas in festis sine dispensatione sacerdotis et negotiantes peccant. Vel spiritualiter accipiatur quies ista per designationem quietis a vitiis.

Nota ergo quam mirabiliter istud praeceptum ordinat in summam bonitatem. Prima clausula iniungit conversionem ad summam bonitatem, qua praecipitur sanctificatio. Secunda iniungit inritationem, quae est per opus misericordiae; unde: "Estote misericordes, sicut et Pater vester" etc.; non enim est illa bonitas otiosa, immo diffundit radios beneficiorum super bonos et malos, Matth. 7: "Solem suum facit oriri" etc. Tertia, omnis malitiae declinationem, qua praecipitur quietudo a vitiis.

X

Quartum praeceptum.

"Honora patrem et matrem". Secunda tabula. Nota quod honor aliquando est actus reverentiae et idem honorare quod revereri ; secundum quem modum exponitur Levit. 19, 3: "Unusquisque patrem et matrem timeat", id est revereatur, secundum etiam quem modum dicit Apostolus: "Honore invicem praevenientes". Aliquando honor est actus obedientiae, et sic honorare idem est quod obedire, secundum quam significationem exponitur hoc praeceptum Deuter. 21, 18: "Si invenerit homo filium contumacem, qui non audiat patris et matris imperium, et coercitus obedire contempserit, apprehendent eum". Aliquando honorare dicitur actus beneficentiae, secundum quod Dominus exponit illud praeceptum Matth. 15, 4, ubi Dominus arguit Scribas, qui filios Iudaeorum docuerant ut voverent res suas Deo, et sic subtraherent a beneficio parentum, cum dicitur: "Deus dixi Honora patrem et matrem; vos autem dicitis: quicumque dixerit patri et matri, munus quodcumque est ex me, tibi proderit; et non honorificaverit patrem suum" etc. et irritum fecistis mandatum Dei propier traditionem vestram. Ponit ibi Dominus verbum, quod Scribae et Pharisaei docuerant filios Iudaeorum ut patribus indigentibus responderent, ut postulanti patri beneficium filius responderet: "Manus quodcumque est ex me tibi proderit", quasi diceret: quidquid possum dare "ex me", hoc est "munus", quod "est ex me, tibi proderit", id est ad utilitatem tuam erit et profectum et beneplacitum; hoc autem dicentes subinferebant se nihil posse dare, cum omnia Deo vovissent.

Item, nota quod est pater spiritualis temporalis et est pater temporalis saecularis et est pater naturalis. Pater spiritualis temporalis, ut praelatus clericus, cui debetur honor, Rom. 13, 7: "Cui honorem, honorem" ; pater temporalis saecularis princeps laicus, cui debetur honor, I Petri 2, 17: "Regem honorificate" ; pater naturalis, qui generat, cui etiam debetur honor, secundum quod dictum est. Tot ergo modis accipitur "honora patrem".

XI

Quintum praeceptum.

Non occides. In isto praecepto explicite prohibetur homicidium, implicite vero omnis motus irae contra proximum, secundum quod ipse Dominus explicat, Matth. 5, 22; sive in motu cordis tantum; unde ibi dicitur: "Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio" ; sive in motu oris, ut in contumelia, et haec occulta sive non plane expressa, ut "racha" ; vel manifesta vel plane expressa, ut fame; vel in motu operis, ut in percussione citra mortem sive usque ad mortem.

Sed opponunt haeretici ex isto loco, et ex Matth. 5, 39, ubi dicitur: "Non resistere malo", et ex hoc quod dictum est Petro: "Omnis, qui acceperit gladium, gladio peribit", et ex aliis locis similibus arguentes quod non liceat occidere potestatibus saecularibus in aliquo casu.

Ad quod respondendum quod illud praeceptum tantum prohibet occisionem hominis iniustam. Iniusta autem est tripliciter: vel quia causa iniusta vel quia ordo iniustus vel quia iniustus animus. iniusta est causa in illo qui occiditur sine merito, quia scilicet non meruit occidi. - Iniustus est ordo, cum ille, qui non est minister legis, occidit, ut si sacerdos evangelicus in aliquo casu occideret; illi enim in persona Petri dicitur: "Omnis, qui acceperit gladium" etc., "omnis", inquam, qui Petrus est officio. Nam de principe saeculari illud non accipitur, sicut probatur exii ad Rom. 13, 4, ubi dicitur: "Non sine causa gladium portat; vindex enim est Dei in iram iniis qui male agunt". — Iniustus est animus, cum minister legis, iudex saecularis, occidit libidine vindictae, non amore iustitiae; sed sic accipitur in expositione Domini, Matth. 5, 22, ubi ipse Dominus cum determinatione istius prohibet iram, quasi dicat: non occides ex ira sive ex rancore animi sive ex libidine vindictae. Et istud declaratum est supra disputando.

Ad plenam autem huius intelligentiam nota quod homicidium est occisio hominis ab homine facta: nam, si non esset hominis et ab homine, non diceretur homicidium. Distinguitur autem homicidii duplex genus, verum scilicet et interpretativum. Verum autem homicidium dicitur materiale sive corporale, interpretativum vero spirituale. Interpretativum fit duobus modis: omittendo et committendo. Omittendo, ut cum quis videt altum in extrema necessitate et non subvenit ei, interpretative dicitur eum occidisse. Committendo fit tripliciter: corde, ore, opere. Corde, odiendo. Ore dupliciter, scilicet detrahendo et malum consulendo: uterque enim, sive detrahens sive malum consulens, interpretatur proximum occidere; sed detrahens occidit cum in aliena conscientia, in qua ille, cui detrahitur, vivebat secundum opinionem per bonam famam; consulens autem malum occidit in propria conscientia, quia faciens cum peccare separat eum a vita sua Deo. Opere vero fit interpretativum homicidium malo exemplo. Qui enim malo suo exemplo praestat alii occasionem peccandi mortaliter interpretatur cum occidisse. - Verum autem homicidium fit tripliciter: casu, necessitate, Voluntate. Casu, ut cum aliquis proicit lapidem ad avem, et repercussione interficitur aliquis, nec aliquo modo erat in intentione iacientis; talis occisio fit casu. Necessitate vero fit homicidium, ut cum aliquis, ne interficiatur, interficit. Voluntarie vero fit homicidium, cum fit ex intentione sine aliqua impellente vel cogente causa.

XII.

Sextum praeceptum.

"Non moechaberis". Nota quod hoc praecepto non tantum prohibetur adulterium, sicut sonat verbum moechandi — moechari enim est adulterari, omnis moechus adulter est — immo, sicut dicit Augustinus, prohibetur "omnis illicitus coitus et illorummembrorum omnis illegitimus usus". Omnem autem illicitum concubitum determinat per septem differentias: fornicationem, meretricium, adulterium, stuprum, sacrilegium, incestum. peccatum sodomiticum. Posset autem addi et octava differentia, quae posset per circumlocutionem nominari libidinosus coitus coniugali Quae possunt sic definiri. Fornicatio est inordinatus concubitus, quo solutus solutam naturali usu cognoscit. Et intelliguntur solutus et soluta a vinculo coniugii et consanguinitatis, Ordinis, religionis seu voti continentiae. Naturalis vero usus intelligitur ad differentiam illius qui est contra naturam. — Meretricium vero dicitur duobus modis, quemadmodum et meretrix. Meretrix enim dicitur uno modo, quae vagam libidinem sequitur, et secundum hunc modum meretricium est vagae libidinis insectatio; vaga autem libido dicitur ad differentiam fornicationis, in qua est libido determinata respectu unius personae, ut cum una extra matrimonium adhaeret uni: extra matrimonium dico vel quodlibet aliud praedictorum. Alio modo dicitur meretrix, cuius publice venalis est turpitudo, et secundum hunc modum meretricium est mulieris solutae publice venalis concubitus. — Adulterium vero est inordinatus concubitus, quo coniugalis thorus violatur; unde adulterium dicitur quasi accessus ad alienum thorum. — Stuprum vero est inordinatus concubitus, quo virginalis integritas corrumpitur. — Sacrilegium vero secundum nomen suum non appropriatur differentiis luxuriae: sacrilegium enim est laesio sacrae rei. Tamen, prout distrahitur ad differentiam luxuriae, dicitur sacrilegium; tamen proprius et melius diceretur sacrilegus concubitus inordinatus concubitus, quo continentia Deo sacrata laeditur sive violatur. Consecratam, dico, continentiam in monialibus et religiosis, in iis qui receperunt sacros Ordines vel emiserunt continentiae votum: omnium talium concubitus sacrilegium est. - Incestus vero est inordinatus coitus, quo vinculum consanguinitatis vel affinitatis vel paternitatis corrumpitur. — Peccatum vero sodomiticum est inordinatus coitus, quo naturalis usus in illum pervertitur qui est contra naturam. - Libidinosus vero coitus coniugalis multipliciter accipitur.

Ideo notandum quod, secundum quod distinguunt Magistri, coitus coniugalis alius est licitus, alius fragilis, alius impetuosus Licitus tripliciter: causa suscitandae prolis ad cultum Dei vel causa reddendi debitum vel causa fornicationis vitandae. Primus est theosebiae, virtutis scilicet pietatis, quae ordinat ad cultum Dei; secundus iustitiae, tertius cautelae; et in iis dicunt nullum esse peccatum. — Fragilis vero determinatur qui ex fragilitate provenit et in uxore coniugalem delectationem quaerit, quia non causa prolis, non causa reddendi debitum nec causa vitandae fornicationis, sed causa delectationis talis in coniuge. Circa hoc distinguunt, quia amor illius delectationis aut praeponitur Deo aut postponitur. Si praeponitur, constat quod mortale peccatum est, hoc est si diligatur plus quam Deus, similiter et concubitus proveniens ex tali amore. Si vero postponatur, ita quod Deus semper plus diligatur, veniale est, et concubitus proveniens ex tali amore venialis, et hoc est propter gratiam sacramenti. — Impetuosus vero est qui ex sola libidine proveniens, metas honestatis et rationis transcendit, et ideo semper mortale. Quod fit quinque modis: primo, cum fit causa satiandae libidinis per meretricias blanditias; secunda, cum fit contra naturalem modum; tertio, cum fit in tempore prohibito; quarto cum in loco prohibito; quinto, cum acceditur ad praegnantem Vicinam partui vel quae est in fluxo menstruo, et istud determinatum est prius.

XIII.

Septimum praeceptum

"Non furtum facies". Nota quod in hoc praecepto prohibetur omnis contrectatio rei alienae ex cupiditate, sicut dicit Augustinus. Ex cupiditate dico: nam est contrectari rem alienam ex obedientia, sicut filii Israel vasa Aegyptiorum, Exod. 12, 35; et ex cautela, ut qui furatur gladium furioso ne sibi vel aliis noceat. Contrectatio vero omnis rei alienae ex cupiditate prohibetur, quae determinatur per quinque differentias, quae sunt: beneficii subtractio, rapina, furtum, usura, simonia. Quae sic possunt definiri. Beneficii subtractio est contrectatio rei alienae communicandae tempore necessitatis. Cum enim alie quis, habens substantiam mundi huius, videt proximum in extrema necessitate positum, et non subvenit ei, rem eius contrectat, quia in tali necessitate omnia communia. — Rapina vero est usurpatio rei alienae violenta et manifesta. — Simonia vero est usurpatio rei alienae per venditionem vel emptionem spiritualis. - Usura vero est contrectatio rei alienae acquisitae per mutuum ultra sortem. - Furtum vero est contrectatio rei alienae fraudulenta et occulta.

XIV

Octavum praeceptum.

"Non falsum testimonium dices". Sicut praedicto praecepto prohibetur omnis alienae rei contrectatio, ita isto praecepto prohibetur omne genus mendacii, sicut dicit Augustinus. Omne autem genus mendacii determinatur per tres differentias, quia est mendacium perniciosum, officiosum, iocosum. Perniciosum est quod nocet; officiosum, quod iuvat; iocosum, quod delectat. Est autem mendacium generaliter "falsa significatio vocis cum intentione fallendi", sicut dicit Augustinus. Falsa autem significatio dicitur duobus modis: active, et passive. Active, secundum quod est significantis; et tunc falsa significatio est ubi quod dicitur est verum, et tamen a dicente creditur esse falsum, et sic accipitur hic; passive vero secundum quod est ipsius significati, et sic non accipitur hic in praedicta definitione. Aliter distinguuntur ab Augustino genera mendaciorum per octo differentias, sicut dictum est supra.

XV.

Nonum et decimum praeceptum.

"Non concupisces uxorem. Non concupisces domum" etc. Solet quaeri quae concupiscentia hic prohibeatur et quare determinetur prohibitio per concupiscentiam carnis et oculorum. Et quamvis pateat ex praedictis, notandum tamen quod concupiscentia dicitur multis modis. Generaliter, appetitus cuiuslibet vis apprehensivae; nam, proprie loquendo, in illis quae non apprehendunt non dicitur esse concupiscentia; generaliter ergo concupiscentia dicitur cuiuslibet vis apprehensivae appetitus sive secundum comprehensionem: unde rationalis dicitur concupiscere verum, concupiscibilis praecognitum bonum, irascibilis gloriosum, sensibilis appetitiva delectabile. - Specialiter vero concupiscentia dicitur multis modis: nam dicitur appetitus ordinatus et inordinatus vel indifferens. Ordinatus dicitur concupiscentia intrata superioris partis sive synderesis, secundum quam dicuntur etiam mali concupiscere beatitudinem. Inordinatus secundum partem inferiorem, quae est sensualitas ex corruptione fomitis, prout dicitur ad Gal. 5, 17: "Caro concupiscit adversus spiritum". Indifferens large et stricte: stricte appetitus vis concupiscibilis naturaliter motae; large appetitus rationalis, qui est liberi arbitrii. Cum ergo dicitur "non concupisces", prohibetur liberum arbitrium ab appetitu illicito, secundum veritatem praecepti, quamvis secundum carnalem intelligentiam Iudaeorum coarctaretur ut diceretur concupiscentia prohiberi quae aliquibus signis et actibus poterat iudicari. Sed istud intelligebatur de concupiscentia quae poterat puniri per iudicium Legis, quod attendebant in iudicio hominis et non Dei.

Quare autem determinetur hic prohibitio concupiscentiae quantum ad illa duo, dictum est prius. Nam ad haec duo maxime inclinatur natura corrupta, sicut ostensum est Quaestione De numero praeceptorum. Tamen, secundum regulam B. Augustini, per synecdochen intelligendae sunt praeceptiones et prohibitiones Decalogi, ut cum dicitur "non moechaberis", prohibetur omnis illicitus coitus; "non furtum facies", omnis contrectactio rei alienae. Similiter, cum dicitur "non concupisces", intelligetur universaliter prohiberi concupiscentia voluntatis malae, quamvis ad aliqua determinetur.

XVI.

Quaestioncula generalis.

Explanatis singulis praeceptis Decalogi, generaliter quaeritur an in praeceptis Decalogi praecipiatur omne faciendum et in prohibitionibus prohibeatur omne non faciendum.

1. Quod si non, non est perfecta ordinatio vitae humanae per praecepta Decalogi ad salutem, et sic non erit verum quod dicit Dominus: "Si vis ad vitamingredi, serva mundata". Si sic, quaeritur quibus praeceptis prohibeantur septem capitalia et non est assignare.

2. Item, quaeritur ubi praecipiantur actus virtutum theologicarum et cardinalium.

3. Item, cum ordinari oporteat non tantum quoad Deum et proximum, sed etiam quoad se ipsum, non sufficienter ordinatur vita hominis per Decalogum, cum nullum praeceptum detur homini propter ordinem ad se ipsum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod faciendum vel non faciendum dicitur duobus modis. Est enim aliquid faciendum, quia natura sua bonum, ut diligere Deum, honorare patrem et huiusmodi; est autem aliquid faciendum, quia praeceptum tantum, ut praeceptum de sacrificiis et huiusmodi: facienda Iudaeis, quia praecepta, aliter vero indifferentia. Similiter non faciendum duobus modis. Est enim aliquid non faciendum, quia natura sua malum, ut occidere et moechari, et ista prohibita quia mala; et est aliquid non faciendum, solum quia prohibitum, quia de natura sua indifferens, ut comedere de ligno scientiae, et hoc malum, quia prohibitum. Sciendum ergo quod omne faciendum, quia bonum de natura sua in genere, praecipitur in Decalogo; omne non faciendum, quia de natura sua malum, hoc est secundum rationem generalem qua est ordinari ex caritate, prohibetur.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod quaeritur ubi prohibeantur septem capitalia vitia, dicendum quod non habent determinatas prohibitiones; sicut enim supra dictum est, determinatio praeceptorum non est secundum oppositionem ad vitia capitalia. Quaedam tamen manifeste prohibentur, ut avaritia, ibi "non furtum facies" ; ira ibi "non accides" ; luxuria, ibi "non moechaberi". Quaedam sub generali ratione, qua prohibetur omne peccatum in primo praecepto, in quo prohibetur aversio a Deo et conversio ad creaturam, quemadmodum supra expositum est ; ideo superfluum est determinatas prohibitiones inquirere respondentes peccatis.

2. Similiter dicendum ad illud quod quaerit ubi praecipiantur actus virtutum. Nam actus quarumdam virtutum praecipiuntur expresse; ut actus fidei primo praecepto "non habebis deas alienas" etc.; et iustitiae secundum actum beneficentiae et innocentiae in multis praeceptis, ut "honora patrem, non occides" etc.; actus vero temperantiae, ibi "non concupisces". Aliarum autem virtutum actus praecipiuntur tertio praecepto, in quo sub generali ratione praecipitur omnis actus virtutis. Actus enim virtutum quibus immediate movemur in Deum, ut fidei, spei et caritatis, praecipiuntur, cum dicitur "sabbatum sanctifices" ; per has enim virtutes tres quietatur anima secundum suas vires in Deum, sicut patebit suo loco. Et hoc est sabbatum pectoris sive sanctificatio sabbati. Actus vero virtutum cardinalium. secundum quas est operari in iis quae sunt ad finem Deum, praecipiuntur sub ratione perfecta, quae intelligitur in senario, cum dicitur "sex diebus operaberis". Non esi ergo quaerere praecepta respondentia virtutibus nec prohibitiones respondentes vitiis; nam secundum aliud et aliud multiplicantur virtutes et vitia et praecepta. Nam numerus virtutum sumitur secundum numerum potentiarum sive virium animae, quas perficiunt et habilitant ad motus in Deum, ut dicetur suo loco. Numerus vero capitalium vitiorum sumitur secundum actus primos virium animae et inordinationem amoris in ipsis. Numerus vero praeceptorum secundum actus consequentes, scilicet compositi, id est hominis, prout distinguimus actum cordis, oris et operis, prout secundum ipsos est mereri, hoc est prout secundum ipsos est ordinari ex caritate ad Deum et ad proximum.

3. Ad ultimum vero dicitur, et bene, quod non est necesse dare praecepta ordinativa hominis ad se ipsum, cum per eadem, per quae ordinatur ad Deum, ordinetur ad se ipsum. Item, ut dicit Augustinus, regula diligendi proximum sumitur a dilectione sui.

In hunc ergo modum terminatur pars de praeceptis moralibus Decalogi, quae sunt moralia necessitatis. De moralibus vero voluntatis, supra quae fundantur leges votorum, de quibus Levit. 27 et Num. 6 et 30, dicetur, Domino concedente, cum de perfectione evangelica disputabitur, ubi plenius inquiretur.

PrevBack to TopNext