III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 1
AN HOMO POSSIT ESSE IUDEX HOMINUM.
b. Item, Deuter. 1, 15-16: "Tuli de tribubus vestris viras sapientes, et constitui eos principes, tribunos" etc. "et praecepi eis, audite illos et quod iustum est iudicate" etc.
2. Item, ad Rom. 13, 4: "Non sine causa gladium portat", dicitur de iudice, "minister enim Dei est" etc.
g. Item, ibidem: "Saeculario iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia constituite ad iudicandum".
4. Item, Matth. 13, 30, de zizaniis et tritico: "Sinite utraque crescere usque ad messem". Messis autem consummatio saeculi.
Ex iis videtur relinqui quod non conceditur homini esse iudicem hominis per Novum Testamentum, quamvis concederetur per Vetus.
Solutio: Secundum B. Augustinum, in homilia De poenitentia et est etiam in Glossa I ad Cor. 5, 11: "Si quis frater nominatur" etc.: "Hoc dicendo noluit hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionisvel extraordinario usurpatoque iudicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessumsive accusatum et convictum". Distinguendum igitur quod est iudicium temerarium et est iudicium ordinatum secundum legem Dei. Iudicium ordinatum conceditur homini, et hoc duobus modis est: est enim iudicium discretionis et est iudicium correctionis. Iudicium discretionis in manifestis et certis conceditur homini; unde I ad Cor. 2, 15: "Spiritualis omnia iudicat, et ipse a nemine iudicatur" ; iudicium correctionis conceditur praelatis in convictis vel confessis, de quo in Psalmo: "Erudimini qui iudicatis in terram", iudicium vero temerarium universaliter interdicitur homini.
Est autem temerarium iudicium ex parte iudicantis et ex parte rei iudicatae. Ex partel iudicantis temerarium iudicium est tribus modis: per usurpationem, per indignitatem, per ignorantiam. Per usurpationem, sicut dicit Glossa supra illud: "Nolite iudicare", Glossa: "Temerarie. Iudicium enimtemerarium est, quando quibus non est commissumiudicant". Secundum quem modum dicit Augustinus, iuxta illud Apostoli ad Rom. 14, 4: "Tu quis es, qui iudicas" etc.: "Noluit, inquit Augustinus, hominem ab homine iudicari extraordinario usurpatoque iudicio". — Item, propter indignitatem, sicut dicitur ad Rom. 2, 1: "In quo alterum iudicas, te ipsum condemnas: eadem enim agis quae iudicas" ; et Matth. 7, 3: "Hypocrita, quid vides festucam in oculo fratris" ? etc. — Item, propter ignorantiam, secundum quod dicitur Dan. 13, 48: "Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque quod verum est cognoscentes, condemnastisfiliam Israel". Iis ergo tribus modis temerarium est iudicium ex parte iudicantis.
Ex parte vero rei iudicatae similiter est temerarium iudicium tribus modis: cum iudicatur persona quantum ad eventum iuturum vel cum iudicatur intentio vel cum iudicatur factum occultum. Cum iudicatur persona quantum ad futurum eventum, temerarium est iudicium; unde super illud "nolite iudicare", Glossa: "Nescimus qualis futurus est qui nunc apparet malus, de cuius correctione desperare temerarium iudicium est". - Item, temerarium iudicium est, eum iudicatur intentio incerta, sicut dicitur super illud Matth. 7, 1: "Nolite iudicare": "Sunt quaedam incerta quo animo fiant, de quibus iudicaretemerarium est" ; unde ad Rom. 14, 3: "Manducans non manducantem non iudicet". — Temerarium iudicium est iudicare de facto occulto iudicanti; secundum quem modum dicitur I ad Cor. 4, 5: "Nolite ante tempus iudicare quousque Dominus veniat" etc. Et Augustinus dicit quod "noluit hominem iudicari ex arbitrio suspicionis".
Quantum vero ad circumstantias iudicii non solum temerarium iudicium dicitur, sed iniustum, et hoc tripliciter: ex perversitate animi, ex perversitate ordinis, ex perversitate causae, sicut iustum dicitur ex animo, ex causa, ex ordine, sicut intra patebit. Ex iis igitur patet quod homo non potest esse iudex hominis in occultis et incertis, quia de iis intelligitur illud Ioan. 5, 22: "Pater omne iudicium dedit Filia" ; nec in iis quae ad ipsum non pertinent qui iudicat.