III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 2
AN INFERIOR POSSIT IUDICARE SUPERIOREM.
Ad quod sic: a. Deuter. 1, 15: "Constitui ex tribubus vestris principes, tribunos et centuriones, qui populum iudicarent". Ergo ex lege Dei superiores habent iudicare subditos et non e converso. — Item, Psalmus: "Tibi soli peccavi", Glossa: "Rex non habet hominem qui facta sua diiudicet".
b. Item, I ad Tim. 4: "Seniorem ne increpaveris", Glossa: "Seniorem aetate vel dignitate". Ergo interior superiorem non debet increpare; ergo nec iudicare.
6. Item, super illud Psalmi: "Tibi soli peccavi", dicit Glossam: "Rex omnium superior est. A solo ergo Deo erit iudicandus".
d. Item, super illud I Reg. 24, 5, ubi dicitur quod David praecidit oram chlamydis Saul, Gregorius: "Facta praepositi a subditis oris gladio ferienda non sunt, quantumcumque reprehensibilia videantur".
6. Item. Hieronymus, super Epistolam ad Gal. 2, 11, ubi dicitur quod Paulus Petro restitit "in faciem": "Paulus Petrum reprehendit, quod non auderet nisi se nonimparem sciret". Ergo subditus, qui scit se imparem, non debet praelatum arguere vel iudicare.
Contra: 1. Leo Papa IV, Causa XXIII, quaest. 7, scribit Ludovico Imperatori sic: "Nos, si incompetenteraliquid egimus et in subditis iustae legis tramitem non servavimus, vestro ac missorum vestrorum cuncta volumus emendare iudicio". Ergo Papa missorum ab Imperatore volebat subire iudicium.
2. Item, in Canonica Petri II, 2, 15-16: "Balaam, qui mercedem iniquitatis amavit, correctoremhabuit suae vesaniae subiugata mutum". "Si ergo animal mutumangelica virtute prophetae insipientiam redarguit, multo magis subditus potest arguere praelatum".
3. Item, "Christus, qui erat pastor pastorum, [ovibus suis] de quibus dicit, Matth.15, 24: "Non sum missus nisi ad oves quae perierunt", inter opprobria, quae patiebatur ab eis, uni dixit: "Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo"; et Ioan.17: "Quis ex vobis arguet me de peccato"?" Ex quo patet quod ipse arguitioni et iudicio Iudaeorum submisit se; ergo multo fortius quilibet alius.
5. Item, Dan. 13, 61, "Daniel, nulla legitima potestate constitutus, iudices de falso testimonio convicit et convictos" iudicavit. Ex quo relinquitur quod nullam potestatem habentes possunt iudicare potestatibus sublimatos.
6, Item, in Actibus, "cum Petrus intrasset ad Cornelium, conquesti sunt "fratres, qui erant in Iudaea", et reprehenderunt eum, quia ad gentilemdivertisset". Ergo subditi possunt reprehendere praelatum.
7. Item, " Hieronymus, Ad Heliodorum: Non omnes episcopi sunt episcopi. Attendis Petrum, Iudam considera; Stephanum suscipis, Nicolaum respice. Non facit ecclesiastica dignitas te christianum. Cornelius centurio, adhuc ethnicus, Spiritus Sancti dono mundatur; Daniel presbyteros iudicat. Infatuatum "sal ad nihil valet nisi ut"proiciatur "foraset a"porcis "conculcetur"". Ex quo relinquitur quod boni subditi possunt malum praelatum reprehendere.
8. Item, " Gregorius Ianuario episcopo: Paulusdicit: "Seniorem ne increpaveris"; sed haec eius regula tunc est servanda, cum culpa superioris ad interitum non trahit corda minorum; ubi autem senior exemplum ad interitum praebet, ibi districtaincrepatione feriendus est".
9. Item, Iob 31, 13: "Si contempsi subire iudicium cum servo meo, cum disceptarentadversum me" etc.; inde ut prius.
Solutio: Iudicare dicitur proprie et improprie. Secundum quod dicitur Iudicis iudicare proprie, et iudex proprie dicitur ex auctoritate superiori in examinandis factis, arguendis et puniendis. Hoc modo iudicare superiorum est respectu inferiorum, non e converso; unde Sap. 6, 2, dicitur: "Audite, reges, ei intelligite; discite, iudices finium terrae", et hoc modo iudicare est ex potestate sive auctoritate. Alio modo iudicare dicitur communiter, extenso vocabulo ad arguere, corripere, monere. Et arguere proprie est superiorum respectu inferiorum; unde Timotheo dicit Apostolus: "Argue cum omni imperio". Corripere est respectu parium, Matth. 7: "Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum". Monere vero est inferiorum respectu superiorum; Bernardus, Ad Eugenium: Moneo te, non arguo. Dicendum ergo quod iudicare ex auctoritate, sicut dictum est, in examinando merita, arguendo et puniendo, non est interiorum, sed iudicare ex caritate, extenso vocabulo in monendo, bonorum subditorum est respectu maiorum praelatorum.
a. Ad primum iam patet, quia iudicare, secundum quod proprie dicitur, solum praelatorum est. Unde dicendum quod illud quod dicitur quod rex non habet hominem qui sua facta diiudicet nec superiorem, intelligendum est in suo ordine. Est enim ordo potestatum duplex, ordo scilicet potestatum saecularium et ordo potestatum spiritualium. In ordine potestatum saecularium nullus est maior rege vel imperatore, quemadmodum in ordine potestatum spiritualium nullus maior est Papa; tamen, collatione iacta potestatis spiritualis ad saecularem, potestas spiritualis est super saecularem, sicut spiritus est supra corpus. Unde et Ierem. 1, 10 dicitur: "Ecce constitui te super gentes et regna" ; et ostensum est II Paral. 26, 19 in Ozia, qui voluit sibi usurpare sacerdotalem dignitatem, et percussus est lepra.
b. Ad illud Apostoli "seniorem ne increpaveris" etc., dicendum quod increpatione, quae est ex auctoritate cum obiurgatione, non est increpandus senior discretus, etiam a superiori. Unde ibi dicit Glossa: " "Ne increpaveris", pro aetatis honore, ne indigne terens se a minore correptum, magis exasperetur quam proficiat; "sed obsecra ut patrem"", sicut dicitur I Petri 5, 1: "Seniores, qui in vobis sunt, obsecro". Si vero stulti sint senes, increpatione quae est ex auctoritate etiam cum obiurgatione a suis superioribus increpandi sunt. Unde dicit ibi Glossa: "Senior tamen stultus, ut ait B. Gregorius, vehementer est increpandus". Increpatione vero quae est ex caritate interior potest increpare superiorem eo modo quo dictum est.
c. Ad illud quod obicit de hoc quod dicitur super illud "tibi soli peccavi", rex omnium superior est, iam patet responsio, quia superior est in ordine potestatum saecularium, non tamen conferendo potestatem saecularem spirituali, sicut dictum est.
d. Ad illud quod obicitur de David, qui praecidit oram chlamydis Saul, dicendum quod "per Saul praelati intelliguntur, per David subditi. Saul, ventrem purgans, illos significat qui malitiam intus conceptam foris ostendunt in opere. Sed in praecisione chlamydis non significatur reprehensio peccati: per chlamydem enim regni potestas intelligitur; hanc praecidit qui praelatum sententia damnationis ferit, quod nulli subditorum licet". Unde, cum a B. Gregorio dicitur quod "facta praepositi a subditis oris gladio ferienda non sunt", intelligitur gladius oris sententia damnationis.
e. Ad illud quod obicitur quod Paulus Petrum reprehendit, dicitur quod Petrus, sicut dicitur ad Gal., "cogebat "gentes iudaizare"et suo exemplo a veritate Evangelii recedere. Pari autem modo reprehendendus est qui inse a fide exorbitatet qui alios exemplo vel verbo deviat. Hoc ergo exemplo non probanturpraelati non arguendi a subditis, si a fide exorbitaverint vel alius exorbitare" fecerint. — Et quod obicitur quod Petrum Paulus non reprehenderet nisi se non imparem sciret, est intelligendum non de paritate quae est in officio ecclesiasticae dignitatis, sed de paritate quae erat in puritate vitae et notitia veritatis. Nam quantum ad dignitatem praelationis Petrus inter Apostolos non habebat parem.
Ad obiecta vero alterius partis, quibus indistincte ostenditur interiores posse iudicare superiores, respondendum est.
1. Et primo ad illud quod obicitur de Leone Papa, dicendum quod Leo Papa illud fecit "perfectionis consideratione, non rigore coactus disciplinae", sicut B. Gregorius dicit de se ipso: "Si quis super iis nos arguere voluerit vel extra auctoritatem nos facere contenderit, veniat ad Sedem Apostolicam, ut ibi ante confessionem B. Petri Apostolimecum iuste decertet, quatenus ibi unus ex nobis sententiam deferat suam". Ex hoc ergo non sequitur quod disciplina iuris subditi habeant iudicare praelatos.
2. Ad illud quod obicitur de Balaam, dicendum quod "per asinam bene subditi intelliguntur, per Balaam mali praelati. Non tamen hoc exemplo probantur praelati arguendi a subditis, sed subditis tantum forma datur humiliter renitendi praelatis, si forte eos ad malum cogere voluerint".
3. Ad illud quod obicitur de Christo, dicendum, sicut prius, quod "aliud est quod de rigore cogimur servare disciplinae, aliud quod admittitur perfectionis consideratione. Christus ergo Iudaeos ad se arguendum admisit consideratione perfectionis, non severitate iuris. Si enim Legisrigore essent admissi, hac auctoritate sceleratissimiet infames ad accusationem religiosorum essent recipiendi", quod iniquum est.
4. Ad illud quod obicitur de Nathan, dicendum "quod duae sunt personae quibus mundus regitur: regalis et sacerdotalis; et sicut reges praesunt in causis saeculi, sic sacerdotes in causis Dei. Regum est corporalem irrogare poenam, sacerdotum spiritualem inferre vindictam". Dicendum ergo quantum ad statum Legis: "etsi regalis unctio sacerdotibus et Prophetis praeerat in causis saeculi, tamen suberateis in causis Dei; unde reges a Prophetis et sacerdotibus ungebantur". "Nathan ergo Propheta, cum regem arguit, suum executus est officium, in quo erat regesuperior; non usurpavit regis officium, in quo erat regeinterior. Monuit enim quod per poenitentiam peccatum expiaret; non tulit in eum sententiam, qua tamquam adulter et homicida" secundum Legem interiret.
5. Ad illud quod obicitur de Daniele, dicendum quod "miraculaVeteris Testamenti sunt admiranda, non in exemplum nostrae actionis trahenda". Unde Daniel quod iudicavit seniores, hoc fuit potestate Spiritus Sancti accepta occulte; unde ibi dicitur: "Suscitavit Dominus spiritumpueri iunioris", sicut dicitur Exod. 2, 14: "Quis te constituit iudicem super nos" ? Glossa: "Arguebat eos Moyses ex potestate occulta data sibi a Deo, quae postea manifestata fuit".
6. Ad illud quod obicitur quod arguebant Iudaei Petrum, quia intraverat ad Cornelium, dicendum, secundum B. Gregorium: "Petrus potestatem regendi acceperat, et tamen idem Apostolorum primus querimoniae contra eum a fidelibus factae cur ad gentes intrasset, non ex potestate officii, qua posset dici oves pastorem suum non reprehendant, sed auctoritate divinae virtutis, qua gentiles acceperant Spiritum Sanctum, respondit".
7-8. Ad duo sequentia S. Hieronymi et Gregorii patet iam responsio ex praedictis. Sed tamen ad illud Hieronymi quod dicit quod non "omnesepiscopi sunt episcopi", dicendum quod esse episcopum digne est esse episcopum per auctoritatem spiritualis potestatis et per meritum sanctitatis. Quod ergo dicit de malis episcopis, dicit de ipsis propter defectum sanctitatis, non propter deiectum potestatis vel Ordinis, quamdiu ab Ecclesia tolerantur.