III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 5
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 5
DE DIFFERENTIA IUDICUM.
Postea quaeritur de differentia iudicum. Differentia autem iudicum secundum iura triplex est: nam "alii sunt ordinarii, alii arbitrarii", alii delegati. "Iudices ordinarii sunt, qui ab Apostolico, ut ecclesiastici, vel Imperatore, ut saeculares, legitimam potestatem accipiunt. Arbitrarii sunt, qui nullam potestatem habentes, cum consensu litigantium in iudices eliguntur", sicut habetur Causa II, quaest. 6. Iudices vero delegati sunt, quibus una vel plures causae ab eo qui habet iurisdictionem ordinariam vel a principe commissam committuntur.
I. In primis ergo quaeritur unde ex lege divina haec differentia iudicum sumat auctoritatem. Nam sicut lex divina Moysi et Evangelii ex trahitur a lege aeterna, ita lex civilis extrahitur a lege Moysi et lex Canonum a lege Evangelii.
II. Item, cum iudices ordinarii distinguantur, secundum quod dicit Hugo de S. Victore, in libro De sacramentis, 2 parte, "in laicis, ad querum providentiam ea quae terrenae vitae necessaria sunt pertinent, potestas est terrena; in clericis, ad quorum officium spectant ea quae spirituali vitae sunt bona, potestas est divina; illa potestas saecularis dicitur, ista spiritualis. In utraque potestate diversi sunt gradus et ordines potestatum; terrena potestas caput habet regem, spiritualis potestas caput habetSummum Pontificem". Quaeritur ergo utrum a lege divina haec differentia sumatur ordinariae potestatis.
III. Item, utrum in potestate et iudicibus ordinariis utriusque potestatis possint esse plures in eodem gradu, ut duo Summi Pontifices, duo episcopi eiusdem loci, duo imperatores, duo reges terrae eiusdem, non subalternati.
Quod videtur, 1. quia duo possunt esse iudices delegati a potestate unius gradus. Ergo pari ratione et duo iudices ordinarii in eodem gradu.
2. Item, Luc. 1, 8, super illud: "Factum est, ut sacerdotia fungeretur" etc., dicit Glossa Ambrosii et Bedae quod propter ampliationem cultus Dei a David constituti sunt vigintiquatuor Summi Pontifices, qui per vices suas ministrarent. Ergo in eodem gradu summi sacerdotii plures erant a David propheta ordinati.
3. Item, Luc. 3, 2 dicitur quod "sub principibus sacerdotum Anna et Caipha factum est verbum" Domini super Ioannem etc. Ex hoc habetur quod duo erant principes sacerdotum.
Contra: a. "Nemo potest duabus dominis servire". Secundum ergo sententiam Salvatoris non est ordinata subiectio ad duos praesidentes in eodem gradu potestatis.
b. Item, ad Rom. 13, 1-2: "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit" ; et sequitur: "Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit". Secundum ergo ordinationem divinam potestates ordinantur secundum superius et inferius, aliter nihil esset dictu "potestatibus sublimioribus subdita sit". Ergo in eodem gradu non erit eadem sublimitas plurium potestatum.
c. Item, omnis ordo, qui commendatur quantum ad gradum principatus in irrationabilibus, est ordo secundum instinctum naturae et secundum dictamen rationis. Sed in apibus commendatur unitas principatus, quia "in apibus princeps una est" ; in gruibus unitas ducatus, quia una dux est: "unam enim sequuntur". Ergo de instinctu naturae et de dictamine rationis est unitas principatus et ducatus; ergo in eodem gradu non possunt esse duo principes vel duo duces.
d. Item, ex lege Dei solus unus summus Sacerdos institutus est, ut Aaron vel successor eius, sicut legitur Num. 20, et unus solus rex institutus est in populo Dei; unde et in Osee reprehenduntur reges decem tribuum, qui fecerunt divisionem in regno; unde dicitur Osee 8, 4: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi.
IV. Item, quaeritur, cum duplex sit potestas ordinaria, scilicet potestas saecularis et spiritualis, utrum ordinata potestate una praeemineat alteri.
Ad quod sic: q. Super illud Psalmi: "Tibi soli peccavi", Glossa: "Quia rex omnibus est superior, et ideo tantum aMb Deo, qui est maior eo, puniendus. Si quis de populo erraverit, Deo peccavit et regi; rex vero nonhabet hominem qui eius tacta diiudicet". Ergo Summus Pontifex non potest iudicare imperatorem sive regem.
2. Item, Hugo de S. Victore, in libro De sacramentis: "Spiritualis potestas non ideo praesidet ut terrenae in suo iure praeiudicium faciat, sicut ipsa terrena potestas quod spirituali debetur nunquam sine culpa usurpat". Ergo in iudiciis terrenorum non est subiectus Imperator iudicio Summi Pontificis.
3. Item, I Petri 2, 13: "Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi tamquam praecellenti". Si ergo rex praecellit, non est subiectus alicuius iudicio.
4. Forte distinguetur, sicut distinguit Gratianus, ut supra dictum est, quod sicut reges praesunt in causis saeculi, sacerdotes in causis Dei, Nathan vero Propheta, cum David redarguit, suum exercuit officium in quo erat rege superior, non regis usurpavit officium in quo erat rege interior. Secundum hoc ergo, si in causis spiritualibus subiectus est Imperator Summo Pontifici, in causis saecularibus subiectus erit Summus Pontifex Imperatori.
Contra: a. Sicut saecularia ordinantur ad spiritualia, ita potestas saecularis ad potestatem spiritualem; sed saecularia subsunt spiritualibus ordine rationis et divino ; ergo potestas saecularis subest potestati spirituali; ergo Imperator Summo Pontifici.
b. Item, dicit Hugo de S. Victore, in libro De sacramentis: "Vita terrena bonis terrenis alitur, vita spiritualis spiritualibus bonisnutritur. Ad potestatem regis pertinent quae terrena sunt et ad terrenam vitam tacta omnia; ad potestatem Summi Pontificis pertinent quae spiritualia suntet vitae spirituali attributa universa. Quantum ergovita spiritualis dignior est quam terrena et spiritus quam corpus, tantuspiritualis potestas saecularem potestatem honore ac dignitate praecedit".
6. Item, Hugo de S. Victore, in eodem: "Quod spiritualis potestas, quantum ad divinam institutionem, prior sit tempore et maior dignitate, ex Veteri Testamento manifeste declaratur, ubi primum a Deo sacerdotium institutum est, postea vero persacerdotium, iubente Deo, regalis potestas ordinata", sicut legitur I Reg. 9.
d. Item, Hugo, ad idem: "In Ecclesia Dei sacerdotalis dignitas regalem potestatem sacrat et sanctificat per benedictionem. Si ergo, sicut dicitur ad Hebr.7, 7, sine contradictione maior est qui benedicit quam qui benedicitur, constat absque dubitatione quod terrena potestas, quae a spirituali benedictionem accipit, iure inferior aestimatur".
v. Item, quaeritur utrum suprema potestas spiritualis, quae est Summi Pontificis, possit habere aliquam humanam quae ipsam diiudicet.
Ad quod sic: 1. "Refert Hieronymus, in libro Virorum illustrium, quod Damasus Papa, a subditis de adulterio accusatus, cum quadraginta duobus episcopis se purgavit". Si ergo purgatio pertinet ad sententiam iudiciorum, videtur quod poterat iudicari.
2. Item, B. " Gregorius Papa[ait] de se ipso: Si quis nos arguere voluerit, veniat ad Sedem Apostolicam, ut ibi mecum iuste decertet, quatenus ibi unus ex nobis sententiam deterat suam".
3. Item, Augustinus: "Qui nec regiminis in se rationem habuit nec sua delicta detersitnec filiorum crimen correxit, canis impudicus dicendus est magis quam episcopus". Si ergo talis posset esse ille qui est Papa constitutus, videtur quod posset a ceteris episcopis iudicari ut non episcopus.
4. Item, Paulus correxit Petrum, eo "quod non recte ambularet ad Evangelii veritatem", Gal. 2, 14. Et dicit Glossa quod Petrus, "cui a Domino ter dictum est: "Pasce oves meas", Ioan.ultimo, 17, obiurgationem posterioris pastoris pro salute gregis libentissime sustinebat". Ergo Papa, qui est successor Petri, si a veritate deviet, poterit a posterioribus pastoribus iudicari.
Contra: a. Hugo de S. Victore, 2 parte De sacramentis: "PotestasSummi Pontificis a Deo primum instituta est et, cum deviat, a solo Deo iudicari potest, sicut scriptum est, I ad Cor.2, 15: "Spiritualis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur"".
b. Item, dicit Canon Gelasii, Causa IX, quaest. 3: "Cuncta per orbem novit Ecclesia quod Sacrosancta Romana Ecclesia fas de omnibus habeat iudicandi neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio".
e. Item, Innocentius, in eodem: "Nemo iudicabit primam Sedem; neque enim ab Augustoneque ab omni clero neque a regibus neque a populo iudex iudicabitur".
d. Item, Symmachus, in eodem: "Aliorum hominum causas Deus voluit per homines terminare, sed Sedis illius praesidem suo sine quaestione reservavit arbitrio. Replicabo dictum: "Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam", et: "Quodcumque solveris"" etc.
Solutio: I-II. Notandum quod auctoritas ordinariorum iudicum in potestate saeculari accipitur ex Exodo 17, 25, ubi dicitur quod Moyses, "electis viris strenuisde cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos et centuriones, quinquagenarios et decanos, qui iudicarent populum" Domini. Auctoritas iudicum ordinariorum in potestate spirituali accipitur ex Num. 3, 4 ubi ponuntur gradus summi sacerdotis Aaron et minorum sacerdotum subministrantium Aaron; unde dicitur: "Functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar caram Aaron". Et iterum, subministratio levitarum secundum gradus differentes; unde ibi dicitur: "Dabis levitas Aaron et filiis eius, quibustraditi sunt a filiis Israel in ministerio". Et iterum ibi dicitur quo modo filii Gerson erant "sub principe Eliasaph", similiter filii Caath erant sub principe Elisaphan, et "princepsprincipum levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis".
Ex Novo vero Testamento, quantum ad distinctionem potestatis sacerdotalis, sicut dicit Hugo de S. Victorem, "presbyteri vicarii sunt septuaginta duorum discipulorum, qui praecedebant Dominum "in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus", sicut dicitur Luc.7; episcopi successores Apostolorum", qui eliguntur a Deo. Luc. 7 et Matth. 10, 1-4; Summus Pontifex vicarius Petri, cui committitur plenitudo potestatis in clavibus, Matth. 16, 18: "Tu es Petrus" etc. "et tibi dabo claves" ; et universalis cura gregis, Ioan. ultimo, 17: "Si diligis me, Simon, pasce oves meas". Sub potestate vero presbyterorum est potestas sive ordo diaconorum, qui in archidiaconibus habent iudiciariam potestatem, quod sumptum est 1 ad Tim. 3, 13, ubi post descriptionem episcopi dicit: Diacones, "si bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent". Gradus vero saecularis potestatis accipiuntur de prima Epistola Petri, ubi dicitur: "Subditi estote omni humanae creaturae" etc. "sive regi tamquam praecellenti, sive iudicibus tamquamab ea missis" ; et dicitur: "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit". Ex iis igitur patet qualiter ex Novo et Veteri Testamento accipitur auctoritas iudicum ordinariorum, sive saecularium sive spiritualium.
Item, auctoritas iudicum arbitrariorum potest accipi ex Exodo 21, 22, ubi datur lex de illo qui percutit mulierem praegnantem, quae facit abortivum, sed ipsa vivit, et dicitur quod, si partus nondum vivificatus fuerit in utero, "subiacebit damna quantum maritus petierit et arbitri iudicaverint".
Item, auctoritas iudicum delegatorum accipitur ex Exodo 24, 14, ubi ascendens Moyses in montem, senioribus ait: "Habetis Aaron et Hur vobiscum, si quid natam fuerit quaestionisreferetis ad eos" ; et ex Abdia Propheta, ubi dicitur: "Auditum audivimus a Domino, legatum ad gentes misit".
III. Ad illud quod tertio quaeritur utrum possint esse plures iudices ordinarii in eodem gradu, dicendum, secundum B. Hieronymum, Ad Rusticum monachum: "In apibus princeps una est, grues unam sequuntur; Imperator unus, iudex unus provinciae; Roma autem condita duos fratres simul reges habere non potuit; in Rebeccae utero Esau et Iacob bella gesserunt, Gen.25, 22. Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archiepiscopi, singuliarchidiaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur". Ex quibus relinquitur quod in eodem gradu respectu eorumdem non est praeeminentia plurium potestatum.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicit de iudicibus delegatis, dicendum quod non est simile. Nam, cum plures delegantur ab uno ordinario, ambo gerunt vicem, unius, nec alter plenarie gerit vicem, Sed ambo simul.
2. Ad illud vero quod obicitur quod viginti quatuor erant summi sacerdotes instituti a David, verum erat quantum ad ministerium cultus templi, sed tamen unus erat qui praeerat super alios in auctoritate iudicii, sicut Caiphas dicitur "Pontifex anni illius", in Ioan. 11, 49.
3. Ad illud vero quod obicitur de Anna et Caipha, dicendum quod non simul praeerant, sed unus praeerat in principio praedicationis Ioannis, postea alius ei successit, et ideo sub ambobus determinatur tempus praedicationis Ioannis.
IV. Ad illud quod quaeritur utrum potestas saecularis subdita debeat esse potestati spirituali, dicendum, secundum quod dicit Hugo de S. Victore: "Spiritualis potestas terrenam potestatem et instituerehabet ut sit, et iudicare si bona non fuerit, sicut scriptum est 1 ad Cor.6: "Spiritualiiudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur"".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur ex auctoritate Augustini, Super Psalmos, quod rex non habet hominem, qui eius facta diiudicet etc., facienda est vis in hoc quod dicitur non habet hominem. Spiritualis enim potestas non iudicat secundum hominem vel secundum humanam legem, sed in quantum residet vice Dei, sicut dicitur Apostolis, Matth. 10: "Qui vos audit, me audit", et sicut dicit Apostolus, II ad Cor. 5, 20: "Pro Christo legatione fungimur", et secundum potestatem ad vindictam spiritualem, non corporalem, sicut dicitur Causa II, quaest. 7, quod "regum est corporalem exercere poenam, sacerdotum spiritualem inferre vindictam. Unde B. Ambrosiusimperatorem excommunicavit Arcadium et ab ingressu ecclesiae prohibuit. Sicut enim iudex terrenus "non sine causa gladium portat", sicut dicitur ad Rom.13, 4, ita non sine causa claves Ecclesiae sacerdotes accipiunt. Ille portat gladium "ad vindictam malefactorum, laudem vera bonorum"; isti claves habent ad exclusionem excommunicandorum et reconciliationem poenitentium". Expone igitur a Deo tantum est rex puniendus, supple, materiali poena; et iterum non habet hominem, qui eius tacta diiudicet, supple, ad corporalem poenam inferendam.
2. Ad secundum vero quod obicitur de verbo Hugonis, dicendum quod spiritualis potestas, si iudicet terrenam ratione delicti, cum scilicet abutitur potestate, non praeiudicium facit, immo sicut spiritus constitutus est ad dirigendum corpus, ita spiritualis potestas constituta est ad dirigendum terrenam. Quod vero dicit Hugo de iudicio non interendo terrenae potestati a spirituali, dicit ratione terrenarum possessionum, quas habet Ecclesia sive spiritualis potestas, quae, sicut dicit Hugo, "nunquam possunt ita a regia potestate elongari, quin, si ratio postulaverit et necessitas, et ipsis possessionibus terrena potestas debeat patrocinium et illi ipsae possessiones debeant in necessitate obsequium. Sicut enim regia potestas patrocinium, quod debet, alteri dare non potest, sicipsa possessio a personis ecclesiasticis obtenta, obsequium, quod regiae potestati pro patrocinio debetur, iure negare non potest, sicut scriptum est Matth.22, 21: "Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deu"".
3. Ad illud quod obicitur de Canonica Petri quod rex praecellit, verum est in suo ordine, scilicet ad corporalem vindictam exercendam, qua vindicta si delinquat, non habet qui eum puniat nisi Deum.
4. Ad illud quod dicit Gratianus quod sacerdotalis potestas in aliquo erat regali interior, dicendum quod hoc verum est secundum statum Veteris Testamenti, sed non secundum statum Novi. Sacerdotium enim Veteris Testamenti carnale erat et per carnalem propagationem succedebat, quamvis esset ordinatum ad spirituale obsequium, scilicet divinum cultum et figuram spiritualis sacerdotii Novi Testamenti, quod non est per successionem carnalem; propterea in illa parte, in qua carnale erat et terrenum, subiectum erat terrenae potestati, scilicet regali. Sicut enim dicit B. Augustinus, ideo dicitur Vetus Testamentum, propter promissionem terrenam, quae pertinet ad veterem hominem, ideo in Veteri Testamento summa erat potestas terrena, in Novo autem Testamento non, ubi est spirituale sacerdotium et promissio spiritualium. In Novo enim Testamento non promittuntur terrena in mercedem, sed adduntur ad sustentationem et necessitatem, Matth. 7: "Primum quaerite regnum Dei et iustitium eius, et haec omnia adiicientur vobis".
V. Ad illud quod quaeritur utrum possit esse aliqua humana potestas, quae habeat diiudicare Summum Pontificem, dicendum quod, sicut ostendebatur, Summus Pontifex non potest ab alio quam a Deo iudicari, sicut dicit Canon, Causa IX, quaest. 3: "Facta subditorum a nobis iudicantur, nostra vero a Domino iudicantur". Ex quo accipitur quod Summus Pontifex iudex est ordinarius singulorum, et nullus est qui eum iudicat nisi Deus.
[Ad obiecta]: 1-4. Ad illud vero quod obicitur de Damaso et Gregorio, similiter et ad illud quod obicitur de Petro, qui sustinuit reprehensionem Pauli, dicendum quod illud dicitur factum ad exemplum humilitatis, non ex necessitate iuris. Unde ad Gal. 2, 14, super illud: "Dixi Cephae coram omnibus", dicit Glossa: "Ipse Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter libertate caritatis, pietate humilitatis accipit, atque ita exemplumposteris tribuit quod non dedignarentur maiores, ubi forte recti tramitem reliquissent, a posterioribus corrigi. Laus itaque iustae libertatis in Paulo et sanctae humilitatis in Petro emicuit". Et simili modo dicendum de Damaso et Gregorio.