III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 4
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 4
QUAE CONDITIONES REQUIRANTUR UT ALIQUIS POSSIT ESSE ORDINATE IUDEX.
a. Nam Deuter. 1, 9-13-15 dicit Moyses: "Dixi vobis, date ex Vobis viros sapientes et gnaros, quorum conversatio sit probata in tribubus vestris" ; et sequitur: "Talique eos ut populum iudicarent". Ex hoc ergo relinquitur quod, secundum Legem Dei, qui non est sapiens et gnarus iuris non poterit esse iudex. Ergo illi qui minoris sunt aetatis non possunt esse iudices, similiter nec natura surdi vel perpetuo furiosi.
b. Item, cum iudices debeant esse de tribubus populi Dei, ergo haereticus non poterit esse iudex, vel infidelis. Et hoc est quod dicit Canon, Causa XXIV, quaest. 1: Haereticus "catholicum, utpotesuperiorem se, maledicere non valet; in alienum a fide, tamquam insibi coaequalem, sententiam dare non potest".
c. Item, consimili ratione probatur quod excommunicatus non possit esse iudex, secundum etiam quod dicit Decretalis, tit. De iudiciis, ubi dicitur quod, licet excommunicatus non possit stare in iudicio per se, tamen potest cogi per alium respondere.
d. Item, ex hoc quod dicitur quod conversatio iudicis probata debet esse, videtur quod suspectus non possit esse iudex. Unde Canon Nicolai Papae, Causa III, quaest. 5: "Liceat ei, qui suspectum iudicem: sibi putat esse, antequam lis inchoetur, recusare et ad alium recurrere; nam quodam modo naturale est suspectorum iudicum insidias declinare et inimicorum iudicium velle refugere".
e. Item, per hoc quod dicitur "quorum conversatio sit probata in tribubus vestris" ostenditur quod alienigena sive extraneus iudex esse non potest, secundum quod dicit Canon Stephani Papae: "Nullus alienigenaaut accusator fiat aut iudex; unde et de Lot scriptum est: "Ingressus es ut advena, numquid ut iudices?""
f. Item, per hoc quod dicitur "et constituam eos principes" ostenditur quod illae personae, quae ratione suae conditionis sunt subditae et subiectae, iudices esse non possunt, ut mulieres et servi. Unde de mulieribus dicit " Ambrosius, in libro Quaestionum Veteris et Novi Testamenti: Mulierem constat subiectam esse viri sui dominio et nullam auctoritatem habere; nec docere potest nec testis esse nec fidem dare". Item, de servis et aliis praedictis dicit Canon Sanctae Romanae Synodi, Causa III, quaest. 7: "Tria sunt quibus aliqui impediuntur ne iudices fiant: natura, surdus et mutus et perpetuo furiosus et impubes, quia iudicio carent; lege, ut qui a senatu amotus est", supple, propter aliquod crimen; "moribus, feminae et servi, non quia non habeant indicium, sed quia praeceptum est ut civilibus non fungantur officiis. Verum, si servus, dum putaretur liber, ex delegationesententiam dixit, quamvis postea in servitutem depulsus sit, sententia ab eo dicta rei iudicatae firmitatem tenet". Ex iis igitur videntur plures personae excludi ne iudices sint.
Sed contra hoc obicitur: 1. Et primo contra hoc quod dictum est de pueris et minoribus aetate. Nam Ieremias adhuc puer constitutus est iudex a Deo. Unde Ierem. 1, 6-10 postquam dixit: "Nescio loqui, quia puer ego sum", dixit ei Dominus: "Constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas" etc.
3. Item, in aliquibus pueris malitia supplet aetatem; eadem ratione et in aliquibus scientia praevenit adultam aetatem. Si ergo non est causa quare minor aetate non debeat esse iudex nisi detectus scientiae in iudicando, ergo huiusmodi minores poterunt esse iudices.
4. Item, obicitur contra hoc quod dictum est quod mulier non debet esse iudex, quia Iudic. 5, legitur Debbora iudicasse Israel, et post datam Legem a Deo. Ergo non est contra Legem mulierem esse iudicem.
5. Item, mulieres leguntur multae praeditae spiritu prophetiae, ut Maria soror Moysi, Exod. 15, 20, item Anna prophetissa, de qua legitur Luc. 2, 36. Si ergo mulieres per spiritum prophetiae assumptae sunt ad denuntiandum iudicia divina, multo magis possunt assumi ad denuntiandum iudicia humana.
6. Item, obicitur contra hoc quod dictum est de servis, quia dicitur ad Galat. 3, 28: "Non est Iudaeus neque Graecus, non est masculus neque femina" etc. "omnes enim vos unum estis in Christo Iesu". Ergo servilis conditio in christiana religione non differt a libera; ergo servus poterit esse iudex.
Item, quaeritur ratio quare sic est et quis numerus personarum in quibus non est idoneitas ad hoc ut iudices fiant.
Solutio: Secundum quod dicitur Deuter. 1, 17 iudicibus: "Dei iudicium est" ; unde homo iudex gerit vicem Dei iudicis in iudicando. Ideo in tribus debet conformari Deo qui est iudex: in potestate, veritate, bonitate, secundum quod dicitur Exod. 18, 21: "Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum", ecce potestas; "in quibus sit veritas", ecce veritas; "et qui oderint avaritiam", ecce bonitas. Potestas in auctoritate, veritas in iudicio sive discretione, bonitas in rectitudine animi et vitae. Unde Deuter. 16, 18: "Iudices et magistras constitues in omnibus portis", ecce auctoritas potestatis; "ut indicent populum iusto iudicio", ecce iudicium veritatis; "nec in alteram personamdeclinent" etc., ecce rectitudo animi sive vitae. Item, haec tria similiter ostenduntur in praedicto verbo Deuter. 1, 13: "Date ex vobis viros sapientes et gnaros", ecce discretio veritatis; "quorum conversatio sit probata", ecce rectitudo bonitatis; "ut ponam eos principes", ecce auctoritas potestatis.
Notandum ergo quod quaedam personae inidoneae sunt ad assumendam personam iudicis, quia non sunt idoneae ad susceptionem auctoritatis, sive ratione sexus, ut mulier, cui post peccatum dictum est: "Sub viri potestate eris", unde I ad Cor. 14, 34 dicit Apostolus: "Mulieres in ecclesia taceant; non enim permittitur eis loqui, sedsubditas esse" ; aut ratione conditionis fortunae, ut servus; unde I Petri 12, 18: "Servi, subditi estote in omni timore". - Aliae vero personae, quia non sunt idoneae, repelluntur ab officio iudicis, quia non sunt idoneae ad iudicium veritatis, et hoc pluribus modis: vel propter impedimentum permanens vel propter impedimentum transiens; item propter impedimentum permanens aut innatum aut contingens. Propter impedimentum manens et innatum, prohibetur iudex esse surdus, mutus; propter impedimentum permanens et contingens perpetuo furiosus; propter impedimentum transiens minor aetate. — Item, aliae personae excluduntur propter defectum, approbationis vitae sive bonitatis, quod contingit triplici de causa. Una est reprobatio vitae, vel propter crimen erroris, ut in haereticis; aut propter scandalum conversationis, ut in iis qui sunt infames; aut propter contagium communionis, ut in excommunicatis. Alia causa est ignorantia conditionis personae, ut in extraneis. Tertia vero causa est1 suspicio probabilis malitiae personae, ut si sit inimicus; vel declinationis a rectitudine iustitiae, qua ratione prohibentur omnes qui sunt ex consanguineis actoris vel inimici rei vel aliqua iusta causa suspecti, Causa III, quaest. 5.
[Ad obiecta]: 1-2. Ad Illud ergo quod obicitur de Ieremia et Daniele, dicendum quod illud pertinet ad privilegium gratiae singularis, non ad exemplum imitationis, sicut et quod Ierem. 1, 5 dicitur: "Antequam exires de ventre sanctificavi te", et quod dicitur Dan. 13, 45 quod "suscitavit Dominus spiritumpueri iunioris". Privilegia autem paucorum non faciunt legem communem.
3. Ad illud vero quod obicitur quod in aliquibus scientia praevenit aetatem adultam, dicendum quod iura, quae debent regulare generalitatem hominum, non aptantur iis quae raro contingunt, sed iis quae frequenter aut semper, nec iis quae contingunt in paucis, sed iis quae contingunt in pluribus. Raro autem contingit, et nonnisi per privilegium supernae gratiae, quod in pueris talis scientia inveniatur qualis et quanta in iudicibus requiritur: requiritur enim sapientia iuris et cum hoc experientia iudicii. Unde propter hoc signanter dictum est, Deuter. 1, 13: "Date ex vobis viras sapientes et gnaros, sapientes" scilicet per iuris et legum notitiam, "gnaros" per experientiam. Iterum, inde est quod Moysi dicitur Num. 11, 17: "Congrega senes populi, quas tu nosti quod senes sint populi ac magistri, ut supportent alias tecum et non tu solus graveris". Hinc etiam est quod propter exemplum imitationis iudex omnium Christus ad actus praelationis non processit nisi in aetate perfecta triginta annorum post baptismum, sicut habetur ex Luc. 4.
4. Ad illud vero quod obicitur de Debbora quod fuit iudex Israel, dicendum, secundum illud I ad Cor. 10, 11: "Omnia iliis contingebant in figura". Unde quod in Veteri Testamento dicitur de Debbora factum est in Ecclesiae figura. Figurae autem Veteris Testamenti non trahuntur in Novo Testamento in auctoritatem exempli. Unde quod hoc non sit ad imitationem in Novo, ostenditur I ad Tim. 2, 12: "Docere mulieri non permitto, nec dominari in virum".
5. Ad illud vero quod obicitur quod assumuntur ad gratiam prophetiae, ergo multo magis ad iudicia humana poterunt assumi, dicendum quod non sequitur nec est simile, quia gratia prophetiae non dat auctoritatem mulieri super virum nec mutat legem subiectionis, qua iure divino tenetur mulier esse sub viro, quia Gen. 3, 16 dicitur: "Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui" ; sed auctoritas iudicii daret dominium mulieri super virum, quod repugnat divinae institutioni. Quare autem assumptae sunt ad gratiam prophetiae, dicitur Iudic. 4, 4, super illud: "Erat autemDebbora prophetes", ibi Glossa Adamantii: "Praestat in hoc consolationem muliebri sexui nepro infirmitate desperet se prophetiae gratiam posse suscipere, sed credat quod conteri hanc gratiam mentis puritas, nonsexus diversitas".