Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 4

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 4

DE CONFESSIONIBUS.

Consequens est inquirere de convictione rei per confessionem, quia praedicto modo procedendum est contra reum, cum crimen non potest convinci. Convincitur autem duobus modis: aut per propriam confessionem aut per probationem.

Ideo primo quaerendum est de confessione rei utrum quis ex confessione propria sit damnandus.

Quod probatur a. per illud quod dixit Iosue ad Achan: "Confitere atque indica quid feceris", Iosue 7, 19, et, facta confessione furti, lapidatus est.

II. Item, idem probatur per illud quod legitur II Reg. 1, 16, de puero Amalechita, qui dixit se interfecisse Saul, cui ait David: "Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: ego interfeci christum Domini", et iussit eum David interfici.

c. Item, in Evangelio dicit dominus servo, qui abscondit pecuniam domini sui: "De ore tuo teiudica, serve nequam".

d. Item, dicit lex humana: "Confessos in iure pro convictis haberi placet".

e. Et item, lex alia: "Confessus pro iudicato habetur, quia quodam modo sua sententia damnatur". Cui etiam concordat Evangelium Matth. 12, 37: "Ex verbis tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis".

Contra: 1. Humanum iudicium, quantum possibile est, debet imitari divinum; sed in divino iudicio confitens contra se non damnatur, sed misericordiam consequitur; unde in Psalmo: "Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, ei in remisisti iniquitatem meam", et Isai. 43, 26: "Narra, si quid habes, ut iustificeris". Ergo nec in iudicio humano confitens contra se erit damnandus.

2. Item, potest aliquis falso confiteri in iudicio humano, ut si aliquis confiteatur se unum hominem occidisse, qui postea apparet vivus. Constans est quod talis non esset damnandus; ergo non quaecumque confessio contra se facit ad damnationem.

3. Item, dicit lex humana Digest., De quaestionibus: "Si quis ultro maleficia confiteatur, non est eifides adhibenda; nonnunquam enim aut metu aut aliqua causa inse, hoc est contra se, confitentur".

Respondeo: Secundum quod dicit Canon, Causa XIV, quaest. 2: "Contra se quisque potest testari, pro se verominime". Dicendum ergo quod, exceptis casibus qui determinantur a iure, quilibet potest per propriam confessionem damnari. Plures autem casus in iure excipiuntur: unus est in pueris, alius in ignorantibus sive errantibus, tertius in invitis, quartus cum confessio fit extra ius et quaedam talia.

[Ad obiecta]: 1. Ad illuds ergo quod primo obicitur, dicendum quod non est contrarium quod obicit de confessione quae fit in foro divino. Nam sicut in foro humano distinguitur confessio in iure et extra ius, confessio tacta extra ius non inducit damnationem, sed confessio facta in iure inducit, ita dicendum quod confessio de peccatis, quae fit in praesenti, extra ius est, quia ante divinum iudicium, quod est in morte vel ante iudicium generale, et ideo ista confessio voluntaria et animae poenitentis meretur misericordiam; sed confessio, quae fiet post inertem vel in futuro iudicio, nullam omnino consequitur misericordiam, sed reatum damnationis ostendit, de qua confessione, Sap. 5, 3: "Dicent intra se poenitentiam agentes" etc., "ii sunt, quos aliquando habuimus in derisum" ; et sequitur: "Talia dixerunt in inferno ii qui peccaverunt". Similiter humanum iudicium confitentes in iudicio damnat, sed confitentibus extra: iudicium voluntarie et cum compunctione parcit, quemadmodum confitentibus extra ius ex perversa gloria poenam infert. Unde dicit Decretalis de quodam, qui confitebatur se adulteratum cum quadam, sicut quidam fatui solent interdum, "cum male fecerint, gloriari", licet iura dicant regulariter confessionem extra ius factam non parare praeiudicium confitenti, iste tamen debet "ab officio et beneficio" suspendi.

2. Ad secundum vero iam patet responsio, quia illud est de casibus exceptis a iure.

3. Ad illud quod obicitur ultimo de illo qui ultro maleficia confitetur, dicendum quod intelligitur de confessione per cruciatum extorta, de qua dixit lex quod reorum confessiones pro exploratis criminibus non habentur. Et dicit Canon, Causa XVI, quaest. 6: "Omnis confessio, quae fit ex necessitate, fides non est. Confessio enim in talibus non debet extorqueri. Pessimum est enim de suspicione aut extorta confessione quemquam iudicare, cum magis cordis inspector sit Deus quam operis. Non potest humano condemnariexamine, quem Deus suo reservavit iudicio". Illud ergo quod dicitur ultro confitetur, intelligitur de voluntate absoluta, non inducta per metum vel dolores. Causa autem est quare talibus confessionibus non credatur quia homines in tormentis multotiens aguntur tanta impatientia quod melius volunt mentiri quam tormenta pati.

PrevBack to TopNext