Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 5

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 5

DE PROBATIONIBUS IN GENERALI.

Postea quaeritur de probationibus. Et primo de probationibus in generali.

Est autem probatio convictio per argumentum, rei dubiae faciens fidem. Sex autem modis ad faciendum fidem sumitur argumentum probationis: per evidentiam facti, per famam, per iuramentum, per instrumenta, per praesumptionem, per testimonium.

Per evidentiam tacti probatus est Cain interfecisse fratrem, Gen. 4, 10: "Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra", Glossa: "Evidentia patrati sceleris non indiget clamore accusatoris". — Item, per famam probatur matrimonium contractum. Unde dicit Decretalis quod si "fama viciniae habet" quod quidam vir quamdam mulierem tamquam uxorem habuerit, "cum matrimonium sit coniunctio maris et feminae, cogenda est mulier ut eidem viro affectu serviat coniugali". - Item, per iuramentum est probatio seu testimonium innocentiae, sicut dictum est de purgationibus secundum legem Deuter. 21, 6-7, et Exod. 22, 10, ubi dicitur: "Si quis commendaverit proximo suo asinum suum, et mortuus fuerit, iusiurandum erit in media quod non extenderit manus suas ad rem proximi sui, suscipietque Dominus iuramentum ei ille reddere non cogetur". — Item, ad probationem per instrumentum legitur in Ierem. 32, 11, accepisse "librum possessionis signatum et stipulationes" et rata ad probationem factae emptionis. — Item, de probatione per praesumptiones habetur in III Reg. 3, 27, ubi Salomon abiudicavit filium mulieri quae compassa est interfectioni ipsius. — De probatione vero per testes, Num. 35, 30: "Homicida sub testibus punietur". Haec autem distinctio probationum assignatur, a iurisperitis.

1. Circa quam primo quaeritur quae sit ratio praedictae distinctionis.

1. Nam non videtur distingui probatio, quae est per iuramentum, a probatione, quae est per testimonium, cum testimonium non feratur sine iuramento.

II. Item, dubitatur de probatione, quae est per facti evidentiam, an, interveniente tali probatione, servandus sit ordo iuris, quia sicut dicit Canon, Causa II, quaest. 1: "Manifesta accusatione non indigent". Et iterum dicit Decretalis quod in criminibus notoriis "nec accusator nec testis necessarius est, cum huiusmodi crimina nulla possint tergiversatione celari". Ergo, praetermisso omni iuris ordine, potest sententiat ferri, ubi est probatio per evidentiam facti.

Contra: a. Deuter. 1, 16, "Audite illos, et quod iustum est iudicate", Glossa: "Nullus debet iudicari nisi prius auditus". Ergo necesse est ut praecedat citatio rei et interrogatio.

III. Item, dubitatur de probatione quae est per famam. Nam si per famam sufficiens probatio et iusta, iusta fuit damnatio Salvatoris a Pilato, cum fama esset et per Principes et Scribas et plebem Iudaeorum quod "esset malefactor", quod falsissimum est. Relinquitur igitur quod non est per famam sufficiens probatio nec iusta condemnatio.

IV. Item, dubitatur de probationibus per praesumptiones et testimonium et per instrumenta. Sed de praesumptionibus et testimonio infra specialiter quaeretur. De probatione autem seu fide instrumentorum non est nostri negotii, et ideo iurisperitis relinquendum est.

[Solutio]: I. Dicendum igitur ad primum quod ratio praedictae distinctionis est, quia omnis probatio aut procedit ex facto aut ex scripto aut ex verbo. Item, ex facto duobus modis: ex manifesto tacto aut ex facto praesumpto. Item, ex verbo tribus modis, quia aut est probatio honesti aut innocentiae aut maleficii. Secundum hoc ergo accipiuntur praedictae differentiae. Nam probatio ex facto manifesto est probatio per evidentiam facti; probatio ex facto praesumpta est probatio per praesumptiones; probatio vero ex scripto est probatio per instrumenta; probatio maleficii requirit probationem testimonii; probatio innocentiae requirit probationem iuramenti; probatin vero honesti admittit probationem per famam.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur primo distinguitur. Nam probatio per iuramentum supra distinguitur a probatione per testimonium, quia ad probationem admittitur iuramentum rei ad purgationem innocentiae, quae non admitteretur ad probationem culpae; probatio vero per testimonium, quod etiam est iuramento firmatum, et personarum differentium ah actore et reo, requiritur ad convictionem culpae. Sicut autem purgationem innocentiae sequitur absolutio accusati, ita convictionem culpae sequitur condemnatio; iura autem proniora "sunt adabsolvendum quam ad condemnandum". Patet ergo qualiter differt probatio quae est per iuramentum a probatione quae est per testimonium.

II. Ad aliud quod quaeritur de probatione quae est per facti evidentiam, dicendum quod, quamvis non sit ibi servandus ordo qui est in occultis inquirendis, est tamen quidam ordo iudiciarius ibi servandus, sicut dicit Decretalis. quia reus debet citari et interrogari, et,.eo praesente vel, per contumaciam absente, sententia debet dari. Unde B. Zepherinus, Causa III, quaest. 9: "Absens nemo iudicetur, quia divinae et humanae hocprohibent leges". Quod intelligitur nisi absens fuerit ex contumacia; "pro praesenti namque contumacia eum habere facit". sicut dicit Gratianus

Si autem quaeratur quid dicatur factum evidens in criminibus, distinguendum quia est notorium iuris et facti. Notorium iuris est illud factum de quo quis canonice condemnatus est, sicut dicit Decretalis: "Notorium iuris estde quo aliquis canonice condemnatur vel quandocrimen notorium non defitetur". — Notorium vero facti dupliciter: aliud praesumpti, aliud manifesti. Notorium tacti praesumpti est ut paternitas, filiatio, sicut dicit lex: "Quia semper mater certa est, etiam si virgo conceperit, pater vero est quem nuptiae demonstrant". Notorium vero facti manifesti est, de quo fama publica suum praestat adminiculum et ipsa "rei evidentia" protestatur, nec potest aliqua "tergiversatione celari", sicut dicit Decratalis. Quocumque istorum modorum crimen notorium sit, potest iudex ex officio suo punire criminosum, quamvis coram eo non accusetur nec testibus convincatur.

III. Ad ultimum vero quod obicitur de probatione per famam, dicendum quod probatio per famam non admittitur ad convictionem maleficii quae est ad condemnationem; admittitur tamen ad probationem honesti, ut matrimonii, propter religiositatem. Iura enim facilia sunt ad recipiendum probationem religiositatis et honestatis; difficilia vero sunt ad probationem recipiendam turpitudinis et unde sit reatus condemnationis. Ideo, sicut patet ex praedictis, ad convincenda maleficia non est admittenda probatio per famam solum.

PrevBack to TopNext