Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 7

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 7

DE PROBATIONE PER PRAESUMPTIONES.

Consequenter quaeritur de probatione per praesumptiones. Est autem praesumptio coniectura unius facti per aliud tactum sive argumentum ad credendum unum tactum per probationem alterius facti.

Quaeritur ergo utrum in iudicio debeat admitti probatio per praesumptiones.

Et quod sic, ostenditur a. per iudicium Salomonis, III Reg. 3, 27, in quo adiudicavit puerum mulieri quae compassa fuit ipsius interfectioni, et ex affectu compassionis praesumptum est sufficienter quod esset eius mater, et alterius, quae compassa non est, quod non esset mater ipsius.

b. Item, Prov. 20, 11: "Ex studiis suis intelligetur puer, si munda sunt et recta opera eius", super quem locum dicit Hieronymus: "Quem cumque virtutibus studere cum modestia continentiae auditioni sapientiae, observantiaedivinorum mandaturum, maxime simplicitati et humilitati videris, huius munda opera et recta intellige". Ex quo relinquitur quod sicut ex compassione affectus, ita ex studio et exercitatione intellectus praesumitur de qualitate personae et actus.

c. Item, Eccli. 19, 26: "Ex visu cognoscitur vir et ab occursufaciei cognoscitur sensatus; amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo". Ex quo relinquitur quod ex habitu et modo conversationis probatur habitus mentis.

d. Item, dicit Canon, Causa XXXI, quaest. 2: Non est praesumendum quod per unum hominem rex cogeretur ad aliquid faciendum. Ex quo relinquitur quod praesumitur non coactus, sed voluntarius fecisse. Ex ordine igitur status et gradus praesumptio surgit ad probandum conditionem actus.

e. Item, dicit Canon, Causa XXVII, quaest. 1: "Certe ipse concubitus, ipse complexus, ipsa confabulatio et osculatio, coniacentium duorum turpis et foetida dormitio dedecus criminis confitentur". Ergo genus et qualitas actus praesumptionem inducunt.

f. item, dicit Decretalis B. Gregorii scribens quibusdam: "Africa qualiter mortalitate et languoribus vastetur, quanto viciniores estis, credo quod subtilius cognovistis". Ex quo relinquitur quod praesumptio notitiae accipitur ex loco.

g. Item, idem B. Gregorius, scribens Victori Episcopo: "Latere tein vicinio non potuit, quod ad nos in longinquo pervenit". Ex quo relinquitur idem.

h. Item, Hieronymus, super illud Osee 8, 12: "Scribam eis multiplices leges meas": "Ex prius datis et neglectis apparet quod has negligent". Ergo ex circumstantia temporis praeteriti praesumitur qualitas status iuturi. i. Item, B. Gregorius, scribens Maximo episcopo: "Ex transacta in te vita didicimus quid de subsequentitua conversatione praesumamus".

Ex iis igitur in simul congregatis relinquitur quod argumenta probationum in iudicio accipiuntur per praesumptiones, tum ex affectu, tum ex studio, tum ex conversatione, tum ex gradu, tum ex actione, tum ex loco, tum ex tempore, et simili modo ex aliis circumstantiis. Si ergo ex talibus sumuntur argumenta probationum, ex talibus est iudicantium.

Contra: 1. I Cor. 5, 11: "Si quis frater nominatar inter vos et est fornicatur" etc., super illud dicit Augustinus: "Noluit hominem ab homine iudicari per arbitrium suspicionis sive extraordinariousurpatorioque iudicio, sed legitime convictum aut sponte confessum". Si ergo probatio, quae est per praesumptiones, quantum est de se, non generat nisi suspiciones facti, ergo per praesumptiones non erit iudicandum.

2. Item, nonne possibile est, sicut legitur de socio cuiusdam sancti, qui nudus cum nuda et in amplexus et in oscula cuiusdam mulieris processit et tamen, sicut dicitur, animo simplici et innocenti, et constans est quod, sicut supra dictum est, huiusmodi actus introducunt vehementissimas praesumptiones de coitu seu fornicatione. Cum ergo praecipiatur in Lege iudici quod iudicet secundum veritatem, cum contingat omnes praesumptiones fallere, non erit iudicandum per praesumptiones.

Respondeo: Praesumptio quadrupliciter accipitur. Est enim praesumptio temeraria, violenta, levis, probabilis, et secundum hoc ex praesumptionibus inducitur quadruplex suspicionis genus secundum easdem differentias.

Temeraria ergo praesumptio est, quando apparet coniectura boni et non mali, ut quando omnia signa sunt boni et nulla mali, et ex tali praesumptione surgit suspicio temeraria et iudicium temerarium, quale iuit iudicium Pharisaei, Luc. 7, 39, qui dicebat intra se: "Hic, si esset propheta, sciret utique qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est", iudicando Christum, quia permittebat se contingi a muliere. Et simili modo Matth. 9, 3, suspicio et iudicium Scribarum dicentium: "Hic blasphemat", cum Dominus dixerat paralytico: "Remittuntur tibi percata tua".

Praesumptio vero violenta contraria est huic, quando scilicet apparet coniectura mali et non boni, quia videlicet omnia signa sunt mala et nulla bona, et ex tali praesumptione surgit suspicio violenta. Talis fuit praesumptio in iudicio Salomonis, cum adiudicavit puerum mulieri quae compatiebatur morti eius. Nulla enim praesumptio, quod mater esset pueri, erat in alia muliere, immo omnino contraria, quae petebat puerum interfici contra naturalem et humanam pietatem, nolens quod viveret in manu alterius, dicens: "Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur".

Praesumptio levis est, in qua est coniectura parva mali seu facti et magna boni, ut quia multa signa boni sunt et parva tamen aut nulla mali, et ex tali praesumptione surgit suspicio levis et iudicium leve, quale videtur fuisse iudicium Salomonis, III Reg. 2, 24, cum adiudicavit fratrem suum interfici, quia petiverat Abisag Sunamitem. Quamvis enim Salomon ex praecedenti facto ante suam in regno confirmationem, quo Adonias iecerat "sibi" currum "et equites", habuisset signum quod voluit regnare, tamen post confirmationem suam non legitur iactum aliquod nisi solum quod petiit Abisag Sunamitem; propter quod videtur Salomon in iudicio ex levi suspicione fratrem morti adiudicasse. Si tamen aliter videtur, nihil derogat praesenti intentioni. Levis enim praesumptio est, sicut dictum est, quando est coniectura parva mali et magna boni, ut si vir bonae famae videatur loqui cum muliere semel in loco suspecto. In talibus enim dicitur quod dubia sunt in meliorem partem interpretanda.

Praesumptio vero probabilis contraria est huic, quando scilicet coniectura est ex pluribus et fere omnibus signis malis et parva aut exilia signa sunt boni, et ex tali surgit suspicio probabilis ad cautelam et evitationem mali. In quo casu dicit Dominus, Matth. 7, 16: "Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos". Fructus dicit actus plures, ex quibus sumitur probabilis malitiae coniectura, quamvis aliquod signum appareat simplicitatis animae.

Ex praesumptione ergo temeraria, quae provenit ex perversitate accusantis et ex praesumptione levi, quae provenit ex indiscretione accucusantis, non est argumentum probationis in iudicio nec debent talia movere animum iudicis; et iudicium ex talibus praesumptionibus prohibetur, Matth. 7, 1: "Nolite iudicare" etc. Ex praesumptione probabili non debet induci iudex ad ferendam sententiam, sed ad indicendam purgationem, ut dicit "Decretalis, De purgationibus": "Si quis verisimilibus rationibus de raptu pulsatus fuerit, canonice se purget". Ex praesumptione vero violenta sumitur argumentum probationis ad ferendam sententiam, ut in praedicto exemplo iudicii Salomonis, III Reg. 3, 27.

[Ad obiecta.]: 1. Ad illud ergo quod obicitur quod nullus iudicandus est arbitrio suspicionis: dicendum quod in criminibus suspicio violenta surgit ex specie mala, ut ex osculis et amplexibus supra dictis ; quae mala species prohibetur ab Apostolo, cum dicit, I ad Thes. 5, 22: "Ab omni specie mala abstinete vos". Crimen ergo est in suspicione, sed mala species in certitudine, quae punitur multotiens sicut crimen, et ideo pro probato crimine mala species, quae est suspicio violenta, accipitur, et ideo in huiusmodi non est iudicium ex arbitrio suspicionis.

2. Ad illud vero quod obicit de illo exemplo, dicendum quod non est trahendum ad consequentiam, et quod approbata sanctitas personae minuit contrarias circumstantias in praedicto casu, ut non sit ex eis praesumptio violenta, tamen potius credendum est quod nullo modo sanctus vir talibus turpitudinibus se exponeret.

Et in hunc modum terminatur pars, in qua inquiritur de progressu iudiciorum quantum pertinet ad theologicam inquisitionem.

PrevBack to TopNext