Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 6

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 6

DE PROBATIONE PER TESTES.

Consequenter quaeritur de probatione per testes. Circa quod quaeruntur duo: Primum, an ad probationem admittatur testimonium de auditu; secundum, de fide testibus adhibenda.

ARTICULUS I

An ad probationem admittatur testimonium de auditu.

Quantum sui primum obicitur: 1. Dicit Canon B. Calixti, Causa III, quaest. 9: "Testes per quamcumquescripturam testimonium non proterant, sed praesentes de iis quae viderunt vel noverunt testimonium dicant; nec proferant testimonium nisi de iis quae sub eorum praesentia acta esse noscuntur". Ex quo videtur relinqui quod testimonium de auditu nihil probat in iure.

Contra: a. Levit. 5, 1: "Anima, quae audierit vacem iurantis testisque fuerit". Ergo potest terri testimonium de auditu.

b. Item, de omni eo quod certissime cognoscimus testificari possumus; sed sicut ea, quae vidimus in factis, certissime scimus, ita ea quae audimus in verbis; ergo de verbis quae audimus testificari possumus.

Respondeo: Audiri dicitur aliquid per se, aliquid per accidens. Per se audimus sonus et verba, et de iis testificari possumus, ut si audiamus quod aliquis dicat verba contumeliosa contra aliquem, vel aliquem confiteri pecuniam talem esse solutam, vel tonitrua esse facta tali die. In huiusmodi vere accipitur probatio testimonii de auditu. - Item, per accidens audimus tactum aliquod, quod nobis aliquo narrante refertur, et quia non potest certissime sciri, nisi alio modo fuerit cognitum, non valebit in huiusmodi testimonium de auditu. Unde, quemadmodum Augustinus distinguit, in libro Ad Paulinam, De videndo Deo, inter scire et credere, "iis, quae scimus, nos ipsi testes sumus; iis vero quae credimus aliistestibus movemur ad fidem". in iis ergo quae vere possunt sciri per auditum valet testimonium de auditu, hoc est in verbis, quia talium possumus esse veri testes; in iis vero quae solum alieno testimonio cognoscimus testes esse non poterimus.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur quod testimonium debet proferri de visu, dicendum quod nomine visus intelliguntur quilibet sensus, sicut dicit Augustinus, super Ioan. penultima: "Palpate et videte" ; et Exod. 20, 18: "Populus videbat voces".

ARTICULUS II

De fide testibus adhibenda.

Deinde quaeritur de fide testibus adhibenda. Circa quod nota quod dicit Decretalis, titulo De testibus, quod diligenter testes sunt examinandi et debent "de singulis circumstantiis prudenter inquiri, videlicet de causis, personis, loco, tempore, auditu, visu, scientia vel credulitate vel fama". Haec autem examinatio ideo facienda est ut sciatur quanta fides sit dictis testium adhibenda.

I. Quaeritur ergo primo de illis quae ponuntur derogare fidei testium, quae sunt tria principaliter: res, tempus et locus, cum in iis dissentiunt. Res, ut cum unus testificatur de una re vel persona, alius de alia; ex quo enim non conveniunt, nihil probant, sicut dicit Canon, Causa XXXV, quaest. 6. — Tempus, ut cum unus testificatur aliquid tactum in uno tempore, alius in alio, sicut dicit Canon Leonis Papae, Causa III, quaest. 9: Testium "voces tamquam plurium non admittantur, quos temporum diversitas simul esse prohibuit". — Item, locus, ut cum unus testificatur aliquid factum esse in uno loco, alius in alio, in quem modum reprobavit testimonium senum contra Susannam Daniel 13, 54-59, quia unus dixit factum esse "sub prino", alius "sub schino" crimen sive adulterium, quod imponebant Susannae.

1. Quaeritur quae sit ratio quare diversitas in huiusmodi iidem testimonii excludit.

2. Item, non videtur diversitas temporis testimonium vitiare; nam potest ferri testimonium, quod unus dicat factum esse tempore sereno, alius tempore nubiloso. — Item, potest contingere, sicut frequenter accidit, quod recordabitur de facto et non de tempore, hoc est die vel mense quo tactum est.

[Solutio]: 1. Ad quod respondendum quod ratio quare praedicta diversitas, quantum ad rem, tempus et locum, fidem testimonii evacuat, est quia sive diversae sint res aut diversa tempora aut diversa loca, de quibus testificantur, quilibet de se asserit solummodo, et, sicut dicit Decretalis: ubi quilibet asserit de se, licet plures fuerint, non est eis credendum, cum quilibet sit in suo testimonio singularis; et dicit lex Deuter. 19, 15: "Non stabit testis unus canini aliquem".

2. Ad secundum dicuntMg testem esse interrogandum de anno, mense et die celebrati contractus, sed non utrum tempus erat serenum aut pluviosum. Si autem profiteatur testis se non recordari de tempore, nihilominus ei creditur; et si unus dicat hoc esse factum tali tempore, alius expresse dicat contrarium, tunc neutri est fides adhibenda.

II. Item, quaeritur de diversitate testium, ut sciatur quibus sit fides adhibenda. Nam aliquando introducuntur testes contrarii, aliquando diversi, et interdum unus uni, plures pluribus, aliquando testis sibi ipsi est contrarius.

Quaeritur ergo de teste qui sibi ipsi dissidet, utrum sit ei fides adhibenda.

Quod sic videtur: a. Nam, sicut supra dictum est, testis interrogatur de credulitate et fama; sed per considerationem differentem coniecturarum probabilium potest moveri ad differentem credulitatem, differenti tempore interrogatus. Ponatur ergo quod interrogatus de credulitate, differenti tempore diversa respondeat, interrogatus de visu et scientia uniformiter respondeat, constans est quod ipse respondet secundum veritatem conscientiae: ergo, si sibi ipsi dissideat, ut dictum est, nihilominus erit ei fides adhibenda.

Contra: 1. Causa IV, quaest. 3, Canon: "Qui falsovel varie testimonia dixerint, a iudicibus puniantur" ; intelligitur in causa criminali; ergo non solum ille qui falso testatur, verum etiam ille qui varie, puniendus est.

Respondeo: Dicendum quod praedictus non debet dici sibi ipsi dissidere, quia secundum conscientiam profert, quamvis differenter propter differens tempus et credulitatem. Sed si respectu eiusdem temporis de scientia sive visu sibi contraria vel diversa diceret, testimonium eius omnino non valeret, sicut dicit Canon, Causa III, quaest. 9, et est Ambrosii, in libro De parudiso: "Pura et simplex testimonii series intimanda est. Plerumque testis, cum ad seriem gestorum aliquid ex suo adicit, totam testimonii fidem partis mendacio decolorat".

III. Item, quaeritur utrum pluribus testibus ex una parte conductis et concordantibus, sit fides adhibenda.

Quod videtur, a. quia plures sunt et concordant, et sicut dicit lex Deuter. 19, 15: "In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum".

Contra: 1. Possunt testes esse corrupti et unum et eumdem meditatum sermonem afferre; ergo non erit eis credendum. Nam, sicut dicit Canon, Causa IV, quaest. 3, "in testibus considerandum est qui simpliciter testimonium dicant utrum unum eumdemque meditatum sermonem afferant".

Respondeo: Secundum legem humanam Digest., De testibus, canonizatam Causa IV, quaest 3: "Si testes omnes eiusdem honestatis et aestimationis sunt, et negotii qualitas ac iudicis motus cum iis concurrit, sequenda sunt omnia testimonia". Recurrendum est igitur ad conditiones quae requiruntur ad testem idoneum, de quibus habetur supra, Quaestione De idoneitate testium.

IV. Item, quaeritur: Si ex testibus productis quidam eorum aliud dixerint et quidam aliud, licet impari numero, quibus sit fides adhibenda?

Respondeo, secundum legem Digest. canonizatam, Causa IV, quaest. 3, quod, si diversa seu contraria testes dixerint, credendum est dictis eorum qui dicunt illud "quod naturae negotii convenit etquod inimicitiae aut gratiae suspicione caret; confirmat itque iudex motum animi suiex argumentis et testimoniis, quae rei esse aptiora et veritati proximiora esse comperita".

V. Item, quaeritur de testibus ex utraque parte productis sibi invicem contradicentibus, quibus adhibenda sit fides?

Si dicatur quod illi parti adhibenda est fides ex qua parte sunt plures - contra, lex Digest. canonizata, Causa IV, quaest. 3 ; "Non ad multitudinem respici oportet, sed adsinceram fidem et testimonia, quibus potius lux veritatis assistit".

Item, possibile est multos esse vites et corruptos ex una parte, et tamen numero plures, et constans est quod tunc non est standum talium testimonio, quia, sicut dicit B. Gregorius, Causa II, quaest. 1: "Si vilissimi testes sint exhibiti, nullius sunt momenti". Quales autem vel cuius opinionis ad testimonium admittendi sunt, habetur supra, Quaestione De idoneitate testium.

Respondent: Non est standum pluralitati, sed aestimationi maiori et honestati. Unde dicit Canon secundum legem canonizatam, ut supra dictum est, quod "non ad multitudinem respici oportet, sed adsinceram testium fidem". Inde etiam est quod dicitur Exod. 23, 2: "Non in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies, nec sequeris turbam ad faciendum malum". Unde iuxta hoc dicit lex canonizata: "Semper iuniori seniorem et amplioris honoris inferiori et maresfeminae et ingenuum liberto praeferemus". Intellige aliis bonis conditionibus paribus.

VI. Item, quaeritur: Si omnes testes producti ex utraque parte sint eiusdem conditionis, honestatis et honoris, quibus erit credendum?

Respondeo quia tunc stabitur pluralitati testium, secundum quod dicit Decretalis Innocentii III, titulo De testibus: "Si testes utrimque producti eiusdem honestatis et aestimationis extiterint cum constet testes monachorum esse testibus archidiaconi numero pauciores, pro archidiacono sententiam proteratis". Loquitur in casu cuiusdam causae quae vertebatur inter quemdam archidiaconum et quosdam monachos.

VII. Item, quaeritur: Si tot sint ex una parte quot ex alia, et eiusdem honestatis et aestimationis, vel ex una parte plures et ex alia digniores, ita quod numero possit dignitas adaequari et e contrario, quid erit tunc indici faciendum?

Respondetur secundum Decretalem Lucii III: "Si ambarum partium testes sint aeque idonei, possessoris sive rei pars alteri praeferatur, cum promptiora sint iura ad absolvendumquam ad condemnandum, praeterquam in liberali causa, in qua, si utriusque partis testes aequales fuerint, pro liberali causa sententia proferatur". Generaliter ergo in iudiciis pro reo sententiandum est, cum in testibus aequalitas est; sequendi enim sunt testes, qui ad humanam declinant sententiam. Et hoc nisi favorabilior sit pars actoris, quia videlicet stat pro libertate vel pro dote vel pro testamento vel pro pupillo vel pro vidua; haec enim declinant ad humanam sententiam. Propter quod dicitur in Eccli. 4, 10: "Esto pupillis in iudicando misericors ut pater et pro vira matriillorum".

PrevBack to TopNext