III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 3, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 3, C. 1
UTRUM BELLARE SIT LICITUM.
Ad quod a. Augustinus, Ad Bonifacium: "Noli existimare neminem Deo placere posse qui armis bellicis ministrat. In iis erat sanctus David, cui Dominus tam magnum perhibuit testimonium; in iis etiam plurimi illius temporis iusti", ut Iosue, cui dicitur Exod. 17, 9: "Egressus pugnacontra Amalech et ceteri" ; item, "in iis erat ille Centurio, qui Domino dixit: "Non sum dignus ut intres sub tectum meum"", Matth. 8, 8.
b. Item, Augustinus, Ad eumdem Bonifacium: "Ioannes ab armis non iubet discedere milites, et Christus post tributa, Matth.22, 21, Caesarimonet reddi, quia propter bella necessaria militi stipendium praebeatur".
e. Item, " Augustinus, in sermone De puero Centurionis: Si christiana disciplina omnia bella culparet, hoc potius consilium salutispetentibus in Evangelio diceretur, Luc.3, 14, ut abiicerent armaseque militiae omnino subtraherent; dictum est autem eis: "Neminem cancutiatis, estote contenti stipendiis vestris". Quibus proprium stipendium sufficere praecepit, militare utiquenon prohibuit".
d. Item, Ambrosius, I libro De officiis: "Fortitudo, quae bello tuetur a barbaris patriam vel domi defendit infirmos vel a latronibus socios, plenaiustitia est".
e. Item, Augustinus, Vincentio Donatistae: "Si semper esset culpabile persecutionem facere, non scriptum esset in sanctis libris: "Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar"".
f. Item, Augustinus, Contra Petilianum ; "Qui, peccat, non peccat Legis auctoritate, sed contra Legis auctoritatem. Inde rogo te, cuiussit vox in Psalmodicentis: "Detrahentem secreto proximo suo"? etc. Quaere itaque causam et modum persecutionis, et noli generaliter persecutionem reprehendere. Non enim persequimur vos nisi quemadmodum veritas persequitur falsitatem".
g. Item, Augustinus, Ad Bonifacium comitem: "Cuius putant in Psalmovocem esse, ubi dicitur: "Persequar inimicos meos, et comprehendam illos et non conuertar donec deficiant?""
Contra: 1. Omne bellum fit vel propter iniuriam propulsandam a se vel a socio vel propter vindictam inferendam. Sed propulsatio propriae iniuriae prohibetur, Matth. 5, 39: "Si quis percusserit te in unam maxillam" etc.; propulsatio iniuriae sociorum prohibetur in Petro, cum ei dictum est: "Conuerte gladium tuum in vaginam", Matth. 26, 52; illatio vero vindictae prohibetur I Petri 3, 9: "Non reddentes malum pro malo" etc. Cum ergo omnis causa belli prohibita sit, bellare illicitum erit.
2. Item, B. Gregorius: "Nisi bella ista carnalia figuram bellorum spiritualium gererent, nunquam, ut opinor, Iudaicarum historiarum libri discipulis Christi, qui venit pacem docere, ab Apostolis legendi traditi fuissent".
3. Item, idem Gregorius: "Quo modo discipulis Christi bellorum proficeret ista descriptio, quibus dicitur a Iesu: "Pacem meam do vobis, pacemrelinquo vobis", Ioan.14, 27; et: "Non vosmetipsosvindicantes", Rom.12, 19, sed "magis iniuriam percipite et fraudem patimini", I Cor.6, 7."
4. Item, idem Gregorius: "Sciens Apostolusnobis iam ultra bella non esse carnaliter peragenda, sed animae certamina contra spirituales adversarios, praeceptum militiae dat militibus Christi, dicens: "Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversas insidias diaboli", Ephes.6, 11."
6. Item, quod omni tempore illicitum sit bellare et prosequi, probatur. Nam dicit B. Hieronymus, super illud Gal. 4, 29: "Is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum": "Qui secundum carnem natus est, persequitur spiritualem, nunquam vero spiritualis carnalem persequitur".
7. Item, de membris Ecclesiae dicitur, Matth. 5, 10: "Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam". Cum ergo iustorum sit persecutionem pati, non facere, relinquitur quod persequi malos erit illicitum.
8. Item, praeceptum innocentiae est1 de lege naturali, contentum sub illo praecepto: "Quod ab alia oderis tibi fieri, vide ne aliquando alteri facias", Tob. 4, 16. Cum ergo persecutione et bello temporaliter et corporaliter noceatur, contra praeceptum innocentiae erit bellare vel persequi.
Respondeo: Bellare iuste secundum legem divinam licitum est et etiam in praecepto regibus et principibus terrae, secundum quod dicit Augustinus, Ad Bonifacium comitem, super illum locum Psalmi: " "Et nunc, reges, intelligite; erudimini qui iudicatis terram. Servile Domino in timore": Quo modo ergo reges serviunt in timore, nisi ea, quae contra Dominiiussa sunt, religiosa severitate prohibendo plectendo? Aliter enim servit quia homo est, aliter quia rex est. Quia enim homo est, servit vivendofideliter; quia rex est", secundum legem iustitiae pugnando viriliter. Iniuste vero bellare illicitum est et prohibitum, secundum quod ostenditur in Baruch 3, 27, ubi dicit de gigantibus, qui ab initio fuerunt statura magna, scientes bellum: "Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinae invenerunt, propterea perierunt".
Notandum autem ad hoc ut discernas quod bellum iustum sit vel iniustum, auctoritatem, affectum, intentionem, conditionem, meritum et causam. Affectus et auctoritas debent considerari in persona indicentis bellum; conditio et intentio in persona peragentia bellum; meritum in persona sustinentis bellum; causa in persona pro qua agitur bellum.
Dicendum ergo quod ad hoc quod sit iustum bellum requiritur quod persona indicens bellum habeat iustum affectum et auctoritatem iustam. iustum attentum, ut dicit Augustinus, Ad Bonifacium comitem: "Esto bellando pacificus, ut eos, quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendoperducas. Beati enim "pacifici, quiafilii Dei vocabunt"". Item, idem Augustinus, " Contra Manichaeos: Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, haec sunt, et si quasimilia, quae in bellis iure culpantur". — Iustam vero auctoritatem, hoc est ordinatam, secundum, quod ostendit Augustinus. " Contra Manichaeos: Deo sive aliquo legitimo imperio iubente, gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine inveniuntur, ut eos vel iubere aliquid tale vel in talibus obedire iuste ipse ordo constringit". Et post subdit: "Ordo ille naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belliauctoritas atque consilium penes principes sit".
Item, in persona peragentis bellum duo requiruntur: debita intentio et debita conditio. Debita intentio, secundum quod dicit Augustinus, De verbis Domini: "Militare non est delictum, sed propter praedam militare peccatum est; nec rem publicam agerecriminosum est, sed ut divitias augeas, damnabile est". — Item, debita conditio, ut non sit persona clericalis. Unde Canon Ioannis Papae, [ Causa ] XXIII, quaest. 8: "Saecularem militiam exercere, terram defendere, de praeliis tractare et de armis terrenaepotestatis est". Item, in eodem, dicit Canon Concilii Meldensis: "Quicumque ex clerovidentur esse arma militaria non sumant, quia non possunt simul Deo et saeculo militare".
Item, in persona, contra quam agitur bellum, considerandum est meritum iustum, ut scilicet iuste meruerit impugnari vel persecutionem pati. Unde Augustinus, Ad Bonifacium comitem: "Est persecutio iniusta, quam faciunt impiiEcclesiae Christi. Ista namque beata est, quae "persecutionem"patitur "propter iustitiam"; illi vero miseri, qui persecutionem patiuntur propter iniustitiam. Proinde ista persequitur diligendo, illi saeviendo; ista ut corrigat, illi ut evertant". Item, idem Augustinus, super Psalmum: "Duo ista nomina, cum dicimus homo peccatorutique non frustra dicuntur. Quia peccator est, corripe; quia homo, miserere; nec omnino liberabis hominem, nisi persecutus fueris peccatorem".
Item, in persona illius pro quo pugnatur attendenda est iusta causa, quae est sublevatio bonorum, coertio malorum, pax omnium. Unde Augustinus, " De diversis Ecclesiae observationibus: Apud verosDei cultores etiam bella illapacata sunt, quae non cupiditate aut crudelitate, sed pacis studio geruntur, ut mali coerceantur et boni subleventur".
[Ad obiecta]: 2. Ad illud quod secundo obicit quod bella carnalia discipulis Christi traduntur legenda solum propter bella spiritualia, quae designant, dicendum quod discipulos Christi appellat, non generaliter christianos, sed viros ecclesiasticos, quibus interdicta sunt bella et arma. Unde B. Ambrosius contra Imperatoris edictum dicit: "Adversus milites Gothos lacrymae meae mea arma sunt: talia enim sunt munimenta sacerdotis; aliter nec debeo nec possum resistere".
3. Ad tertium quod obicitur quod a Iesu dicitur "pacem meam da vobis", dicendum quod bellum iustum non repugnat paci, immo finem habet pacem. Unde Augustinus, Ad Bonifacium: "Bellum esse debet necessitatis, ut liberet Deus a necessitate et conservet in pace. Non enim pax quaeritur ut bellum exerceatur, sed bellum geritur ut pax acquiratur".
4. Ad quartum quod dicit Gregorius quod bella ulterius non sunt carnaliter peragenda, intelligendum est sicut prius, ab ecclesiasticis personis, quibus in Veteri Testamento licebat pugnare, non licet autem in Novo.
5. Ad quintum quod obicit "qui acceperit gladium, gladio peribit", respondet Augustinus, II libro Contra Manichaeum: "Ille gladium accipit qui, nulla superiori ac legitima potestate vel, iubente vel concedente, insanguinem alterius armatur".
6. Ad sextum quod dicit Hieronymus quia spiritualis nunquam persequitur carnalem, respondet Augustinus et Pelagius Papa [ Causa ] XXIII, quaest. 6: "Non vos hominum vaniloquia retardent, dicentium quia persecutionem Ecclesia faciat, dum vel ea quae committuntur reprimit vel animarum salutem requirit. Errant huiusmodi fabulatores. Non persequitur nisi qui ad malum cogit; qui vero malum factum iam punit vel prohibet ne fiat, non persequitur iste, sed diligit".
7. Ad septimum respondet Augustinus, Ad Bonifacium comitem: "Si Ecclesia vera est ipsa quae persecutionem patitur, non quae facit, quaeratur ab Apostolo, quam Ecclesiam significabat Sara, quando persecutionem faciebat ancillae", Gen. 21, 10. "Liberam quippe matrem caelestem Ierusalem, id est veram Dei Ecclesiam, in illa muliere dicit essefiguratutam", Gal. 4, 26, "quae affligebat ancillam. Si autem melius discutiamus, magis ilia persequebatur Saram superbiendo quam Sara coercendo; ilia dominae faciebat iniuriam, ista imponebat superbaedisciplinam"
8. Ad octavum, quod dicit bellum esse contra praeceptum innocentiae, interimendum est. Unde Augustinus, in libro De civitate Dei: "Pertinet ad innocentis officium, non solum nemini malum inferre, verum etiam cohibere a peccata vel punire peccatum, ut delinquens corrigatur experimenta aut alli terreantur exempta".
1. Ad primum vero quod obiciebat quod omnis causa belli prohibita est, quia prohibita esi vindicta inferenda et iniuria propulsanda, iam ex superioribus patet responsio. Nam vindicta inferenda non est prohibita nisi privatae personae et ex libidine vindictae, sed iudici praecipitur inferenda ex zelo iustitiae. Unde, Augustinus, super Iosue 7, dicit: "Si ea, de quibus Deus vehementer offenditur, insequi vel ulcisci differimus, ad irascendum divinitatis provocamus patientiam. "Nonne Achan filius Zare, praeteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israel ira eius incubuit"? Et ille eratunus homo, atque utinam solus periisset in scelere suo". Simili modo iniuria propulsanda in praecepto est ei qui utiliter potest eam propellere ab alio. Unde B. Ambrosius, I libro De officiis: "Qui non repellit a socio iniuriam, si potest, tam est in vitio quam ille qui facit. Unde S. Moyses, cum vidisset Hebraeum ab Aegyptio excipientem iniuriam", Exod. 2, 11-12, "defendit, ita ut Aegyptium prosterneret. Salomon quoque ait: "Erue eumqui ducitur ad mortem"". Sed istud ultimum dubitationem habet, quae determinabitur infra, Quaestione de illo praecepto Evangelii: "Dico vobis, non resistere malo".