Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 3, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 3, C. 2

DE CIRCUMSTANTIIS BELLI.

Consequenter quaeritur de circumstantiis bellandi, et hoc quantum ad quatuor: Quantum ad praeceptum bellandi; quantum ad personam bellantis; quantum ad tempus belli; quantum ad modum bellandi.

ARTICULUS 1

Utrum sacrilegis regibus indicentibus bellum sit obediendum.

Quaeritur utrum sacrilegis regibus indicentibus et iubentibus bellum teneantur subditi milites obedire.

Quod non videtur: 1. Nam non tenemur obedire nisi potestati ordinatae a Deo; sed potestas malignantium non est ·ordinata a Deo vel sub Deo, posito quod affectu cupiditas bellum moveat; ergo non est ei obediendum, quia, sicut dicit Apostolus, Rom. 13, 1: "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non enimest potestas ni si a Deo; quae autem a Deosunt, ordinata sunt".

2. Item, non est obediendum indicenti bellum nisi in bello iusto; sed non est bellum iustum, sic ut patet ex praedictis, ubi est affectus iniustus; si ergo sit in principe affectus cupiditatis vel affectus dominandi vel affectus ulciscendi, non erit ei parendum.

Contra: a. "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit", Rom. 13, 1, quod intelligitur non solum de bonis principibus, sed etiam de malis. Unde I Petri 2, 18: "Servi, subditi estote in omni timoredominis, non solum bonis et modestis, sed etiam dyscolis". Item, in eodem dicit Petrus: "Subiectiestote omni humanae creatarae propter Deum, sive regi quasi praecellenti sive ducibus tamquamab eo missis". Sed non determinatur hic quod obediendum sit bono potius quam malo.

b. Item, sacrilegi principes et affectu corrupti sunt ministri Dei, ut eis competat quod dicit Apostolus, Rom. 13, 6: "Ministri Dei sunt, in hoc ipsum servientes". Unde Hieronymus, Super Ioelem: "Non solum homines ministri Dei sunt et ultores irae Dei iis qui malum operantur — unde" Rom. 13, 4: " "Non sine causa gladium portat. Dei enim minister est"— sed etcontrariae fortitudines".

Respondeo, secundum B. Augustinum, Contra Manichaeum: "Vir iustus, si sub regehomine sacrilego militet, recte potest, illo iubente, bellare, si vice pacis ordinem servans, quod sibi iubetur vel non esse contra Dei praeceptum certum est vel utrum sit certum non est".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit quod potestas sacrilegi principis indicentis bellum ex cupiditate, non est ordinata a Deo vel sub Deo, dicendum quod est ordo potestatis quantum ad auctoritatem, et hoc modo ordinata est; et quantum ad executionem, et hoc dupliciter: vel quantum ad affectum executionis, et hoc modo inordinata est in praedicto casu; vel quantum ad effectum executionis, et hoc modo ordinata est, dummodo quod iubet licitum est et contra Dei praeceptum non est. Affectus autem inordinatus executionis potestatis non tollit ordinem potestatis quin sit ei parendum. Unde Augustinus, Contra Manichaeum: "Si humana cupiditate bellum geritur", supple a principe, "non nocet sanctis", id est subditis, "in quos non habet quisquam potestatem nisi desuper datam. Non enim "estpotestas nisi a Deo"sive sinente sive iubente".

2. Ad secundum dicendum quod in praedicto casu bellum iniustum est ex parte imperantis, sed iustum bellum est ex parte militis obedientis. Unde Augustinus, Contra Manichaeum, in praedicto casu loquens, dicit: "Reum facit regem iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostenditordo serviendi".

ARTICULUS II

Utrum ecclesiasticae personae possint arma movere.

Quaeritur postea de persona bellantis utrum episcopi et ecclesiasticae personae possint arma movere.

1. Nam Canon Nicolai Papae prohibet "episcopossaeculari militia occupari, nec contra piratas permittit eos accedere ad pugnam", [ Causa ] XXIII, quaest. 8.

2. Item, universaliter clericos Concilium Toletanum et Concilium Meldense prohibent arma sumere.

Contra: a. Sicut dicitur in eadem Causa, quaest. 8, B. Gregorius "civibus Tusciae ut contra Langobardosarma pararent mandavit et militantibusstipendia decrevit".

b. Item, " Leo Papaadversus Saracenos Urbem egreditur, ut eos procul a littore arceat et populum" armatum congregat.

[Respondeo]: Ad hoc distinguit Gratianus quod sunt "quidam episcopi leviticasolum portione contenti, qui possunt dicere: "Dominus pars hereditatis meae". lis nihil est commune cum principibus saeculi; talibus nulla occasio relinquitur militiae saecularis, quia, de decimis et primitiis viventes, in omni regno a terrenis exactionibus liberi sunt, ita ut dicere valeant: "Venit princeps mundi huius, et in me non habet quidquam", 14, 30. Alii sunt qui, noncontenti dedecimis et primitiis, praedia, villas et castella et civitates possident, ex quibus debent tributa et obsequium militare. Quibus a Domino dicitur. Matth.22, 21: "Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo"; quibus Apostolusdicit, Rom.13, 1: "Reddite omnibus debita; cui tributum, tributum, cui vectigal, vectigal"".

Sed contra est expresse quod dicitur Petro, Matth. 26, 52: "Converte gladium tuum in vaginam; amnis qui gladium acceperit, gladia peribit", acsi aperte diceret: hactenus tibi tuisque praecessoribus inimicos Dei corporali gladio licuit persequi; deinceps in exemplum patientiae gladium in vaginam converte. Ex quo relinquitur quod nulli episcopo licet materialem gladium sive arma sumere ad bellandum.

Item, dicit B. Ambrosius quod arma episcoporum sunt lacrymae et orationes.

Propterea dicendum, secundum distinctionem B. Bernardi, Ad Eugenium, quia est movere arma sive accipere materialem gladium, manu, iussu, nutu: manu a milite, iussu a principe, nutu ab episcopo seu sacerdote. Et hoc est quod dicit Bernardus, Ad Engenium: "Qui materialem gladium tuumnegat, non satis mihi videtur attendere verbum Dominidicentis: "Converte gladium tuam in vaginam". Tuus ergo et ipse; tuo forsitan nutu, etsi non manu evaginandus; unde dicentibus Apostolis: "Ecce duo gladii", respondit Dominus: "Satis est", Luc.22, 38. Uterque ergo gladius Ecclesiae est, materialis et spiritualis, sed is quidem pro Ecclesia, ille vero ab Ecclesia exercendus; ille sacerdotis, hic militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis et iussum Imperatoris".

ARTICULUS III.

An omni tempore possit bellum agi.

Quaeritur postea an omni tempore possit bellum agi.

Et videtur 1. quod diebus solemnibus et festivis illicitum sit bellare, propter praeceptum sabbati, de quo dicitur: "Omne opus servile non facietis in eo", et etiam Deuter. 5, 14: "Non facietis in eo quidquam operis". Ergo, cum bellare sit opus servile, diebus festivis non erit licitum.

2. Item. cum reprehendat, Isai. 58, 3-4 quod in diebus ieiunii repetuntur debita, et committuntur lites, dicens: "In diebus ieiunii omnes debitores vestras repetitis; ecce ad lites ei contentiones ieiunatis et percutitis pugna impie". Ex quo videtur quod non sit licitum in diebus ieiuniorum, ut quadragesimali tempore, litigare vel pugnare.

Contra: a. I Machab. 2, 40-41, postquam interfecti erant illi viri qui habebant conscientiam non pugnandi in diebus sabbatorum, salubriori consilio cogitaverunt, qui remanserant dicentes: "Si omnes fecerimus sicut fratresnostri, et non pugnaverimus pro animabus nostris et iustificationibus, disperdent nas de terra. Et cogitaverunt dicentes: Omnis homo quicumque venerit ad nos in bello in die sabbatorum. pugnemusadversus eum".

b. Item, ipse Dominus monstrat quod necessitas facit licitum quod alias non esset licitum, et sine peccato solvitur sabbatum in casu necessitatis, Matth. 12, 4: "Nonne legistis quid fecit David, quando esuriit et panes propositionis comedit, quas non licebat ei comedere?" Et subdit: "Quis ex vobis homo habens ovem, etceciderit sabbato in foveam, nonne levabit eam? Quanto magis melior est homoove. Itaque licet sabbatis bene facere."

Respondeo: Diebus, qui deputati sunt vacationi divinae, sine necessitate urgente, illicitum est pugnare; necessitate vero cogente, fit licitum. Et hoc est quod dicit Canon Nicolai, "ad consulta Bulgarorum", [ Causa ], XXIII, quaest. 8: "Si nulla urget necessitas, non solumquadragesimali tempore, sed etiam omni tempore est a praeliisabstinendum; si autem inevitabilis urget importunitas nec quadragesimali tempore pro defensione tam sua quam patriae seu legum paternarum, bellorum est proculdubio praeparationi parcendum, ne videlicet Deum tentare videatur homo, si habet quid faciat, et suae ac illorumsaluti consulere non procurat, et sanctae religionis detrimentum non praecavet"

ARTICULUS IV

Utrum requiratur in bello iusto exclusio fraudis.

Ultimo quaeritur de modo pugnandi utrum requiratur in bello iusto exclusio fraudis.

Quod videtur 1. per illam legem Deuter. 16, 20: "Iuste quod iustum est exequeris". Ergo iustum bellum peragendum est iuste; ergo et sine fraude.

2. Item, dicit Augustinus, Ad Bonifacium, quod "fides hosti servanda est contra quem bellum geritur" ; sed fidelitas excludit fraudem.

Contra: a. Augustinus, Super Iosue 8, 4: "Dominus Deus noster iubet ad Iesum Nave ut constituat sibi retrorsum insidias, id est insidiantes bellatores, ad insidiandum hostibus. Hincadmonemur hoc non iniuste fieri ab iis qui iustum bellum gerunt". — Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicit, dicendum quod in iusto bello pugnare fraude, hoc est per insidias, non est pugnare iniuste; sed pugnare fraude, hoc est animo fraudulento, id est amore iniquitatis, est iniuste pugnare. Et hoc est quod dicit Augustinus, in Quaestionibus super Iosue 8: Iustus, "cui bellare fas est, cum iustum bellum susceperit, utrum aperte pugnet an exinsidiis, nihil ad iustitiam interest. Iusta autem bella definiri solent, quae ulciscuntur iniurias. Sed sine dubio iustum bellum est quod Deus imperat, qui novit quid cuique fieri debeat; in quo bello ductor exercitus vel ipse populus non tam auctor belli quam minister iudicandus est".

2. Ad secundum vero dicendum quod fides hosti servanda est quando promittitur, et hoc est quod dicit Augustinus. Unde omnis fraus, contra promissionem factam hosti, illicita est.

PrevBack to TopNext