Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 3, C. 3

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 3, C. 3

UTRUM LICITUM SIT EXERCITIUM BELLICUM IN TYROCINIIS.

Consequens est inquirere de exercitio bellorum in tyrociniis, utrum sit licitum.

Quod videtur: a. Nam bellicum exercitium de ordine Dei relictum est et concessum filiis Israel, Iudic. 3, 1-2: "Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelemet omnes, quinon noverunt bella Chananaeorum, et postea discerent filii Israel certare cum hostibus et habere consuetudinem praeliandi". Ergo illis, quibus bellare fas est, ut militibus, bellicum exercitium licitum erit.

b. Item, si actus aliquis bonus est et licitus, eruditio et exercitium ad faciendum illum actum licita erunt. Si ergo bellare pro fide vel pace servanda licitum est, disciplina belli, ad eumdem finem ordinata, licita erit. Si ergo miles aliquis hac intentione vadat ad tyrocinium, ut addiscat artem et industriam bellicam ad pugnandum pro fide vel pace, cum necesse fuerit, non peccabit.

Contra: 1. Ostentatio virium peccatum est; sed exercitium tyrociniorum fit ad ostentationem virium; ergo illicitum et peccatum est.

2. Item, lex tyrociniorum est illa quam mali habent, Sap. 1: "Sit fortitudo nostra lex iustitiae, ut fortior spoliet debiliorem". Sed hoc iniustum est.

3. Item, exercentes tyrocinia excommunicantur ab Ecclesiae; sed Ecclesia non interi talem poenam nisi pro peccato mortali; ergo mortale peccatum est.

Respondeo: 1. Secundum quosdam, cum tale exercitium fit ad ostentationem et in discrimen vitae exercitantium vergens, simpliciter illicitum est, et quidquid ex tali exercitio sequitur, ut vulneratio vel interiectio, sunt taliter se exercitantibus imputanda. Et quod concessum est filiis Israel, non conceditur eis nisi urgente necessitate; nec contra se invicem, sed contra illos quos debebant expugnare, scilicet Chananaeos. Ad illud vero quod obicitur, dicerent quod addiscere artem bellicam illicito modo et cum discrimine salutis, ex quacumque intentione, illicitum est; cum debito vero modo et sine periculo salutis, licitum erit, sed hoc non est in tyrociniis. — Aliis vero videtur distinguendum, quia exercitium tyrociniorum potest fieri cum moderamine conflictus, qui ad invicem est, absque discrimine salutis, si adhibeatur debita diligentia cautelae et in praeparatione et in executione. Et tunc distinguendum, quia aut tale exercitium fit ad ostentationem roboris et potentiae seu vanae gloriae vel quaestum avaritiae, et tunc simpliciter illicitum est; vel fit propter experientiam propriae fortitudinis et usus armorum et bellicae industriae, ut habeatur idoneitas bellandi pro fide et pace Ecclesiae, et hoc modo tale exercitium licitum est. Si vero tale exercitium ageretur sine praedicto moderamine et diligentia cautelae, illicitum est, quia hoc est discrimini se committere.

2. Ad illud vero quod obicit de lege tyrociniorum, dici potest quod, si acquisitio spoliorum iit ex cupiditate vel avaritia, manifeste est iniusta; sed si fit, non ex avaritia, sed ex ipsa conventione praeposita, ut ille qui capitur amittat spolia, cum ex tali conventione omnes iudicentur ad paria, non est iniusta nec secundum illam legem iniquorum, quibus "fortitudo" est "lex iustitiae".

3. Ad illud vero quod obicit quod Ecclesia excommunicat tales, dicendum est quod falsum est, exceptis temporibus famis et necessitatibus Ecclesiae, cum scilicet necesse habet pugnare contra haereticos vel paganos. Iis temporibus excommunicantur. quia nocent saluti publicae vel impediunt commune bonum Ecclesiae. Negatur tamen morientibus in tyrociniis ab Ecclesia sepultura ad terrorem tyrocinantium, ne scilicet sic vires experiantur ut aliquis incurrat mortem vel mortis periculum.

PrevBack to TopNext