III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 4, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 4, C. 1
AN POENA MORTIS SIT HOMINI INFERENDA.
Quod mors maleficis sit inferenda, sicut dicit Lex, Exod. 22, 18: "Maleficos non patieris vivere", multipliciter probatur.
a. Primo sic: Si enim de iustitia leviores poenae inferendae sunt alicui pro culpa aliqua, cum ipse per eas nondum corrigatur, sed addat praeteritae culpae contumaciam, manifestum est, cum contumacia sit grave peccatum, quod merito contumaciae debet crescere poena aut contumacia remanere impunita. Non potest autem de iure contumacia remanere impunita; quia igitur crescere potest quantumlibet contumacia, crescere potest de iure quantumlibet et poena. Quare necesse est ut ipsa vel sit mors corporalis vel aequalis illi, cum mors corporalis non sit poena infinita. Per hanc autem viam a levibus flagellis venietur ad gravia et a gravibus ad vulnera, ab illis ad tormenta, a tormentis ad ipsam mortem per similia contumaciae crementa.
b. Item, cum proportionales sint culpae et poenae illis debitae, si ergo alicui culpae debeatur flagellatio, duplo maiori culpae duplo maior flagellatio et decuplae decuplo maior et centuplae centuplo maior; sed tanta potest esse flagellatio quod inducet mortem; sequitur ergo de necessitate quod mors corporalis pro aliqua culpa possit infligi.
c. Item, si alicui culpae debetur mutilatio - quod et verum est, sicut dicit Lex, Deuter. 25, 11, de muliere quae apprehendit verenda viri, quod abscindatur manus eius; et lex talionis, Deuter. 19,21: "Oculum pro oculo, manum pro manu" — arguitur sic: certa est comparatio totius corporis ad oculum et ad quodlibet membrum ; similiter certa est comparatio mortis totius corporis ad mortem oculi. Ponamus igitur quod pro aliqua culpa debeatur eruitio sive mors oculi. Si ergo pro tanta culpa debetur mors oculi vel eruitio, ergo pro culpa duplo maiori debetur eruitio duorum oculorum et pro culpa quadruplo maiori debetur eruitio duorum oculorum et praeter hoc mutilatio alicuius membri vel aliquorum membrorum aequivalentium duobus oculis. Et ita per augmentum culpae de necessitate iustitiae pervenietur ad aliquam culpam ita magnam pro qua debeatur omnium membrorum mutilatio et mors.
d. Item, esto quod aliquis occiderit hominem iniuste, aut iste est puniendus poena mortis aut poena minori. Si poena mortis, non solum igitur licitum, sed etiam iustum est occidere occisorem. Si poena minori, ergo vel finito minori vel infinito. Si infinito minori, nullius ergo comparationis est id quod intulit ad id quod patitur; est igitur ista iustitia quemadmodum si quis damnificasset alium in millibus marcharum, et puniretur in amissione unius festucae, quod ridiculum est. Si vero finito minori, minori igitur redimit maius, et idem est acsi damnificasset proximum in viginti marchis et ipse absolveretur pro una, quod iniustissimum est.
e. Item, cum mors aeterna infligenda sit pro aliqua culpa - sicut dicitur in Apoc. 20, 13-14: "Iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum. Et infernusei mors missi sunt in stagnum ignis. Haec est mors secunda" — ergo multo fortius mors temporalis.
f. Item, mors corporalis aut est poena maior omni culpa aut non. Si maior omni culpa. ergo iniustus et Deus, qui eam inflixit pro comestione fructus ligni "scientiae boni et mali" ; iniustus est Christus, qui eam inferet Antichristo, sicut dicitur II Thessal. 2, 8: "Quem Dominus Iesus interficietspiritu oris sui". Si vero non est maior omni culpa, ergo inferenda est pro aliqua culpa.
g. Item, B. " Augustinus, in Sermone Domini in monte: Elias multos morte affecit propria manu et igne divinitus impetrato" ; quem constat Spiritu Sancto repletum, sicut dicit Luc. 1, 17: "Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae", dicitur de Ioanne Baptista; "et alii multi magni et divini eodem Spiritu, consulendo rebus humanis, non temere id fecerunt".
h. Item, idem, in eodem: "Verbis Apostoli Petri Ananias et uxor eius, sicut in Actibus Apostolorumlegimus, exanimes ceciderunt".
Contra: 1. Obiciunt perversi haeretici illud Matth. 5, 39: "Ego dico vobis non resistere malo". Sed istud intelligitur de iniuria personali vindicanda libidine vindictae, non de iniuria Dei vel Ecclesiae vindicanda zelo iustitiae, de qua dicitur Rom. 13, 4, ubi loquitur de principe terreno: "Non sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum facit".
2. Item, obiciunt illud Matth. 13, 29 quod dicitur de zizaniis non eradicandis per prohibitionem Salvatoris, qui praecipit ut sinantur "crescere" zizania "usque admessem, ne simul" eradicetur "et triticum".
Ad quod respondendum quod manifestum est istud non praecepisse Salvatorem nisi solum ut tritico parceretur. Non enim voluit parci zizaniis, sed tritico solum; quare noluit parci zizaniis in tritici detrimentum. Ubi ergo crescunt zizania in detrimentum et suffocationem tritici, nullatenus voluit eis parci. Cum ergo impii in subversionem populi Dei crescunt, nullatenus crescere sinendi sunt, sed per mortem corporalem eradicandi. Praeterea, non simpliciter prohibuit zizaniorum eradicationem, hoc est impiorum perditionem, sed eradicationem generalem, dubiam et suspectam, ne scilicet de ambiguo iudicemus. Sicut enim inter lolium et triticum non discernitur quamdiu est in herba, ita4 de errore alicuius, dum de eo dubium est, non est temere iudicandum, sed quando pervenitur ad messem, ut certissime possit discerni inter triticum et lolium, tunc faciendum est quod dicitur angelis: "Colligite primum zizania ad comburendum".
3. Item, obiciunt: Qui occidunt, aut occidunt malos aut bonos. Si bonos, faciunt contra illud praeceptum Exod. 24,7: "Innocentem et iustum non occides". Si occidunt malos, sunt eis causa damnationis aeternae, quia subtrahunt eis tempus poenitentiae, quod concedit eis "benignitas Dei", sicut dicit Apostolus, Rom. 2, 4: "An ignoras quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit" ? et Sap. 11, 24: "Misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam".
Ad quod respondet B. Augustinus, in Sermone Domini in monte: "Magni et sancti viri, qui optime sciebant mortem istam, quae animam dissolvit a corpore, formidandam non esse, secundum illorumanimum qui illam timerent, nonnulla peccata morte punierunt, quo et viventibus timor utilis incuteretur et illis, qui puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum, quod augeri posset, si viverent, diminueretur. Nec temere illi, quibus Deus donaverat tale iudicium, iudicabant", quia, sicut dicit Augustinus, in I De civitate Dei "Non ipse occidit qui ministerium debet iubenti sicut adminiculum gladius utenti. Ideo nequaquam contra praeceptum, quo dictum est "non occides"iecerunt qui personam gerentes publicae potestatis secundum legem Dei, hoc est iustissimae rationis imperio, sceleratos morte punierunt". De hac materia satis invenies disputatum supra, inquisitione de illo praecepto "non occides".