Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 4, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 4, C. 2

DE GENERIBUS MORTIS SECUNDUM LEGEM INFERENDIS.

Postea inquiritur de generibus occisionis. Quatuor autem genera occisionis in Lege determinantur: lapidatio, suspensio, crematio, gladiatio. De lapidatione, Exod. 19, 13 et Levit. 24, 16 et Num. 15, 35 et Deuter. 22, 21; de crematione, Levit. 21, 9; de suspensione, in ligno scilicet crucis, Deuter. 21, 22; de gladiatione, Deuter. 20, 13.

1. Quaeritur igitur quare Lex ista quatuor genera mortis elegit et non alia.

2. Item, videtur Lex misericordius punire quam in Nova Lege malefici puniantur. Nam Deuter. 21, 22—23 dicitur: "Quando peccaverit homo quod morte plectendumest, et adiudicatusmorti appensus fumi in patibula, non permanebit cadaver eius in ligno, sed eadem die sepelietur". Modo vero a iudice saeculari, secundum approbationem Ecclesiae seu non reprobationem, praecipitur damnatus diu in patibulo remanere. Ex quo videtur Lex mitius punire.

Respondeo: 1. Quatuor sunt conditiones poenae, quae potissime sunt causae inductivae timoris: diuturnitas poenae, acerbitas poenae, ignominia poenae, irremediabilitas poenae. Quia ergo in poena quidam maxime timent diuturnitatem, ideo Lex, ut timore a peccato cessarent, instituit lapidationem; unde Levit. 24, 16: "Qui blasphemaverit nomen Dominimorte moriatur; lapidibus obruet eum" populi "multitudo" ; diuturnum enim genus martyrii lapidatio est. — Iterum, quia in poena timent alii acerbitatem, ideo ipsa Lex instituit cremationem, Levit. 21, 9: "Sacerdotis filia, si deprehensa fuerit in stupro, flammis exuretur" ; crematio autem est genus martyrii acerbissimum. — Item, quia sunt alii qui timent in poena ignominiam seu vilitatem, ideo excogitavit Lex suspensionem in patibulo seu crucifixionem, quod est ignominiosissimum mortis genus, secundum quod dicit Lex, Deuter. 21, 23: "Maledictus a Deo est qui pendet in ligno". — Iterum, quia sunt alii qui timent in poena irremediabilitatem, ideo instituit Lex gladiationem, ex qua consequitur passio irremediabilis, de qua dicitur, Deuter. 20, 13, loquens de captione civitatis rebellantium: "Percuties omne quod in ea est generis masculini in ore gladii. Sic facies cunctis civitatibus quae a te procul sunt" ; et subdit: "De iis autem civitatibus, quae dabuntur tibi, nullum omnino permittesvivere". — Et per hoc patet responsio ad primum.

2. Ad illud vero quod obicit de lege suspensionis, quae observatur districtius nunc quam tempore Legis, dicendum quod hoc facit multitudo delinquentium et pronitas consuetudinis maior, contra quam secundum diversitates temporum necessaria est districtior severitas iudiciorum. Attamen genus passionis patibuli multo gravius erat tempore Legis: erat enim per distractionem membrorum et distensionem nervorum, in quibus maxima passio doloris inest et cum maiori passionis diuturnitate.

PrevBack to TopNext