III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 4, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 4, C. 3
DE CAUSIS OCCISIONIS SECUNDUM LEGEM.
Verba tripliciter: blasphemiae, contumeliae, calumniae. Blasphemiae in Deum, Levit. 24, 16: "Qui blasphemaverit nomen Domini morte morietur". Contumeliae, in maledictione parentum, Exod. 21, 17: "Qui maledixerit patri sua vel matri morte moriatur". Calumniae, in mendaci accusatione reatus mortiferi in proximum, Deuter. 21: "Cum invenerint iudices falsam testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit" ; et subditur: "Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo" etc. "exiges".
Item, facta punit multipliciter morte. Punit enim scelera dupliciter: quae committuntur in Deum et quae committuntur in proximum. Item, scelera, quae committuntur in Deum, duobus modis: quae committuntur per errorem et per inobedientiam. Per errorem, idololatriam in cultu divinae maiestatis, Exod. 22, 20: "Qui immolat diis praeter Domino sali, occidetur". Pseudoprophetiam, in contumeliam divinae veritatis, Deuter. 18, 20: "Propheta qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi aut ex numine alienorum deorum, interfinietur" ; et Levit. 20, 27: "Vir sive mulier, in quibus pythonicus, sive divinationis fuerit spiritus, morte moriantur". Maleficia, ut in operibus nigromantiae, quae sunt in contumeliam divinae bonitatis, Exod. 22, 18: "Maleficos non patieris vivere". Iterum, quae committuntur per inobedientiam, ut praevaricationem sabbati, Num. 15, 35, de homine colligente ligna in die sabbati dixit Dominus ad Moysen: "Morte moriatur homo iste, lapidibus obruateum omnis turba".
Item, scelus, quod punitur morte et committitur in proximum, duobus modis contingi: vel per inordinationem irascibilis vel per inordinationem concupiscibilis. Per inordinationem irascibilis committitur contumacia in contemptu superioris, percussio et interfectio ex motu irae et perturbationis. Punitur igitur contumacia morte dupliciter: vel quae est inobedientia respectu parentum, Deuter. 21, 18—19: "Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris autmatris imperium, et coercitus obedire contempserit, apprehendent eum" ; et subditur: "Lapidibus obruet eum populus et morietur" ; vel quae est inobedientia respectu praelatorum, Deuter. 17,12: "Qui superbierit, nolens obedire sacerdotis imperioet decreto iudicis, morietur". Item, percussio citra mortem puniebatur morte dupliciter. Uno modo propter magnitudinem reatus ex parte percussi, ut si percuterentur parentes, Exod. 21, 15: "Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur". Alio modo propter magnitudinem reatus ex parte percutientis, quia percutit cum voluntate occidendi, Exod. 21, 12: "Qui percusserit hominem, valens occidere eum, morte moriatur". Item, occisio puniebatur morte, cum per industriam aliquis occidebat, Exod. 21, 14: "Si quisper industriam acciderit proximum, ab altari meo evelles eum, ut moriatur". - Item, scelera commissa per inordinationem concupiscibilis, puniebantur dupliciter. Nam quaedam committebantur per inordinationem concupiscentiae oculorum, quaedam per inordinationem concupiscentiae carnis. Per inordinationem concupiscentiae oculorum puniebatur furtum hominis, Exod. 21, 16: "Qui furatus fuerit hominem et vendiderit, convictus noxae, morte moriatur". Item, per inordinationem concupiscentiae carnis puniebantur scelera multipliciter. Fornicatio cum menstruata, Levit. 20, 18: "Qui coierit cum muliere in fluxu menstrua, interficientur ambo". Adulterium, Levit. 20, 10: "Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius, moriatur moechus et adultera" ; item, Deuter. 22, 22. Stuprum virginis, quae fornicata est in domo patris, Deuter. 22, 20-21: "Si non est in puella inventa virginitas, lapidibus obruent eumet morietur, quoniam nefas fecit in Israel, ut fornicaretur in domo patris". Simili modo et de puella desponsata, quae deflorata est "in civitate", et "non clamavit", sicut dicitur ibidem, Deuter. 22, 23-24. Simili modo de virgine "filia sacerdotis, si deprehensa fuerit in stupro", comburitur, Levit. 21, 9. Incestus multiplex: vel cum noverca sua, hoc est cum uxore patris, vel cum sorore vel cum matre uxoris vel cum uxore patrui vel avunculi vel cum matertera vel cum amita, sicut habetur Levit. 20, 11-21. Peccatum sodomiticum vel cum persona suae speciei, Levit. 20, 13: "Quidormierit cum mascula coitu femineo, morte moriatur" ; vel cum individuo alterius speciei, unde in eodem, 15: "Qui cum iumenta vel pecore coierit, morte moriatur" ; idem, Exod. 22, 19.
Secundum hanc ergo divisionem habes omnes differentias peccatorum quae secundum Legem puniebantur morte.
Circa praedicta obicitur: 1. Nam in aliquibus peccatis videtur Lex excedere iustitiae severitatem ut puniat supra merita, ut in illo casu de colligendis lignis in sabbato, Num. 15, 35. Nam, sicut probat ipse Dominus, Matth. 12, in casu necessitatis potest solvi sabbatum sine peccato; si ergo aliquis ex necessitate collegisset ligna in sabbato, videretur puniri sine peccato.
II. Item, videtur in aliqua praedictarum legum mors inferri pro peccato voluntatis, cum tamen dicat Augustinus, super illud Rom. 3, 27 "Legem factarum": "Lex prohibet manum, non animum". Ergo punit opus, non voluntatem. Quomodo ergo dicitur: "Qui percusserit hominem, valensaccidere, moriatur" ?
III. Item, videtur ipsa Lex punire quantum ad aliqua mitius quam nunc. Nam furtum non puniebat morte nisi in duplici casu: per iudicium, ut furtum hominis ; vel per concessionem, ut furtum nocturnum, Exod. 22, 2-3: "Si effringens fur domum et, accepta vulnere, mortuus fuerit, percussor non erit sanguinis reus. Quod si orto sale hac fecerit, homicidium perpetravit". Nunc vero puniuntur iures morte; ergo severior est punitio furti nunc quam tempore Legis.
Item, quae iustitia est nunc ut pro detrimento pecuniae patiatur mortem et detrimentum vitae, cum nullo modo sit comparabile detrimentum detrimento?
IV. Item, quaeritur de percussione servorum. Nam dicit Lex quod si "percusserit quis servum, et" mortuus fuerit "in manibus eius, criminis reus erit. Si autem una die supervixerit vel duobus, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est".
Circa quod obicitur: 1. Si sic se habet servus ad dominum sicut pecunia, sed pecuniam suam secundum libitum potest perdere; ergo et servum secundum libitum poterit perdere.
2. Item, si servus pecunia domini est, ergo qui furatur servum furatur pecuniam; sed qui futatur pecuniam non est puniendus morte; ergo nec qui furatur servum. — Contra est illa lex praedicta, Exod. 21, 16: "Qui furatus fuerit hominem morietur".
3. Item, quare distinguit Lex de servo percusso, quia aut statim moritur aut supervivit uno die vel duobus? Quae enim est iustitia, si supervivat uno die percussus, quod percussor dominus non subiaceat poenae?
V. Item, quaeritur de percussione mulieris praegnantis, de qua dicit Lex, Exod. 21, 22: "Si quis percusserit mulierem praegnantem" etc.; et littera Septuaginta est, quam ponit Augustinus et Origenes: "Qui percusserit mulierem praegnantem, et exierit infans nondum formatus, detrimentum patietur quantum indixerit vir mulieris; quod si formatus fuerit, dabit animam pro anima". Formatum vero infantem appellat animatum. Et subditur ibi in littera: "Animum pro anima, oculum pro oculo" etc.
Sed obicitur: 1. Quo modo infans in ventre potest dici oculum perdidisse? Praeterea, constat quod dentes omnino non habuit.
2. Item, si dicatur, iuxta nostram litteram, quod haec referuntur ad matrem, quo modo abortiens mulier dicitur oculum perdere a ut dentem?
3. Si autem dicatur quod sic percussa fuit ut oculum perderet, obicit Origenes: "Quid dicemus: combusturam pro combustura? Numquid litigantibus viris mulier assistens comburi potuit; ut combustura pro combustura solvatur? Sic enim dicitur: "Si rixati fuerint duo viri, et percusserit quis mulierem praegnantem"" etc.
VI. Item, dubitatur de stupro virginis utrum sit morte punienda secundum Legem. Nam dicit Lex, Exod. 22, 16-17: "Si seduxeritquis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea, dotabit eam et habebit eam uxorem. Si pater virginis darenoluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis".
Sed in contrarium sunt praedictae leges Deuter. 22. Ibi enim dicit Lex, quod si vir potest probare de illa, quam acceperat in uxorem, quod non esset virgo, lapidabatur ; et de ilia quae in civitate deflorabatur et non clamabat. VII. Item, obicitur contra poenam incestus. Nam Thamar, Gen. 38, 16-18, ex industria commisit incestum, quia concubuit cum patre mariti sui.
Iterum, videtur ipse Iudas peccasse contra Legem, qui eam dimisit impunem ; III Reg. 21: "Quia dimisisti virum morte dignum, erit anima tua pro anima illius".
a. Nam, cum Verbum caro factum sit et "apparuitbenignitas et humanitas Salvatoris", plus tenemur ad munditiam et pudicitiam nostrae naturae conservandum quam ante tempus gratiae, in quo nondum erat Dominus unitus naturae nostrae. Ergo incomparabiliter plus peccant hostes et corruptores naturae, sodomitae, nunc quam ante incarnationem Dei. Si ergo ante Legem puniti sunt incendia, Gen. 19, 24, et in Lege gladio, multo magis nunc exterminandi sunt et puniendi igne et gladio.
b. Item, post incarnationem ostendit Apostolus reatum fornicationis incomparabiliter maiorem quam ante, I Cor. 6, 15: "Nescitis quoniam membra vestra membra sunt Christi? Tollensmembra Christi, faciam membra meretricis? Absit!" Fornicator ergo Christianus, secundum Apostolum, polluit "membra Christi", quod non diceretur facere ante incarnationem; ergo incomparabiliter magis sceleratus sodomita peccat, plus polluens et dehonestans corpus, quod per incarnationem factum est membrum Christi, quam ante incarnationem; ergo multo magis igne et gladio puniendus.
1. Quid est igitur quod sacri Canones, qui incestuosos et adulteros gravissima poena feriunt, sodomitarum vero poenam indeterminatam relinquunt? - Item, cum lex civilis e puniat eos decapitatione velut hostes pessimos humanae naturae, cum sacri Canones debeant flagitia severitate punitionis arcere magis quam leges civiles, maxime ecclesiastica coertione, ergo istud peccatum prae aliis debuerunt punire.
[Solutio]: 1. Ad haec per ordinem respondendum est. Ad primum quod obicitur de punitione praevaricationis sabbati, dicendum est quod pro levi peccato, quantum ad genus praevaricationis, iuste infligitur poena multo gravior quam pro genere peccati gravioris, duplici de causa: una est contemptus peccantis, alia exemplum delinquendi in aliis. Contemptus enim auget reatum ex parte peccantis, exemplum delinquendi multiplicat peccatum in ceteris. Propter contemptum solum legimus igne consumptos quinquagenarios duos ad verbum Eliae, IV Reg. 1, 10; propter exemplum delicti deducendi ad posteras legimus igne consumptos Nadab et Abiu, filios Aaron, offerentes ignem alienum, quod eis praeceptum non erat, Levit. 10, 2. Inde est quod in Num. 15, 36, colligens ligna in sabbato lapidatus est, iudicante Domino contemptum delinquentis et ponderante exemplum delinquendi in aliis. Pronissimi enim ad servilia opera mundi et carnis Iudaei, durissimi ad vacationem et cultum Dei, ad violationem sabbati praecipites erant, sicut patet Exod. 16, 20, ubi arguuntur a Moyse, quod in collectione n mannae, quae duplicabatur eis in sexta feria et sabbato subtrahebatur, ex gulositate et avaritia deliquerunt contra divinum mandatum. Unde ibidem dicitur: "Venit dies septima, ei egressi de populo ut colligerent, non invenerunt. Dixitque Dominus: Usquequo nonvultis custodire mandata mea" ? etc.
II. Ad secundum quod obicit quod Lex puniebat voluntatem morte, dicendum quod nonnisi voluntatem propalatam et progredientem in actum, ad quem, quantum in agente erat, sequeretur mors, ut si quis molarem lapidem impelleret ad percutiendum aliquem studiose, qui tamen casu vel declinatione aliquae non percuteretur; vel si quis propinasset venenum ad interficiendum aliquem, quod tamen ipse non sumeret. In huiusmodi voluntas pro facto occisionis secundum Legem puniebatur, quia talis fecerat quidquid in ipso erat ad hoc quod occideret.
III. Ad illud quod obicit de punitione furti, dicendum quod nec tempore Legis nec nunc furtum punitur morte, sed aut pro praesumptione homicidii aut contumaciae. Pro praesumptione homicidii, sicut fur nocturnus, de quo incertum est utrum venerit ad furandum an ad occidendum, et ideo propter praesumptionem, quae solet accidere in nocturnis turibus, quia interficiunt homines, Lex dixit, Exod. 22, 2, quod "percussor" furis nocturni "non" esset "reus sanguinis" ; simili modo fures diurni, qui procedunt cum armis et gladiis et, si debeant deprehendi, defendunt se vel impetunt gladiis. — Pro contumacia, sicut fures a iudice signati et cauteriati semel et secundo, tertio deprehensi in furto pro contumacia suspenduntur, secundum illam legem Deuter. 17, 12: "Qui noluerit obedire decreto iudicis, morietur". Aliter autem fur non punitur morte nisi praesumatur latro. Latro enim est qui vi et gladio, sit facultas datur, spoliat; unde et in regionibus, ubi fures solent esse latrones, iuste morte puniuntur.
IV. 1. Ad quartum quod quaeritur de percussione servorum ad mortem a dominis, quae videtur licita, quia servi sunt eorum pecunia, dicendum quia servus pecunia domini est ad usum servitii, sed non ad usum occisionis. Servus enim habet naturam et conditionem: quantum ad conditionem subiectus est ad servitium domini; sed quantum ad naturam, qua homo est, par est ipsi domino, nec potest dominus adimere vitam servi, quia non eius est. Solus enim Deus, qui dat vitam servo, dominus vitae eius est; nec potest iuste eam auferre nisi solus Deus vel gerens auctoritatem Dei, ut iudex, Canticum Deuter.: "Ego occidam et ego vivere faciam".
2. Ad illud vero quod obicit de furto hominis servi, dicendum quod non est par conditio in furto hominis servi et hominis liberi: nam furtum hominis liberi puniebatur morte, Deuter., et hoc modo intelligitur illa lex Exod. 21, 16. Et causa est, quia, secundum aestimationem libertatis apud liberos, servitus mors quaedam est; unde et secundum leges humanas servus interpretatur ad omnes actus velut mortuus. Furtum vero servi non puniretur nisi poena pecuniaria, et hoc quantum aestimaretur apud dominum servi officium, et praeter hoc satisfactio supra restitutionem damni, quia, sicut dicit Anselmus, in ablatis non solum sufficit restituere ablata, sed etiam satisfacere de iniuria.
3. Ad illud vero quod obicit de distinctione Legis in servo percusso, notandum quia aut dominus occidit servum iusta de causa, et tunc non tenetur, quia iudex eius est secundum leges; aut sine causa, et tunc distinguitur: aut voluntate aut casu. Si voluntate, ut puta telo vel ictu lapidis, tenetur tamquam si liberum hominem occidisset. Si casu et non voluntate, ut si verberaverit eum vel in vinculis posuerit, quod sibi licet, vel tame afflixerit, secundum leges humanas, si fuerit moderate, non imputatur; si autem immoderate, potest servus ad iudicem confugere ut compellatur dominus servum vendere bonis conditionibus, ita ut non revertatur ultra in domini potestatem, secundum quod dicitur in Codice de emendatione servorum. Secundum hoc ergo divina Lex distinxit in domino, qui percutit servum virga, non baculo vel gladio. Quia aut statim sequitur mors, et tunc dicitur criminis reus; non tamen dicitur quod moriatur dominus, quia non praesumitur quod voluntate occidendi ipsum percusserit, cum percusserit eum virga, quae est instrumentum castigandi, non occidendi. Aut servus supervivit uno die, et tunc praesumitur quod non ex actu verberationis mortuus sit, quia non est praesumptio quod ex percussione virgae receperit passionem lethalem, ideo ex alia causa praesumitur mortuus.
V. Ad quintum quod obicit de percussione mulieris praegnantis, convenienter distinxit Lex, cum ex percussione illa patitur aborsum, quia, si puerperium formatum est, id est animatum, iudicatur percussor homicida, et ideo secundum legem talionis debet exsolvere "animam pro anima". Quod vero sequitur "oculum pro oculo, dentem pro dente", determinatio legis talionis est, secundum quam iustum est ut inferens alicui detrimentum patiatur et ipse secundum quod intulit, ut oculum pro oculo etc. Unde illud quod additum est "oculum pro oculo" etc. non refertur ad infantulum, sed est determinatio aequitatis talionis. Si vero fuerit informe, id est inanimatum, Lex non iudicat percussorem homicidam, quia puerperium non fuit homo, et ideo punitur pecunia percussor.
VI. Ad sextum dicendum quod de stupro virginis distinguendum est, quia secundum Legem aut erat desponsata aut non. Si erat desponsata, tunc aut violabatur in civitate aut in agro. "Si in civitate", cum per clamorem posset evitasse corruptionem, praesumitur consensisse stupro, et ideo lapidabatur ; "si" vero "in agro", in quo per clamorem non posset a corruptore liberari, non iudicatur rea, sed corruptor interficitur, Deuter. 22, 25. Item, si non erat desponsata, aut ergo erat de stirpe sacerdotali, et tunc "deprebensa in stupro" comburebatur ; aut de stirpe alia, et tunc distinguendum, quia aut erat manens in domo patris aut erat seducta per sponsionem coniugii et extracta de domo patris. Primo modo, sicut dicitur Deuter. 22, 21, lapidabatur, et hoc quia dehonestaverat domum patris, sicut dicit Lex: "Fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in dama patris". In secundo casu non lapidabatur: excusabatur enim per seductionem et ignorantiam;et sic intelligitur Lex, Exod. 22, 16, cum dicitur: "Si seduxerit quis virginem, nandumdesponsatam" etc. Ignorantia enim attenuabat peccatum et excusabat a poena Legis; unde Num. 15, 27-29: "Si anima nesciens peccaverit, offeret capram pro peccato, et dimittetur illi. Una lex eritomnium qui peccaverint ignarunter".
VII. Ad septimum, quod obicitur de incestu Thamar, dicendum quod, sicut patet ex Gen. 38, 24, Iudas gravissime voluit morte punire incestum Thamar, sed propter duo dimisit: propter reatum consimilem ex parte sua et propter piam intentionem prolis suscipiendae ad divinum honorem ex parte Thamar. Quia ergo in Iuda erat consimilis reatus, non debuit ipsam occidere, sicut dicitur in Glossa, super illud Ioan. 8, 7: "Qui sine peccato est, primus mittat in eam lapidem", Glossa: "Si Lex iubet reum occidi, non tamen ab iis qui sunt similiterpuniendi". Iterum, quia in Thamar erat pius, quamvis illicitus et inordinatus, affectus, debuit misericordiam invenire, sicut Paulus, I Tim. 1, 13: "Misericardiam consecutus sum, quia ignorans feciin incredulitate". Zelo enim Legis, sed non secundum scientiam, persequebatur Ecclesiam, sicut ipse dicit, Gal. 1, 13: "Persecutus sumEcclesiam Dei, paternarum traditionum abundantius aemulator existens".
VIII. Ad ultimum quod quaerit de sodomitico vitio, dicendum est quod tempore gratiae gravius peccatum est incomparabiliter quam ante, et non solum igne et gladio, sed omni genere tormentorum est istud flagitium exterminandum a saeculari potestate, quae non sine causa gladium portat: "Dei minister, vindex in iram iniis qui male agunt", Rom. 13, 4. Ab ecclesiastica vero potestate omni genere coertionis, abiectionis ab Ecclesia, velut membra putridissima sunt huiusmodi flagitiosi a corpore praescindendi.
1. Ad illud vero quod quaeritur quare lex civilis armatur gladio contra sodomitas, sacri vero Canones pertranseunt in silentio, dicendum quod hoc est in detestationem et cautelam huius flagitii. Nam huius flagitii nominatio et ipsum aerem quodam modo polluit et mentes quodam miserabili modo inficit, et per consequens divulgatio corrumpit. Unde ad hoc respiciens Apostolus, ad Ephes. 5, 3, dicit: "Fornicatio et omnis immunditia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctas". Tamen ex comparatione poenarum aliorum flagitiorum, quae determinantur secundum Canones, quia deficiunt omnes Cananes in determinatione poenae sodomitarum, excogitare debet iudex ecclesiasticus maiori poena prae ceteris ipsos esse plectendos.