III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 1
UTRUM BONI TENEANTUR SUBICI MALIS.
Quod non, videtur: 1. Gen. 9, 2: "Sit terror vester super cuncta animalia", ubi dicit Glossa: "Homo nonrationabilibus, sed irrationabilibus praelatusest natura". Unde ex illa parte qua homo est irrationalis, sicut dicit Gregorius, ex illa parte est homini subicibilis. Si ergo bonus vir ex nulla parte irrationalis est, malus vero, in quantum malus, est irrationalis, ergo bonus vir nunquam tenetur vel debet subici malo.
2. Item, ad idem est quod! dicit Gregorius: "Ubi non delinquimus, pares sumus". Ergo nullus bonus est alicui subditus.
Contra: a. Rom. 13, 1: "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit", Glossa: "Videbatur quibusdam quod mali domini, et maxime infideles, non deberentfidelibus dominari, et, si boni et fideles essent, bonis et fidelibus deberentesse pares. Quam etiam superbiam removet hic Apostolus: "Omnis anima potestatibus"etc. Id est omnishomo subditus sit, ut etiam voluntate serviat potestatibus saecularibus bonis vel malis, scilicetregibus et principibus" etc.
b. Item, I Petri. 2, 18-19: "Servi, subditiestote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Haec est enimgratia".
a. Item, Ephes. ultimo, 5—6: "Servi, obedite per omnia dominis carnalibus non ad acutum servientes quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis" timentes Deum.
Respondeo: Dicendum quod lex servitutis aliam causam habet suae institutionis et aliam causam habet suae observantiae. Causa enim institutionis fuit irrationalitas seu brutalitas, sicut supra dictum est ; causa vero observantiae etiam tempore gratiae est humilitas. Inordinatio enim voluntatis humanae in modum irrationabilis bestiae necessarium habuit arceri a malis timore dominationis; inde est quod per Cham, Gen. 9, 25, est servitus introducta; lex igitur servitutis introducta est ad coertionem malorum. Iterum, ordo bonae voluntatis per humilitatem debuit custodiri et in ampliorem gratiam et meritum promoveri, et ideo lex servitutis etiam tempore gratiae a bonis observanda est. Unde I Cor. 7, 21: "Servus vocatus es? non sit tibi curae; sedsi potes fieri liber, magis utere", Glossa: "Servitute, quia haec est causa humilitatis, quae ad eam, quae in Domino est, pertinet libertatem, quia quanto quis despectior est in hoc saeculo propter Deum, tanto magis exaltabitur in futuro".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit, dicendum quod boni debent subici etiam malis potestatibus propter debitum conservandae ordinationis divinae. Unde Rom. 13, 2: "Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit", Glossa: "Id est, habenti potestatem Deiordinatione" ; et subdit: "De potestate bona patet quod eam praefecit Deus rationabiliter; de mala etiam videri potest, dum et boni per eam purgantur, mali vero damnantur". Dicendum ergo quod mali debent subici potestati propter vitium suae irrationabilitatis, boni vero propter debitum divinae ordinationis et utilitatem suae purgationis. Unde dicit Ambrosius, super illud Rom. 13, 3: "Principes non sunt timori boni operis, sed mali": "Si bonus est princeps, bene operantem non punit, sed diligit; si malus est, non nocet bono, sed purgat eum" ; et ideo non est ad timorem ei qui bene operatur; malus vero debet timere, quia instituti sunt principes ut mala puniant.
2. Ad secundum quod obicit quod ubi non delinquimus, pares sumus, intelligitur de paritate quantum ad meritum et dignitatem conscientiae, non quantum ad paritatem conversationis seu conditionis huius vitae. Unde Rom. l3, 5, super illud: "Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiampropter conscientiam", Glossa Ambrosii: "Licet omnes fideles, in quantum fideles, sunt unum in Christo, in cuius fide non est distantia Iudaei et Graeci, domini et servi, Gal.3, 28, differentia tamen est in conversatione mortali, et eius ordinem in huius vitae itinere servandum esse Apostoli praecipiunt".