Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 2

DE MANUMISSIONE SERVORUM.

Deinde quaeritur de manumissione servorum. De quo dicit Lex, Exod. 21, 2: "Si emeris servum hebraeum, sex annis serviet tibi, in septimo egredietur liber gratis" ; Deuter. 15, 12 habetur idem: "Cum venditus fuerit frater tuus hebraeus, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum".

1. Ergo secundum Legem septimo anno servus hebraeus debebat manumitti; et constans est quod manumissio servi et donatio libertati pietatis est; ergo maxime debet tempore gratiae observari.

2. Item, secundum Legem hebraeus proprie non poterat esse servus hebraei. Unde Levit. 25, 39—40 dicit Lex: "Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, sed quasi mercenarius et colonus erit usque ad iubilaeum; et subditur: Mei enim servi sunt, ego eduxi eos de terra Aegypti: non venientconditione servorum". Ergo multo fortius secundum libertatem legis evangelicae Christianus non debet esse servus Christiani.

3. Item, III Reg. 9, 22: "De filiis Israel non constituit Salomon servire quemquam". Ergo multo fortius Christiani, qui sunt filii Dei, Ioan. 1, 12, non debent constitui servi.

Contra: a. Deuter. 15,12, super illud: "Septimo armo dimitteseum liberum", Glossa: "Ne hoc servi christiani a dominis flagitarent, iubet servos dominis esse subditos, "ne doctrina"Dei "blasphemetur"", I Tim. ultimo, 1-2: "Quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Qui autem fideles habent dominus, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt".

Respondeo: Conditio servitutis non evacuatur per libertatem christianitatis triplici ratione. Primo, quia confert ad meritum et humilitatem, quae est custodia virtutum. Unde dicitur I Cor. 7, 21: "Servus vocatus es? non sit tibi curae; sed si potes fieri liber, magis utere", scilicet "servitute", quia, sicut dicit Glossa, hoc confert ad humilitatem; et I Petri 2, 18-19: "Servi, subditiestote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis; haec estenim gratia". — Secundo, quia confert ad retributionem gloriae futurae. Unde ad Col. 3, 22: "Servi, obedire per omnia dominis carnalibus" ; et subditur: "Scientes quia a Domino recipietis retributionem hereditatis". - Tertio ad evitandam blasphemiam nominis Dei et scandalum fidei. Unde dicit Apostolus, I ad Tim. 6, 1, quod "servi dominos suos omni honore dignas arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur". Propter has causas Apostoli tempore gratiae servos christianos dominis suis subiectos esse decreverunt.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod septimo anno servus hebraeus manumittebatur, quod pietatis est, dicendum quod illa manumissio septimi anni erat figuralis. Significat enim, sicut dicit Isidorus, super Deuter. 15, 12, "quia in sex aetatibus huius saeculi servientes, septimo anno, id est aeterno sabbato, liberabimur". Quod autem figurate est, non est ad litteram tempore gratiae observandum.

2-3. Ad secundum vero et tertium dicendum quod melioris conditionis est servus christianus tempore gratiae quam servus hebraeus tempore Legis. Servus enim hebraeus erat conditionis servitutis mercenariae, Levit. 25, 39: "Non opprimes fratrem tuum servitute, sed quasi mercenarius et colonus erit". Servus vero christianus subiectus est servitute caritatis et obedientiae. Unde Apostolus, ad Philem. 10-12, scribit de Onesimo servo suo: "Obsecro te pro meo filio Onesimo. Tu illum sicut mea viscera suscipias" ; et subdit: "Iam non servum, sed pro servocarissimam fratrem, maxime mihi, quanto magis tibi, et in carne et in Domino. Si ergo habes mesocium, suscipe illum sicut me".

PrevBack to TopNext