Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 3

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 3

DE RECEPTIONE SERVI ALIENI.

Tertio quaeritur de receptione servi alieni.

De quo dicit Lex, Deuter. 23,15: "Non tradesservum domino suo, qui ad te confugerit".

1. Ex qua lege videtur quod fugitivus servus a subiectione sui domini possit ab aliquo licite recipi.

Contra: a. Exod. 21, 21, dicit Lex quod servus "pecunia" domini sui "est". Si ergo pecunia alterius contra voluntatem domini non potest licite teneri vel recipi, ergo nec servus.

b. Item, Deuter. 22, 1, dicit Lex quod bos et ovis fratris debet ad ipsum reduci et sine detrimento sibi servari, et simili modo "de vestimento" et "omni re" proximi faciendum est. Ergo, cum servus sit res domini sui, servus fugiens debet domino suo restitui.

c. Item, Apostolus restituit Onesimum servum Philemoni domino suo, qui ad Apostolum confugerat, de quo dicit Apostolus Philemoni, 14: "Sineconsilio tuo nihil volui facere", scilicet de Onesimo retinendo.

Respondeo distinguendo. Servus aut est servus singularis personae aut est servus personae publicae, ut regis. Si est servus singularis personae, aut ergo fugit a domino suo volente ipsum perdere, propter vitandum periculum salutis; aut fugit a domino volente ipsum perdere, propter subtractionem debiti servitii seu subiectionis. in primo casu intelligitur lex "non tradesservum domino suo", supple volenti ipsum perdere. Unde dicit Augustinus super illum locum, "quod alienigena "Achis"rex "Geth"servavit hanc legem, quando ad eum "fugit David a facie"domini sui, id est regis "Saul"", I Reg. 21, 10, qui scilicet volebat ipsum perdere. In secundo vero casu intelliguntur leges contrariae. — Item, si est servus personae publicae, ut regis, aut igitur est servus gentis infidelis aut gentis seu populi fidelis. Si est servus gentis infidelis et fugit ad populum fidelem, propter perniciem erroris, praecipit Lex quod non reddatur, sed suscipiatur, et hoc modo intelligitur, sicut dicit Augustinus, praedicta lex "non trades servum domino suo". Unde Augustinus: "Quo modo hoc putari potest, nisi genti vel populo intelligamus ista dici, non uni homini? Ex alia utique gente a domino suo, id est rege, servum refugientemad hanc, cui loquebatur, reddi prohibuit".

PrevBack to TopNext