Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 3, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 3, C. 1

UTRUM TEMPORE LEGIS LICITUM ESSET DUCERE ALIENIGENAM.

Quaeritur ergo, iuxta primam legem, utrum tempore Legis licitum esset ducere alienigenam.

Quod videtur a. per praedictam legem.

b. Item, Ruth ultimo, 13: "Tulit Booz Ruth et accepit uxorem", et, sicut patet per illam historiam, secundum Legem ipsam accepit ut suscitaret semen fratri, Deuter. 25, 5-6; Ruth autem erat Moabites alienigena.

Contra: 1. Deuter. 7, 2 dicitur Israeli: "Noninibis foedus cum eisnec associabis cum eis coniugia", dicit de alienigenis.

2. Item, II Esdrae ultimo, 26: "Numquid non inhuiuscemodi rem peccavit Salomon, rex Israel" ? et sequitur: "Ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae. Numquid et nos inobedientes faciemus peccatum grandehoc, ut praevaricemur et ducamus uxores peregrinas" ?

3. Item, secundum hanc legem tempore gratiae dispar cultus impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum.

Respondeo: Ducere alienigenam de illis septem gentibus quae inhabitabant terram promissionis, propter periculum idololatriae et erroris prohibitum erat secundum Legem, Deuter. 7, 3: "Filiam tuum non dubia filio eius neque filium illiusaccipies filio tua, quia seducet filium tuum, ne sequatur me". Ducere vero alienigenam de gente alia manente in errore idololatriae, adhuc ex eadem prohibitione erat illicitum secundum Legem. Ducere vero alienigenam conversam ad fidem et observantiam legis divinae, licitum erat ex praedicta lege de ducenda captiva puella. Unde Booz duxit Ruth Moabitem conversam ad fidem et legem hebraeam, Ruth ultimo, 13, 11, et Salmon duxit Rahab.

PrevBack to TopNext