Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 3, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 3, C. 2

UTRUM IN LEGE CONCESSUM ERAT HABERE PLURES UXORES.

Item, quaeritur de secunda lege qua videbatur esse concessum in Lege habere plures uxores.

a. Ad idem est quod Patriarchae habuerunt plures uxores, ut Abraham, Gen. 25, et Iacob, Gen. 29 et 30.

17. Item, Lege data, pater Samuelis habuit plures uxores nec in hoc reprehenditur, I Reg. 1, 2; similiter et David legitur habuisse plures uxores, quas non habuisset, si ei licitum non esset.

c. Item, dicit Augustinus, super Gen. 29: "Obiciuntur Iacob quatuor uxores; sed quando mos erat, crimen non erat".

Contra: 1. Gen. 2, 24: "Erunt duo in carne una", hoc dicitur ad praecisionem. Ergo non possunt esse tres; ergo unus non potest habere duas uxores.

2. Item, Matth. 19, 4: "Non legistis quia qui fecit sub initio masculum et feminam creavit eos", Glossa: "Non ait feminas, ut unum coniugium sit, non plura".

3. Item, Deuter. 17, 17 de rege dicitur: "Non habebit uxores plurimas". Ergo secundum Legem non erat licitum habere plures, sive dicamus legem naturalem sive legem Moysi.

[Solutio]: Ad hoc volunt quidam dicerequod de pluribus uxoribus habendis aliquando fuit dispensatum, et hoc ex causa, propter Dei populum multiplicandum, et haec dispensatio cucurrit ante Legem et in Lege, cum adhuc populus paucus erat colentium Deum. Unde haec causa, multiplicationis scilicet prolis ad cultum divinum, dispensabat cum illis ut haberent plures; postea vero, multiplicato populo, cessavit causa et dispensatio.

Sed obicitur: Nam, secundum hoc, David peccavit habendo plures, quia iam populus colentium Deum erat multiplicatus. Item, Deuter. 21, 15, super illud: "Si habuerit horna uxores duas" etc. "non poterit praeferre filium dilectae" etc.. dicit Glossa: "Hoc ad litteram faciendum est, ne sequatur quis animi sui motum, amorem vel odium, sed naturam". Si ergo ex illa lege concedebatur prioribus habere plures, ergo, cum ad litteram observanda sit, modernis lege eadem concessum erit habere plures: quod falsum est.

Respondeo: Dicendum quod solis regibus et quibusdam aliis certis personis dispensatione divina concessum erat habere plures, sed non plurimas. Certis vero personis, ut Patriarchis et Iudicibus et quibusdam Prophetis, concessum est plures habere ex causa praedicta, quia necessarium erat ut ex eis multiplicaretur proles ad ampliandum cultum Dei. Regibus vero concessum est habere plures tune, ne propter defectum successionis regni populus insolescens recederet a religione divina. Unde Augustinus, super illam legem de rege, Deuter. 17, 17, "non habebit uxores plurimas", dicit: "Manifestum est Salomonem hoc praeceptum transiisse; David autem plures habuit, nec praeceptum praeteriit: permissio est enimplures habere, non plurimas. Multiplicatio uxorum generaliter prohibita est; permissum est regi plures habere, sed non multiplicare, nemultiplicando perveniat ad alienigenas".

[Ad obiecta]: 1-3. Et per hoc patet responsio ad prima obiecta.

Ad illud vero quod obicit ultimo quod haec lex ad litteram observanda est, dicendum quod, cum Lex ista non dicat "si habeat homo duas uxores", sed dicit de praeterito "si habuerit homo duas uxores", habuisse autem duas uxores potest pertinere ad diversa tempora, in quibus aliquis habuit uxores duas successive, unam post aliam prius mortuam, non ad idem tempus, in quo aliquis simul habuerit duas uxores. Et hoc modo lex ista ad litteram a modernis coniugatis observanda est.

PrevBack to TopNext