III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 4
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 4
De legibus circa personas infames.
Postea quaeritur de legibus circa personas infames. Reputavit autem Lex personas infames, quasdam ratione culpae propriae, ut meretrices et scortatores, quorum quaestum prohibuit offerendum, Deuter. 23, 17: "Non erit meretrix de filiabus Israel neque scortator de filiis Israel" ; et postea subdit: "Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini".
Et, sicut dicit Augustinus, super istum locum, ex prima parte Legis prohibentur manifeste viri et feminae fornicari et monstratur peccatum esse commixtio cum non coniuge. Unde littera Septuaginta habet: "Non erit meretrix de filiabus Israel neque fornicans de filiis Israel".
Sed obicitur: I. 1. Hebr. 10, 28: "Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione sub duabus vel tribus testibus moritur". Cum ergo fornicatio non puniatur morte secundum Legem — unde Levit. 19, 20: "Si dormierit homo cum muliere coitu seminis" etc. "vapulabunt ambo et non morientur" — ergo qui fornicatur non facit irritam legem Moysi; ergo in lege Moysi non prohibetur fornicatio.
Respondeo: Dicendum, secundum Augustinum, quod hic prohibetur meretricium et etiam fornicatio. Meretricium enim est publica fornicatio; unde dicit Augustinus: "Ad eas prohibet accedere, quarum publice venalis est turpitudo", et hae sunt meretrices. Fornicatio vero est commixtio cum non sua coniuge, sive sit publica et venalis sive non, et haec etiam prohibetur hic, ut dicit Augustinus, quia dicit littera Septuaginta, ut dictum est: "Non erit fornicans de filiis Israel".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod dicit Apostolus, dicendum quod non quascumque praevaricationes mandatorum Legis puniebat Lex morte corporali, immo quasdam puniebat verberibus seu flagellatione, quasdam vero poena pecuniaria, sicut patet ex praecedentibus. Et ideo illud quod dicit Apostolus intelligitur de praevaricatione illarum legum in quibus poena mortis erat statuta, non de aliis. Vel intelligit Apostolus de transgressione legis sanctificatorum, pro qua determinabatur poena mortis in Lege, Levit. 7, 20: "Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae ablata est Domino, peribit de populis suis" ; et iterum: "Si quis adipem, quiofferri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo" ; et iterum: "Omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit". De hac autem praevaricatione intelligit Apostolus ; unde dicit, Hebr. 10, 28-29: "Irritam quis faciens legem Moysi" etc. "moritur; quanto magis putatis deteriora mererisupplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est" ? Ex quo patet quod intelligit de lege sanctificatorum, quae significabant sacrificium Christi et sacramentum sanguinis.
II. Item, obicitur de alia parte Legis: 1. "Non offeres mercedem prostibuli, nec prelium canis". Nam quod meretrici datur repeti non potest; ergo iuste possidet quod sibi datur; ergo de illo potest eleemosynam facere et Deo offerre.
2. item, dicit humana lex: "Turpiter facit meretrix, cum sit meretrix, non tamen turpiter accipit". Si ergo non turpiter accipit, de accepto sine turpitudine offerre poterit.
Respondeo: 1. Ad primum, iuste possidere dicitur duobus modis: vel iusta causa vel iusto modo. Meretrix ergo quod possidet ex meretricio non possidet ex iusta causa, quia ex peccato recipit illud stipendium; possidet tamen iusto modo, quia possidet ut proprium, non ut alienum. Propter hoc ergo, quia merces "prostibuli" est stipendium peccati, prohibetur offerri in detestationem et abominationem meretricii.
2. Ad secundum vero quod dicit quod non turpiter recipit, similiter intelligitur duobus modis. Turpiter enim recipit, quia ex turpi causa et actu stipendium percipit; non turpiter vero recipit quantum ad hoc ut in restituendo sit.
III. Item, quaerit Augustinus quare prohibuit offerre "pretium canis". Nam "commutationem primogenitorum, quam iubet fieri de immundis animalibus, Exod.13, 13, id est equis et asinis, quae adiuvant hominem, unde et iumenta dicuntur, de cane et de porco noluit fieri". Quaerit ergo, "si de omnibus talibus commutationem voluit, quare hic solum canem excepit?"
Respondeo: in Lege quaedam offerebantur de animalibus nec redimebantur, ut animal immolabile, Levit. ultimo, 9: "Animal, quod immolari potest Domina, mutarinon potem, ut bos et ovis". Quaedam vero non offerebantur, sed redimebantur, ut animalia immunda, quae dicuntur iumenta eo quod sint homini in adiumentum, Levit. ultimo, 27: "Si immundum animal est, redimet quiobtulerit" ; Exod. 24: "Primogenitum asini redimes ove". Quaedam vero nec offerebantur nec redimebantur, ut canis. Et hoc duplici ratione: una est litteralis, quia talibus animalibus maxime utebantur idololatrae in sacrificiis et cultu idolorum, et ideo ad detestationem idololatriae huiusmodi animalia et eorum pretium Dominus offerri prohibuit. Alia vero ratio est moralis, quia per canem significatur rapacitas, de rapina autem non potest fieri oblatio, Eccli. 34,23: "Dona iniquorum non probat Altissimus" ; et iterum: "Qui offert sacrificium de substantia pauperum, quasi qui victimat filium inconspectu patris".
IV. item, secundum Legem quaedam personae reputabantur infames, non ex culpa propria, sed ex defectu significante culpam vel conditione consequente culpam alienam. Ex defectu significante culpam infamis erat carens membris genitalibus; unde Lex, Deuter. 23, 1: "Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et abcisso veretro Ecclesiam Domini". Iterum, ex conditione consequente culpam alienam reputabantur quidam infames ratione nativitatis, ut de illegitimo thoro nati; unde Lex, Deuter. 23, 2: "Non ingredietur mamzer, hoc est de scorta natus, in Ecclesiam Domini usque ad decimam generationem". Quidam vero ratione gentis seu generis; unde Lex, Deuter. 23, 3. "Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabuntEcclesiam Domini in aeternum".
Circa quas leges obicitur multipliciter: 1. Primo, quia non videntur continere iustitiam istae leges. Nam, cum exclusio ab Ecclesia Domini poena sit, detectus autem genitalium potest esse in aliquo sine culpa, similiter et nasci de scorto non est culpa nascentis, ergo Lex infert poenam sine culpa, quod iniustum est.
2. Item, quaeritur quid dicatur Ecclesia. Nam, si Ecclesia dicitur congregatio fidelium, sine culpa autem nullus debet excludi a congregatione fidelium, ergo non est iustum ut aliquis excludatur ab Ecclesia propter defectum genitalium vel propter deiectum natalium.
3. Item, quare simpliciter dicitur de eunucho quod "non intrabit" Ecclesiam Domini, de illo vero, qui "de scorto natus" est, dicitur quod non intrabit "usque ad decimum generationem" ?
4. Item, quaerit Augustinus de alia lege: "Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabuntEcclesiam in aeternum". Cum ergo Ruth fuerit Moabites, contra hanc prohibitionem admissa videtur. — Si dicatur, secundum litteram Septuaginta, quam ponit Augustinus: "Ammonites et Moabites non intrabitEcclesiam Domini usque ad decimum generationem, Et non intrabit usque in aeternum", sicut dicit Augustinus quod "forte prophetavit mystice Ruthintraturam, cum ait: "Usque ad decimum generationem". Computanturenim ab Abraham", cuius nepos fuit Lot, "qui genuitAmmonitas et Moabitas, generationes decem usque ad Salmon, qui genuit Booz maritum Ruth, videlicet Abraham, Isaac, Iacob, Iudas, Phares, Esrom, Aram, Aminadab, Naason, Salmon", I Paralip. 2, 4—12, "qui genuit Booz", cui Ruth in Ecclesia Domini peperit filios, Ruth ultimo, 13. Sed obicit Augustinus: Cur ergo dictum est "usque in aeternum" per additionem? An quia post nulla anima de Ammonitis et Moabitis intravit in illam Ecclesiam Hebraeorum? Quod videtur inconveniens.
5. Si vero dicatur aliter, sicut dicit Augustinus, quod "Ammonitas prohibuit et non Ammonitidas, id estviros admitti, non feminas", et reddit rationem, "quia, cum evertissent Israelitae illam gentem, omnes viros occidere iussi sunt, Num.31, 17-18, feminas autem nonnisi eas quae noverant virum, quoniam ipsae in fornicationem subduxerant populum, Num.25, 1; virgines vero dimiserunt, non eis imputantes culpam, qua everti gens illameruit, quam etiam hic commemoravit". — Sed obicitur: Nam, sicut habetur Iudith 5, 5, "Achior erat dux omnium filiorum Ammon", et, sicut dicitur 14, 6, "relicto gentilitatis ritu, credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et appositus estad populum Israel et omnis successio generis eius". Ergo Achior contra hanc prohibitionem in Dei Ecclesia est receptus.
6. Item, obicitur de hoc quod de Ammonite et Moabite subdit Lex: "Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae usque in sempiternum". Nam haec prohibitio videtur manifestam iniquitatem inducere, quia, sicut dicit Apostolus, Rom. 12, 18: "Si fieri potest quod ex vobis est, cum omnibushominibus pacem habentes" ; et Hebr. 12, 14: "Pacem sequimini cum omnibus" ; item, Rom. 12, 20, iuxta auctoritatem Prov. 25, 21: "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi".
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod poena iuste infertur sine culpa, non tamen sine causa, sicut patet in multis exemplis, ut in caeco nato et Paulo. Dicendum igitur quod ab Ecclesia excluditur, secundum praedictam legem, eunuchus et spurius, non pro culpa ab eis commissa, sed pro culpa significata excluditur eunuchus: significat enim illum "qui molliter vivit nec virileopus perficit" ; et haec causa sufficiens est Legi, quae deservit figurae, quamvis alia iterum causa sit, sicut iam dicetur. Pro culpa vero detestanda sine propria, excluditur spurius, in detestationem videlicet illegitimi coitus.
2. Ad secundum vero dicendum quod excluditur quis a societate fidelium simpliciter, cum non recipitur ad communionem orationis, benelicientiae, ritus, quem habent fideles, et hoc modo sine culpa non excludebantur a communione fidellum sive Ecclesia. Iterum, excluditur quis, cum non recipitur ad pactum confoederationis fidelium, ut ad matrimonium, et hoc modo eunuchus propter impotentiam generationis, quae est opposita bono matrimonii, quod est bonum prolis, dicitur excludi ab Ecclesia, hoc est, ne per matrimonium Ecclesiae Dei sive congregationi fidelium adiungatur. Simili modo mamzer, sive spurius, propter infamiam generationis efficitur irregularis et excluditur, ne per pactionem coniugalem Ecclesiae societur.
3. Ad tertium dicendum quod eunuchus simpliciter excludi dicitur, quia nec in se nec in successore potest per coniugium Ecclesiae sociari. Spurius vero, quamvis non in se copulari possit propter infamiam, tamen potest in successore; tamen non copulabitur filiabus israel, nec filius eius de legitima, nec nepos, usque ad decimum successorem, quando memoria antiqui opprobrii sive infamiae penitus erit extincta.
4. Ad quartum quod obicit de Ammonite et Moabite, secundum Augustinum: Cum Ammonites et Moabites nomina sint generis masculini, per hos viri tantum, non mulieres, intelliguntur exclusi, et ideo Ruth non est copulata Ecclesiae contra hanc prohibitionem.
5. Ad illud vero quod obicit de Achior, dicunt quidam quod, quamvis legatur dux filiorum Ammon, non tamen legitur Ammonites fuisse; ex quo accipiunt quod, quamvis Ammonitis imperaret, tamen ex alia gente et natione erat, ut Aegyptius vel Idumaeus. Aliis vero videtur quod per susceptionem circumcisionis et ritum gentis hebraeae specialiter dispensatum est cum Achior, ut aggregaretur Ecclesiae et collegio Hebraeorum, quamvis esset de genere Ammonitarum.
6. Ad ultimum vero dicendum quod illa legis particula "non facies cum eis pacem, nec quaeres eis bona" intelligitur duobus modis. Uno modo secundum acceptionem animae carnalis, et sic accipitur litteraliter, et dicitur secundum permissionem, non secundum praeceptionem; et secundum hunc sensum accipitur illud quod dicit Dominus, Matth. 5, 43: "Odio habebis inimicum tuum, dictum est antiquis". Alio modo secundum acceptionem animae spiritualis, et tunc intelligitur spiritualiter, ut non quaeratur pax nec bonum quo foveantur in malis, sed adversemur eis, in quantum mali sunt, et odio habeamus, secundum quod dicitur in Psalmo: "Perfecto odio oderam illos", quamvis diligamus eos in quantum homines sunt. Unde Augustinus: "Ista duo nomina, cum dicitur homo peccator, non frustra dicuntur. Quia peccator est, corripe; quia homo est, miserere; nec omnino liberabis hominem, nisicum persecutus fueris peccatorem".
On this page