Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 7

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 7

QUINAM TENEANTUR DARE DECIMAM

ARTICULUS I.

Utrum omnes, qui non sunt levitici ordinis, teneantur ad decimam.

Quaeritur consequenter qui teneantur dare decimam.

Quaeritur ergo utrum omnes universaliter teneantur ad decimam qui non sunt levitici ordinis.

Quod probatur, a. quia, sicut dicit Gregorius Papa: "Oportet decimas, quas iure sacerdotum esse sancimus, ab omni populo accipere, quas fideles, Domino praecipiente, offerunt, iuxta illud vaticinium Malach.3, 10: "Inferte omnem decimam in horreum meum"". Ex quo videtur relinqui quod omnes laici, iam divites quam pauperes, teneamur ad decimam.

Contra: 1. Dicit Augustinus quod "decimae sunttributa egentium animarum". Ergo, si aliquis ita pauper est quod non sufficiat" sibi et filiis quod etiam habet cum decima, sacerdos vero suus in nullo egeat, sed superabundet, ergo istius pauperis plus debet esse decima quam sacerdotis.

Respondeo: Dicendum quod tam pauperes quam divites tenentur ad decimam, quia decima est pars quae Deo debetur, a quo tam pauper quam dives recipit totum. Vera autem est promissio Dei, quia propter solutionem decimae nunquam aliquis efficietur pauperior. Unde Malach. 3, 10: "Inferre omnem decimam" etc. "et probate me si non aperuere vobis cataractas caeli et effudere vobis benedictionem". Unde propter hoc dicit Augustinus: "Maiores nostri ideo copiis omnibus abundabant, quia "Deo"decimas dabant et "Caesari"censum reddebant". Dicendum ergo quod sicut aliquis laicus, tam pauper quam dives, non absolvitur a censu Caesaris, ita nec a solutione decimae, quae redditur Deo in signum dominii generalis.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur quod decimae sunt tributa egentium, patet responsio ex praedictis. Nam decima non redditur sacerdoti nisi aut propter supplendam suam pauperiatem, si pauper est, aut propter procurationem pauperum, quae ad sacerdotem vel clericum pertinet, ideo in praedicto casu, cum egens et pauper offert sacerdoti diviti decimam, ipse pauper tenetur dare, et ipse sacerdos, ut redonandam ei recipere, quia et ipse tenetur maxime pauperes de superabundantia sua sustentare.

ARTICULUS II

Utrum clerici tentantur ad decimas.

Item, quaeritur de personis levitici ordinis utrum teneantur ad decimas. Quaeritur ergo de clericis utrum teneantur.

Ad quod obicitur: a. Nam dicit Decretalis Paschalis: "Novumgenus exactionis est, ut clerici a clericis decimas exigant, cum nusquam in lege Domini hoc legamus".

b.. Item, Num. 18, 21 dicitur: "Filiis Levi dedi omnes decimasIsraelis". Si ergo eis debentur decimae, secundum legem Dei, non tenentur ad decimam.

Contra: 1. Dicit Canon Concilii Cabilonensis: "Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec ulla possessione priventur". Si ergo clerici vel per successionem patrimonii vel per acquisitionem emptione vel donatione obtineant praedia, quae tenebantur ecclesiis ad decimam antequam ad possessionem eorum pervenirent, tenebuntur de illis praediis dare decimam.

2. Item, maioris perfectionis tenentur esse levitae evangelici quam levitae Legis Veteris; sed levitae Legis Veteris tenebantur dare decimas de decimis acceptis ipsis sacerdotibus, sicut dicit Hieronymus, Super Ezechielem, et habetur ex Num. 18, 21; ergo multo fortius levitae evangelici.

Respondeo: 1. Clerici aut possident res titulo ecclesiae aut titulo patrimonii seu donationis vel emptionis. Dicendum ergo quod de iis quae possident titulo ecclesiae non tenentur, quia ratione ministerii, quo deserviunt ecclesiae, percipiunt etiam decimas a laicis; unde res illas, quas possident titulo ecclesiae, non tenentur decimare iure eodem. Et hoc modo intelligitur Decretalis Paschalis et etiam ipsa lex de decimis dandis et etiam Canon Paschalis: "A clericis communiter viventibus nulla ratio sinit ut quaelibet personae decimas accipiant de laboribus seu nutrimentis propriis". Et intelliguntur viventes communiter, non solum regulares, sed etiam Canonici saeculares, qui accipiunt de rebus ecclesiae, quae sunt communes, stipendium. Et de illis dicunt iurisperiti quod non debent decimas dare, nisi esset consuetudo quod de iis in morte testari possunt, et tunc quod tenentur dare decimas de praediis ecclesiae sicut de propriis. De rebus vero praedialibus patrimonialibus vel acquisitis, dicunt quidam quod tenentur dare decimam illi ecclesiae cui debebatur antequam ad ipsos possessio perveniret indistincte. Alii vero distinguunt quod aut deserviunt illi ecclesiae cui debentur illae decimae aut non. Si deserviunt illi ecclesiae, dicunt quod non tenentur; si non deserviunt, tenentur, et secundum hoc intelligunt praedictos Canones.

2. Ad illud vero quod obicitur de maiori perfectione levitarum Evangelii quam Veteris Legis, dicendum quod decimae dandae sunt secundum determinationem Ecclesiae. Determinat autem Ecclesia perceptionem decimarum per indistinctionem quantum ad sacerdotes et levitas, ita quod non separat ius sacerdotale a levitico. Propter quod non tenentur levitae ad decimas dandas sacerdotibus nisi secundum distinctionem praedictam, quod iam amplius declarabitur.

ARTICULUS III

Utrum religiosi teneantur ad decimas.

Item, quaeritur an religiosi teneantur ad solutionem decimarum.

Quod probatur: 1. Nam, secundum Canonem Concilii Magontiensis, [ Causa ] XVI, quaest. 1, nulli licet decimationum proventum a priori ecclesia, cui assignatus iuerat, abstrahere. Cum ergo decimae baptismalibus ecclesiis dandae sint, sicut dicit Canon Leonis, ergo monachi et religiosi alii ex propriis praediis decimas dare tenentur.

2. Item, obicitur sicut prius: religiosi Veteris Testamenti tenebantur ad decimas, Luc. 18, 12: "Decimas do omnium, quae possideo", dicit "Pharisaeus". — Item, Matth. 23, 23: "Vae vobis, Pharisaei, qui decimam mentham et anethum" ; et: "Haec oportuit facere". Ergo multo magis religiosi Novi Testamenti tenentur ad decimam.

Contra: a. Canon Concilii Magontiensis [ Causa ] XVI, quaest. 1: "Decrevit sacer iste conventus ut episcopi et abbates de agris et vineis, quae ad usum suum et fratrum stipendium habent, ad ecclesias suas decimas deferri faciant".

b. Item, Canon Paschalis: "A monachis sive clericis communiter viventibus nulla ratio sinit ut episcopi aut personaequaelibet decimas de laboribus seu nutrimentis suis propriis extorquere debeant".

Ex quibus relinquitur quod non tenentur ad decimam.

[Respondeo]: Ad hoc respondetur quod privilegio Sedis Apostolicae non tenentur religiosi ad decimas aliquas persolvendas. Unde distinguitur inter religiosos, quia "monachi albi, Templarii etHospitalarii Hierosolymitani non tenentur dare decimas depossessionibus suis quas propriis manibus vel sumptibus excolunt. Secus est, si tradunt terras excolendas ad firmam", sicut dicit Decretalis Alexandri III, Extra, De decimis: "Licet de benignitate Sedis Apostolicae sit vobis indultum ut de laboribus, quos propriis manibus vel sumptibus colitis, nemini decimas solvere teneamini, propter hoc tamen non est vobis licitum decimas de terris vestris subtrahere quas aliis traditis excolendas". "Monachi veros nigri, Canonici regulares et" alii religiosi, "tenentur dare decimas de omnibus possessionibussuis, exceptis novalibus, hortis, nutrimentis animalium suorum", ut dicit Decretalis Alexandri III: Indulsit Adrianus monachis nigris ceterisque religiosis ut de novalibus, "quaepropriis manibusvel sumptibus excolunt, et de nutrimentis animalium suorum et de hortis suisdecimas non persolvam. Quare ii, quibus hoc indultum est, hac occasione decimas de aliis rebus ecclesiae suae non possunt subtrahere vel sibi aliquidulterius vendicare".

Adhuc tamen distinguendum est, quia illud "quod dictum est de monachis albis, Templariis et Hospitalariis", intelligendum est "de possessionibus quas habebant ante generale Concilium. De illis enimquae postea gratis sunt collatae sibi vel quas ipsi emerunt, etiam si illas propriis manibus vel sumptibus excolunt, tenentur solvere decimas ecclesiis quibus ratione praediorum antea solvebantur", sicut dicit Decretalis Innocentii III, in Concilio generali: "Decrevimus ut de alienisterris et amodo acquirendis, etiam si "eas manibus propriis aut sumptibus excolunt, decimas persolvant ecclesiis quibus ratione praediorum"antea solvebantur, nisi cum ipsis ecclesiis aliter duxerint componendum".

Sed obicitur in contrarium, quia "antequam dominus Papa" clericis et religiosis personis "dedisset privilegium de non solvendis decimis", ut dictum est, "de terris quas ipsi excolunt, ipsi tenebanturdare decimas ex lege Dei; sed contra legem Dei non potuit dominus Papa dispensare; ergo adhuc tenentur de illis decimas dare".

Respondeo: Praeceptum de decimis iudiciale iuit, et ideo de illis potuit Ecclesia ordinare qui quas decimas debeant recipere et qui solvere. Et ideo bene dominus Papa potuit cum religiosis et clericis dispensare ut non debeant decimas solvere, maxime cum levitici ordinis religiosi censeantur, sicut et de aliis iudicialibus potest Ecclesia immutare ratione necessitatis vel utilitatis.

Notandum tamen est quod "omnia haecprivilegia de decimis non dandis non defendunt in quibusdam casibus". Unus casus est, "cum pactione" vel communi actione tenentur "ad eas solvendas", sicut dicit Decretalis Adriani, Extra, De decimis et primitiis, Ex multiplici etc. Alius casus est, "cum parochialis ecclesia, in cuius parochiasita sunt praedia, enormiter laeditur". Tertius est, "cum eas solvendo renuntiant tacite privilegio" secundum iura.

PrevBack to TopNext