III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 8
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 8
DE EMPTIONE ET REDEMPTIONE DECIMARUM.
Consequenter quaeritur de emptione et redemptione decimarum. Quaeruntur ergo tria: Primo, utrum possint emi; secundo, utrum possint redimi; . tertio, utrum possint sub pignore recipi.
ARTICULUS 1.
Utrum decimae possint emi.
Ad primum sic obicitur: a. "Altare et decimas per pecuniam dare et Spiritum Sanctum vendere simoniacam haeresim esse nullus fidelium, ignorat", dicit Canon Paschalis, [ Causa ] I, quaest. 3. Ergo nullo modo possunt vendi vel emi nisi simoniace.
Contra: 1. "Ius percipiendi decimas temporale est et transitorium etest deus ecclesiae carnalis; ergo est pretiabile; ergo ponere ipsum sub pretio non est peccatum; ergo licet emere decimas"
2. "Si dicatur quod non licet, quia, quamvis ius percipiendi decimas non sit spirituale, est tamen annexum spirituali - contra: Similiter ius percipiendi redditus in hac villa est annexum spirituali, quia sicut Ecclesia habet, ius percipiendi decimas in hac villa, ita et alios redditus. Ergo qua ratione non licet emere decimas, quiasunt de possessionibus Ecclesiae, ita nec licet emerevillas Ecclesiae, quod falsum est".
Solutio: Decima dicitur ius percipiendi, decima etiam dicitur ipse fructus. Primo modo non potest emi, secundo modo potest. "Ius enim percipiendi decimas annexum estspirituali naturali ordinatione et divina. Naturalis ordinatio est ut qui seminant spiritualia, metant carnalia; haec enim est ratio "dati et accepti", de qua loquitur Apostolus, ad Philipp.ultimo, 15, et haec est aequalitas mannae, ut "qui plus"colligit", non magis neque "qui minus" colligit, " "minus"habeat. Laici enim, qui plus colligunt de temporalibus, debent dare clericis, qui minus colligunt, utsit aequalitas;et possint vacare legi Dei, quae vacatio spiritualis est."
ARTICULUS II
Utrum decimae possint licite a laicis redimi.
a. Nam dicit Innocentius, Extra, De simonia: "Ecclesia, sicut non potuitemi, ita nec redimi". Si ergo decimae non possunt sine periculo simoniae emi, ergo nec redimi.
b. Item, Canon Concilii Magontiensis, [ Causa ] XVI, quaest. 7: "Decimas, quas populus dare vult nisi quolibet munere ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est ne fiat". Ex quo relinquitur quod non possunt licite redimi.
Contra: 1. Quilibet potest redimere ius suum; si ergo ius decimarum: pertinet ad clericos; non ad laicos, licite possunt clerici decimas redimene a laicis.
Respondeo. Circa hoc sunt diversae opiniones. Nam quidam dicunt quod non licet alicui ius suum spirituale redimere sicut nec emere. Et quod dicitur quod licet cuilibet redimere ius suum, intelligitur: de iure, non spirituali. Unde ita intelligunt praedictum Canonem: "Prohibendum estepiscopis ne fiat", ab eis, supple, ut redimant. Unde dicit Decretalis Lucii de quodam canonice electo a maiori parte Capituli, paucis contradicentibus, qui ad sedandam turbationem pecuniam dedit, quod incurrit labem simoniae, et tamen videbatur dedisse pecuniam ut redimeret ius suum.
Alii vero dicunt quod, potest quis redimere vexationem suam vel detrimentum quod habet circa ius spirituale. Unde Concilium Urbani Papae, [ Causa ] I, quaest. 3, dicit quod monachi possideant decimas sibi iuste collatas, quas tamen ab episcopis redimere pecunia compellebantur. Et argumentum habent ad hoc ex auctoritate Augustini, qua videtur quod aliquis potest emere iustum iudicium, quando iudex non vult ei sine pecunia iuste iudicare. Unde Augustinus, Ad Macedonium: "Ille, solet male sibi ablatam pecuniam repetere qui iustum, iudicium emit, quoniam venaleesse, non, debuit". Et secundum hoc exponunt ipsi Canonem praedictum: "Decimas, quas populus non vult dare etc., prohibendum estne fiat", supple, prohibendum laicis ab episcopis, ne hoc faciant, hoc est ne aliquid accipiant pro redemptione decimarum a clericis. Secundum hoc dicunt quod potest redimi decima, cum scilicet redimens scit vel credit nullum ius habere detentorem, et tamen dicunt quod potest repetere quod dat pro redemptione de iure.
Alii vero tenent viam mediam,,dicentes quod ex pacto partium, hoc est clerici et laici, non possunt redimi, decimae sicut nec aliqua spiritualia vel spiritualibus annexa, sed auctoritate episcopi, ad cuius dispositionem spectant decidimae, potest fieri ut ecclesia vel clericus recipiat decimam et det laico aliquam pecuniam. Et hoc dicunt iuxta Decretalem Urbani, qui dicit "quod commutationes praebendarum de iure fieri non possunt pactione praemissa, quae circa spiritualia vel annexa spiritualibus labem semper continetsimoniae. Si autem, episcopus causam inspexerit necessariam, licite poterit de uno loco ad alium transferre personas". Simili modo dicunt quod auctoritate episcopi modo praedicto possunt clerici redimere decimas. Illum vero Canonem Urbani, [ Causa ] I, quaest. 3, de monachis redimentibus ab episcopis decimas, intelligunt quod monachi non dabant pecuniam ut novum ius decimarum acquirerent, sed ut iam acquisitum pacifice retinerent.
ARTICULUS III.
Utrum decimae possint sub pignore recipi.
Tertio quaeritur de impignoratione decimarum. I. Et dicitur communiter quod possunt clerici eas recipere sub pignore a laicis "sicut et quamlibet aliam possessionem, quam laicus detineret violenter et iniuste. Nec tenetur in talibus fructus computare in sortem, dum tamen non pertineant huiusmodi decimae ad alienas ecclesias", quia tunc prohibitum est per Decretalem Gregorii, quod non recipiantur a laicis, Extra, De decimis: "Interdicimus personis ecclesiasticis universis ut decimas detentas a laicis, ad alienas ecclesias pertinentes, in pignus recipere ab eis dem laicis non praesumant".
Sed obicitur: 1. Quia in praedicto casu clericus accipit illos fructus praeter sortem ex vi mutui. Cum ergo usura sit acceptio rei alicuius ex vi mutui praeter sortem, praedictus contractus erit usurarius.
"Contra: a. Illi fructus erant ecclesiae, et ecclesia dedit ei", supponatur hoc. "Ergo non peccat accipiendo illos fructus; ergo non est usurarius" contractus.
[Solutio]: 1. "Quod concedimus hac ratione. Nec valetargumentatio accipit aliquid praeter sortem ex vi mutui vel pignoris, ergo est usurarius, nisi addatur aliquid alienum. Ille vero non accipit,aliquid alienum, immo suum, quia sibi datum est ab ecclesia sive praelato, qui dare poterat".
II. "Item", ad maiorem evidentiam ponuntur casus in mutuo. "Ponatur quod aliquis laicus habeat in aliquo territorio quadraginta modios de redditibus, viginti de decima et viginti de censu, et contrahit mutuum cum aliquo clerico, qui dat ei mutuo centum libras, ut habeat quolibet anno decem modios in illis redditibus. Quaeritur utrum ille contractus sit usurarius".
"Probatur quod" non, 1. "quialiceret clerico illi quolibet anno percipere totam decimam, scilicet viginti modios; ergo multo fortius decem modios."
"Sed contra: a. Accidat sterilitas terrae, ita quod in territorio illo, in quo solent esse quadraginta modii, nonsint ibi nisi duodecim. Iste clericus accipit de illis duodecim decem, et non sunt de decima nisi sex; ergo quatuor accipit de censu; ergo aliquid accipit de alieno praeter sortem ex vi mutui".