Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 4

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 4

UTRUM SACRIFICIA EX LEGE NATURAE SINT OFFERENDA.

Postea quaeritur utrum sacrificia ex lege naturae sint offerenda.

Ad quod multa signa inducuntur. a. Nam, cum statim in exordio mundi in primis filiis Adae, Cain et Abel, legamus sacrificia, Gen. 4, 3-4, nec legamus quod hoc fecerint ex iussione vel inspiratione divina vel ex disciplina: humana, videtur quod hoc fecerint dictante natura.

b. Item, aliud signum ad idem est, quia ante disciplinam Legis seu praeceptum in ipsa lege naturali in tribus aetatibus mundi, in exordio cuiuslibet aetatis legimus sacrificia oblata a Patribus, ut in prima aetate ab Abel, Gen. 4, 4, in secunda aetate a Noe, Gen. 8, 20, nec legitur hoc fecisse iussione vel inspiratione divina; similiter in tertia aetate ab Abraham, Gen. 13, 18, ubi dicitur quod aedificavit altare; et constat quod ad offerenda sacrificia, nec legitur hoc fecisse iussione vel inspiratione divina.

c. Item, tertium signum ad idem est, quia non solum ab Hebraeis per instructionem Legis legimus ritum sacrificiorum oblatorum Deo, sed etiam a gentilibus, quibus non erat data Lex, sicut patet Iob 1, 5, ubi Iob legitur obtulisse holocausta, et, ultimo, 8-9, tres eius amici. Cum ergo apud omnes homines legamus sacrificia, videtur relinqui quod sacrificia erant dictante natura, non ex disciplina divina vel humana.

Contra: 1. Quod est de dictamine legis naturae est scriptum sive inditum in corde hominis, sicut dicitur ad Rom. 2, 14: "Si gentes, quae Legem non habent, ea quae Legis suntfaciunt, ipsi sibi sunt Lex, quia ostendunt opus Legis scriptum in cordibus suis". Cum ergo in corde hominis non sit scriptum quod sacrificandum sit animal, et hoc animal plus quam illud, relinquitur quod sacrificia non sunt ex dictamine legis naturae.

2. Item, ius naturale non mutatur, sed semper idem est ante Legem, in Lege et tempore gratiae. Cum ergo sacrificia tempore gratiae mutata sunt, relinquitur quod non sunt de iure naturae.

Respondeo: Cum sit duplex sacrificium, sicut dicit Augustinus, X De civitate Dei, visibile et invisibile, visibile sacrificium, quod fuit in pecoribus, signum fuit sacrificii invisibilis, quod consistit in "purae mentis et bonae voluntatis officiis", dicendum ergo quod de dictamine legis naturalis iuit simpliciter et secundum omne tempus oblatio sacrificii invisibilis, ut illud de quo dicitur in Psalmo: "Sacrificium Dea spiritus contribulatus" et huiusmodi. De dictamine vero naturae, non simpliciter, sed secundum quid et secundum statum naturae post lapsum expectantis liberationem, fuerunt sacrificia visibilia pecorum. Unde notandum quod post lapsum hornanae naturae semper remansit in homine aliqua scintilla rationis, quae dictabat quod per aliquid fieret reparatio, et ex hoc ex consequenti dictabat quod taceret aliquid in signum reparationis futurae. Quaerenti igitur signum accessit divina illuminatio, ut signum liberationis futurae taceret oblatio sacrificii Visibilis, et ita quodam modo in generali de dictamine naturae erat oblatio visibilis sacrificii. In speciali vero illuminata ratio conferebat sub quadam similitudine signi ad signatum ultra hoc quod dictaverat natura in generali, quod aliquid erat Domino offerendum in signum. Addebat ergo ratio, ut ratio, et per collationem invenit quod offerenda erat ovis vel bos magis quam alia, propter quamdam similitudinem horum ad verum sacrificium. Et iterum inveniebat ratio quod plura erant offerenda, ut per plura designaret ipsam plenitudinem gratiae Redemptoris, quae, quamvis una esset simplicitate essentiae, multiplex tamen futura erat in virtute. Inde est quod, sicut dicit Isidorus, super principium Levitici, "Christus in vitulo propter virtutem crucis offerebatur; in agno propter innocentiam; in ariete propter principatum; in hirco propter similitudinem "carnis peccati", Rom.8,3; in turture et columba, quia Deus et homo, "Mediator Dei et hominum", I Tim.2, 5, induarum substantiarum coniunctione monstrabatur; in similagine, propter conspersionemcredentium per aquambaptismi collectam Ecclesiam esse corpus Christi ostendebatur".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod de iure naturae non erat quod offerretur animal vel hoc plus quam illud, dicendum quod hoc non dictabat natura nisi in generalitate illa, de qua dicit Augustinus, X De civitate Dei "Deo nos servitutem, quae latria graece dicitur, sive in quibuscumque sacramentis sive in nobismetipsis debemus", sed ipsa ratio illuminata fide redemptionis ex sui collatione dictabat hoc in speciali, ut dictum est.

2. Ad secundum vero quod obicitur de permanentia patet responsio. Nam natura non dictabat ista sacrificia fieri gratia sui, sed in significationem veri sacrificii, et ideo non erant indita ad omne tempus, sed usque ad tempus veri sacrificii. Unde Augustinus, X De civitate Dei: "Mutandaerant opportuno certoque iam tempore, nei ipsi Deo desiderabilia vel certe in nobis acceptabilia, et non potius quae itasignificata sunt, crederentur".

PrevBack to TopNext