Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 5

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 5

UTRUM SOLI DEO SIT SACRIFICIUM OFFERENDUM.

Sequitur inquirere utrum soli Deo sit sacrificium offerendum.

Ad quod sic: 1. Maius est incomparabiliter sacrificium spirituale quam illud corporale de animalibus. Si ergo homini offertur sacrificium spirituale, ergo multo magis et illud quod est corporale. — Quod autem sacrificium spirituale homini exhibeatur, probatur per illud quod dicit Augustinus, quod misericordia est sacrificium spirituale; misericordia autem homini exhibetur.

2. Item, laus est sacrificium spirituale, Psalmus: "Sacrificium laudishonorificabit me". Sed ipsis sanctis offerimus laudem, iuxta illud Eccli. 44, 1: "Laudemus viros gloriosos etparentes nostros" ; et in eodem: "Laudem eorum nuntiat ecclesia". Ergo ipsis offerimus sacrificium spirituale; ergo multo magis ipsis sanctis antiquis poterat offerri sacrificium illud materiale seu corporale.

3. Item, Iudic. 5, 19, legitur quod Gedeon "coxit hoedum et azymos panes, et tulitomnia et obtulit" angelo. Ergo Gedeon obtulit angelo sacrificium.

4. Item, I Tim. 1, 17, dicitur: "Regi saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria". Honor autem, qui debetur regi visibili, debet esse visibilis; honor igitur qui debetur regi invisibili soli Deo, debet esse invisibilis. Si ergo ei exhibetur debito modo honor, honor ille erit in invisibilibus sacrificiis; visibilia ergo sacrificia erunt alii quam Deo offerenda.

5. Item, sicut Christus, secundum quod Deus, est invisibilis, ita, secundum quod homo, est visibilis. Si ergo ipsi, secundum quod Deus, est offerendum sacrificium invisibile, ei, secundum quod homo, pari ratione erit offerendum sacrificium visibile. Ad hoc etiam facit quod omnia illa sacrificia eius sacrificium praefigurabant.

Contra: a. Sacrificia pertinent ad latriam; sed soli Deo est exhibenda latria; ergo soli Deo sunt exhibenda sacrificia.

b. Item, Augustinus, X De civitate Dei: "Cui sacrificandum censuit, nisi ei quem Deumaut scivit aut putavit aut finxit?"

c. Item, Augustinus, in eodem: Creatura rationalis, "si non colit Deum, misera est, quia privatur Deo; si autem colit Deum, non vult se coli pro Deo. Illi enim potius divinae sententiae [suffragatur et] dilectionis viribus favet: "Sacrificans aliis eradicabitur, nisi soli Deo"."

d. Item, Augustinus, X De civitate Dei: "Ut alia taceam quaepertinent ad religionis obsequium quo colitur Deus, sacrificium certe nullus hominumest qui audeat dicere deberi ulli nisi Deo. Multa quoque de cultu divino usurpata sunt, quae honoribus deferrenturhumanis".

2. Item, Act. 14, 12, 17, cum "sacerdos Iovis" vellet "tauros" Paulo et Barnabae "sacrificare", cum eiulatione prohibiti sunt ab eis, ne sibi talia immolarent. Ex quo manifeste protestabantur soli Deo esse sacrificandum.

f. Item, Iudic. 13, 16, angelus, qui loquebatur ad Manue, dixit ei: "Si vis sacrificium facere, offer illud Domino". In quo manifeste monstravit Deo, non angelis, esse sacrificium offerendum.

[Solutio]: Quod concedendum est, sacrificium scilicet nulli creaturae esse, sed soli Deo, offerendum.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad illud ergo quod primo obicitur de sacrificio invisibili, ut misericordia et laude, dicendum quod misericordia potest considerari, hoc est opus misericordiae, duobus modis. Uno modo, ut est quoddam opus utile proximo, et hoc modo non dicitur sacrificium. Alio modo secundum quod consideratur ut relatum ad finem Deum, et secundum hoc assumit intentionem et rationem sacrificii. Et hoc est quod dicit Augustinus, X De civitate Dei: "Ipsa misericordia, qua homini subvertitur, si non propter Deum fit, non est sacrificium. Etsi enim ab homine fiat vel offeratur, tamen sacrificium res divina est". Respondendum igitur per interemptionem ad illud quod dicitur quod sacrificium spirituale offertur homini: illi enim soli offertur ut sacrificium qui principium et finis est omnium bonorum. Quia ergo nec in homine nec in angelo nec etiam in Christo, secundum quod homo, constituendus est finis vel misericordiae vel laudis, ideo nulli offerendum est spirituale sacrificium, sed illi soli qui finis est vel misericordiae vel laudis.

3. Ad illud vero quod obicit de sacrificio Gedeonis, dicendum quod Gedeon non obtulit sacrificium angelo. Et quod dicitur "obtulit ei", potest intelligi duobus modis, quia cum in Veteri Testamento, sicut dicit Augustinus, in II libro De Trinitate, angeli apparerent et loquerentur in persona Dei, poterat Gedeon in ipso angelo considerare vel quod angelus erat vel Deum quem praetendebat. Si considerabat in angelo quod erat, tunc obtulit ei sacrificium, non ut ipsi offerendum. sed ut per ipsum angelum Deo offerendum, quemadmodum hostia offerebatur sacerdoti, ut per sacerdotem Deo offerenda. Unde ibi dicitur angelus sacrificium obtulisse, cum "extendit" virgam, "quam tenebatmanu, et tetigit carnes; ascendit ignis" etc. Si vero considerabat Gedeon Deum, quem ipse angelus praetendebat, tunc obtulit ei sacrificium, id est Deo apparenti in angelo; unde et infra dicitur ipse angelus Dominus, cum dicitur: "Dixit eiDominus: Pax tecum", et: "Aedificavit Gedeon altare Domino".

4. Ad illud vero quod obicit per auctoritatem Apostoli, I Tim. 1, 17, respondeo, secundum Augustinum, x De civitate Dei: "Qui putant haec visibiliasacrificia aliis congruere, illi verotamquam invisibili invisibilia, etmaiora maiori, meliorique meliora, profecto nesciunt haec esse signa illorum sicut verba sonantia signa sunt rerum. Quocirca sicut laudantes ad eum dirigimus significantes voces, cui res ipsas in corde, quas significamus offerimus, ita sacrificantes, non alterivisibile sacrificium offerendum esse noverimus quam illi cuius in cordibus nostris invisibile sacrificium nos ipsi essedebemus".

5. Ad ultimum quod obicit de Christo, respondet similiter Augustinus, X De civitate Dei: "Verus ille "Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, cum in forma Dei"sacrificium cum Patre sumat, cum quo unus est Deus, tamen in forma servi sacrificium maluit esse quam sumere, nehac occasione quisquam existimaret sacrificandum esse creaturae. Ac per hoc ipse Sacerdos est offerens et ipse oblatio. Cuius rei sacramentum quotidianum esse voluit Ecclesiaesacrificium, quae, cum ipsius capitis corpus sit, se ipsam per ipsum discit offerre".

PrevBack to TopNext