III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 5
III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 5
UTRUM LEX EVANGELII ISIT EADEM CUM LEGE MOYSI.
Ad quod sic: 1. Una est fides Novi et Veteris Testamenti, non differens quantum ad essentiam; ergo una erit lex Novi et Veteris Testamenti. Si enim est unitas ex parte cognitionis veritatis per fidem, unitas debet esse ex parte ordinis bonitatis per Legem.
2. Item, Matth. 5, 17: "Non veni Legem solvere, sed adimplere", Glossa: "Evangelium estrecapitulatio Veteris Legis". Si ergo recapitulatio legis non diversificat legem, non erit diversa lex Evangelii a lege Moysi.
3. Item, Evangelium est impletio Legis; lex igitur plena est lex Moysi cum Evangelio; ergo non est differens lex Evangelii a lege Moysi.
4. Item, non est aliud ius inchoatum et idem ius pertectum; ergo non est alia lex iuris inchoati et eiusdem iuris perfecti. Sed sic se habet Lex et Evangelium, Matth. 5, 20: "Nisi abundaverit iustitia vestra" etc., Glossa: "Plenius aguntur praecepta, quae praemissa suntad inchoationem", supple in Lege, "dum luerint addita ad perfectionem", supple in Evangelio.
Contra: a. Non est eadem lex litterae et lex spiritus; sed lex Moysi lex litterae est, lex Evangelii sive Christi lex spiritus est, Rom. 7, 6.
b. Item, non est eadem lex factorum et lex fidei; sed lex Moysi est lex factorum, lex Evangelii lex est fidei, Rom. 3, 27.
c. Item, non est eadem lex umbrae et significationis et lex veritatis et exhibitionis; sed lex Moysi est lex umbrae et significationis, Hebr. 10, 1: "Umbram habens Lex futurarum, non ipsam imaginem" ; lex vero Evangelii est lex veritatis et exhibitionis; ergo non est eadem lex Moysi et lex Evangelii.
d. Item, quarum legum sunt fines diversi, ipsae erunt diversae; sed tinis legis timor est Dei, Eccle. ultimo, 13, finis Evangelii amor Dei, I Tim. 1, 5. Unde Augustinus: "Brevissima differentia Legis et Evangelii: timor et amor". Ergo etc.
e. Item, non est eadem lex temporalis et aeterna; sed lex Moysi temporalis est, ad Gal. 3, 19: "Quid igitur Lex? Propter transgressionem posita est", supple coercendam, "donec veniret semen" etc.; Evangelium vero est lex aeterna, Apoc. 14, 6: "Vidi angelum habentem Evangelium aeternum" ; et Matth. 24, 35: "Caelum et terra transibant, verba autem mea non transibunt".
Respondeo: Dicendum quod lex Evangelii et lex Moysi una lex est [in] ratione universali, diversae vero sunt in ratione propria. Unde Augustinus, Contra adversarium Legis et Prophetarum: "Qui recte colit Deum, utriusque Testamenti invenit unum Deum, et eiusdem unius Dei in utroque diligit bonitatem, in utroque metuit severitatem".
Rationem autem universalem et communem dico multipliciter: in comparatione ad efficientem, in comparatione ad finem, in comparatione ad sensum. Unus est ergo legislator universalis Legis et Evangelii Deus, Iac. 4, 12: "Unus est legislator et iudex". — Unus tinis, scilicet Christus. Unde Augustinus, Contra adversarium Legis ei Prophetarum, libro II: "Finis Legis quis est? Ad hoc non ego, sed Apostolusipserespondeat: "Finis est", inquit, "Legis Christus ad iustitiam omnicredenti", Rom.10, 4, finis perficiens, non interficiens. Finis quippe dicitur propter quem fiunt omnia quaecumque aliquo fiunt officio. Nam inter officium et finem hoc distat quod officium est in eis quae facere debemus, finis propter quem facimus". — Unus sensus, quia una universalis veritas. Unde Gregorius, Super Ezechielem, 1, 16, ubi dicitur quod "rotaerat in rota": "Quod praedicatLex, hoc exhibet Evangelium" ; et iterum, idem: "Divina eloquia, etsi temporibus disiuncta sunt, sensibus sunt unita".
Rationem vero propriam dico similiter multipliciter: per comparationem ad efficientem et ad finem et ad sententiam. Per comparationem ad efficientem differt Lex et Evangelium, quia Lex data est per hominem purum, Evangelium vero per Christum, Ioan. 1, 17: "Lex per Moysen data est" etc. — Per comparationem ad finem differunt similiter: finis enim illius est declinatio mali per timorem, tinis istius principaliter operatio boni per amorem. Unde Augustinus, Contra adversarium Legis et Prophetarum: "Testamentum Novum differt a Veteri, quia ibi vetus homo formidinis coarctatur angustiis, ethic novus homo spatiatur latitudine caritatis". — Per comparationem vero ad sententiam differunt, quia ibi veritas in figuratione, hic veritas in exhibitione, et hoc quantum ad figuralia. Unde Augustinus, De concordia Evangelistarum: "Quod Lex et Prophetae praenuntiaverunt, hoc redditum atque completum in Evangelio demonstratur". Item, ibi est veritas secundum inchoationem, hic vero est veritas secundum perfectionem, et hoc quoad moralia; unde Matth. 5, 20: "Nisi abundaverit iustitia vestra" etc., ubi dicit Augustinus: "Plenius aguntur praemissaad inchoationem, dum fuerint addita ad perfectionem".
Dicendum igitur quod lex Moysi et lex Evangelii una lex est in ratione universali, differentes vero sunt in ratione propria, et hoc quia illa data est populo carnali, ista spirituali, illa parvulis, ista perfectis. Unde, secundum quod dicit Augustinus, in libro De vera religione, sapiens medicus alia mandata dat infirmo per ministros, alia per se; ita Deus alia mandata dedit per Moysen, alia per se ipsum in Evangelio. Item, Augustinus, Ad Marcellinum: "Cum aliud magister adolescenti quam puero solebat imposuit, doctrina constans, mutato praecepto, non mutata mutavit". Ita et per hunc modum, sicut ipse intendit, Creator alia in Lege, alia in Evangelio doctrina veritatis eiusdem fieri praecepit, ibi populo parvulo, hic vero populo adulto.
On this page