Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 4

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 4

UTRUM LEX EVANGELII SIT EADEM CUM LEGE NATURAE.

Postea quaeritur utrum lex Evangelii sit eadem cum lege naturae. Ad quod sic arguitur: 1. Ad Rom. 2, 14: Si "gentes Legem non" habentes "naturaliter Legem faciunt, ipsi sibi sunt Lex, quia ostendunt opus Legis scriptum in cordibus suis". Ex quo accipitur quod lex naturalis est inscripta cordi et conscientiae humanae; unde dicit ibi Glossa quod lex naturalis est, "qua quisque intelligit et sibi conscius est quid bonum etquid malum". Si ergo lex Evangelii est lex quae inscribitur cordi humano, qua nos intelligimus et sumus nobis conscii quid bonum, quid malum — unde Ierem. 31, 33: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, quod intelligitur de lege Evangelii — ergo lex Evangelii est eadem cum lege naturali.

2. Item, quidquid dictat lex naturalis, dictat lex Evangelii, quamvis non e converso. Ergo lex naturalis est de integritate legis Evangelii.

3. Item, lex Evangelii est lex universalis et semper et ad omnes; lex autem omnis quae est semper et ad omnes est lex naturalis, quia quod naturale est, semper et ad omnes est, non quod acquisitum vel adveniens est. Relinquitur igitur quod lex Evangelii eadem est cum lege naturali.

4. Item, quod natura est tale et per se est tale, magis est tale. Si ergo Evangelium maxime lex est natura, lex erit et per se; erit igitur Evangelium idem legi naturali. - Item, dicit Gratianus, in principio Decretorum: "Ius naturale est quod in Lege etEvangelio continetur", iuxta Isidorum, in libro V Etymologiarum: "Omnes leges aut divinae sunt aut humanae; divinaenatura, humanae moribus constant". — Item, si dicatur, iuxta Gratianum, dist. 6, quod "in Lege et in Evangelio naturaleius continetur; non tamen quaecumque in Lege et in Evangelio inveniuntur, naturali iure cohaerere probantur. Sunt enim in Lege quaedam moralia et quaedam mystica. Moralia mandata ad naturale ius pertinent atque ideo nullam mutabilitatem recepisse monstrantur. Mystica vero, quantum ad superficiem, a naturali iure probantur aliena, quantum ad moralem intelligentiam inveniuntur sibi annexa".

Contra: a. In Evangelio et etiam in Lege sunt moralia, quae sunt secundum suppositiones fidei, ut adoratio assumptae humanitatis Christi et huiusmodi; sed ea quae sunt secundum suppositionem fidei transcendunt dictamen rationis et naturae; ergo moralia Evangelii vel Legis generaliter non continentur in lege naturae.

b. Item, non sunt idem, sed differunt essentialiter natura et gratia, nec ordo naturae et ordo gratiae; ergo nec ius sive lex quae est secundum ordinem naturae, et lex quae est secundum ordinem gratiae; ergo nec lex Evangelii, quae est lex gratiae, erit eadem legi naturali, quae est secundum ordinem naturae.

c. Item, virtutes naturales non sunt eaedem cum virtutibus gratuitis. Ergo nec lex naturalis erit eadem cum lege gratiae.

d. Item, aliud est debitum faciendi ratione exigentiae naturae, aliud ratione exigentiae gratiae. Verbi gratia, ex exigentia naturae est debitum diligendi beneficum et amicum, non autem maleficum vel iniuriosum; ex exigentia vero gratiae est debitum diligendi maleficum et iniuriosum, Luc. 6, 32: "Si diligitis eos qui vas diligunt, quae est vobis gratia? Diligite inimicos vestras, benefacite iis qui oderunt vos". si ergo differentia legis est secundum differentiam debiti faciendi, quia lex nihil aliud est quam descriptio debiti faciendi vel mali vitandi, alia erit lex Evangelii a lege naturali.

Respondeo: Dicendum quod sicut natura ordinatur ad gratiam, ita lex naturae ad legem Evangelii, nec est eadem lex naturalis cum lege Evangelii; non tamen lex naturalis per Evangelium aufertur, sed perficitur. Verbi gratia, lex naturalis dicit quod diligendus est Deus, quia beneficus et quia creator; lex Evangelii dictat quod diligendus est, quia bonus et quia redemptor. liem, lex naturalis dictat quod diligendus est proximus, quia homo et conformis in specie et quia ab uno sumus conditi; lex vero gratiae dictat diligendum proximum, quia filius Dei vel possibilis ad filiationem et quia imago Dei et quia ab uno sumus redempti. Ex diversis igitur causis est debitum diligendi Deum et proximum secundum legem naturae et secundum legem Evangelii, quarum tamen una ordinatur et periicitur per aliam. Ex quo patet quod non est eadem lex naturalis cum lege Evangelii, tamen lex naturalis ordinatur ad eam sicut ad suam perfectionem. Et ideo dicit Isidorus quod ius divinum constat natura, et hac ratione verum est quod "ius naturale Lege et Evangelio continetur".

[Adobiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod lex Evangelii est inscripta cordi sicut lex naturalis, dicendum quod verum est, sed tamen differenter. Est enim inscriptio debiti faciendi secundum dictamen inditum conscientiae ab ipsa conditione eadem apud omnes, et est inscriptio secundum dictamen impressum conscientiae ex fide seu iustificatione apud credentes. Prima inscriptio est naturae, secunda est legis evangelicae; prima est ex natura indita, secunda ex gratia data seu superaddita. Et ideo signanter dicitur, Ierem. 31, 33: "Dabo legem meum" ; et ad Rom. 1, 15: Evangelium "est virtus Deiin salutem omni credenti", quia sicut lex naturalis eadem est apud omnem hominem, ita lex Evangelii eadem apud omnem credentem.

2. Ad secundum dicendum quod lex naturalis non est pars legis Evangelii, est tamen fundamentum ipsius, sicut natura est subiectum gratiae; et inde est quod quidquid dictat lex naturalis, dictat lex Evangelii, tamen altiori ratione. Verbi gratia, secundum legem naturae dictatur matrimonium ad hoc ut generetur homo et multiplicetur species; secundum dictamen gratiae ad hoc ut filius hominis per regenerationem fiat filius Dei et ut multiplicetur proles ad cultum Dei.

3. Ad tertium respondeo quod aliter est universalis lex Evangelii, aliter lex naturalis et semper et ad omnes. Lex enim Evangelii universalis est secundum causam quoad omnes; secundum effectum vero universalis est quoad credentes, quemadmodum gratia secundum causalitatem omnibus offertur, tamen secundum effectum solis dispositis et ipsam recipientibus exhibetur. Lex vero naturalis secundum causam et effectum universalis est et quoad omnes: omnibus enim hominibus naturaliter imprimitur et naturam humanam inseparabiliter comitatur. Lex vero Evangelii universalis est et semper et ad omnes, quantum in ipsa est, sive quantum ad gratiam dantis, non tamen quantum ad effectum suscipientis; lex vero naturalis semper et ad omnes est secundum effectum suscipientis.

4. Ad ultimum respondeo quod illa regula Philosophi quod natura est tale etc. dicitur per comparationem naturalium habituum ad habitus acquisitos, non per comparationem ad habitus gratuitos, immo quod gratuite est magis est quam quod naturale est, id est nobilius et dignius, quamvis non diuturnius. Utraque tamen, lex naturalis et lex Evangelii, dicitur aeterna seu perpetua, sed differenter: illa enim perpetua est quoad omnes et in effectu, ista vero perpetua est quoad credentes et quantum in se est.

PrevBack to TopNext