III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 1
III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 1
Utrum Lex et Evangelium differant sicut contraria aut sicut disparata.
Ad primum sic obicitur: 1. Quarum legum sanctiones et praecepta sunt contraria, et ipsae sunt contrariae; sed Legis et Evangelii sunt praecepta contraria ; ergo Lex et Evangelium sunt contraria. — Probatio mediae: In Lege prohibentur edenda quam plurima, sicut immunda, Levit. 11; in Evangelio vero non dicuntur immunda, Matth. 15, 11 : "Non quod intrat in os coinquinat hominem". Unde et Apostolus ex hac auctoritate dicit: "Omnia munda mundis", ad Tit. 1, 15.
2. Item, in Lege conceditur odium inimici, quia solum praecipitur dilectio amici, Levit. 19, 18: "Diliges amicum tuum" ; in Evangelio vero praecipitur dilectio inimici, Matth. 5, 44.
3. Item, in Lege dicitur: "Oculum pro oculo, dentem pro dente", Exod. 21, 24; in Evangelio dicitur: "Ego dico vobis omnino non resistere malo".
4. Item, in Lege dicitur: "Reddes Domina iuramenta tua" ; et: "Per nomen eius iurabis", Deuter. 6, 13; in Evangelio dicitur: "Non iurare omnino".
Contra: a. Ezech. 1, 16: "Rota erat in rota", hoc est, "Novum in Veteri", sicut exponit Gregorius. Ergo non sunt contraria.
b. Item, Matth. 5, 17: "Non veni solvere Legem, sed adimplere". Evangelium ergo est Legis impletio; ergo non est ei contrarium.
c. Item, Gregorius, Super Ezechielem, 1, 16: "Divina eloquia, etsi temporibus sint disiuncta, sensibus sunt unita".
Respondeo: Dicendum quod Lex et Evangelium differunt non sicut contraria nec etiam sicut disparata quantum ad rationem universalem, sed sicut disparata quantum ad rationem propriam, sicut iam patebit.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod praecepta Legis et Evangelii sunt contraria, respondendum per interemptionem. — Ad illud per quod videtur probari de prohibitione escarum, dicendum quod non est contrarium. Nam Lex prohibuit escas et dixit immundas triplici de causa: propter significationem, unde immunda dixit quae figurabant immunda; item, propter abusum, unde immunda dixit et prohibuit illa quibus abutebantur ad ritum idololatriae, sicut supra ostensum est ; item, immunda dixit propter indignitatem illius populi, propter quam quaedam per prohibitionem subtraxit ei velut immunda. Lex vero Evangelii dicit et concedit omnia munda, respiciens ad naturam rerum et ad convenientem usum et ad dignitatem utentium. De prima causa dicit Augustinus, Contra Faustum: Quod dixit Lex aliqua esse immunda et quod dicit Apostolus omnia esse munda, non sunt contraria, quia hoc dixit Apostolus "de ipsis naturis", Lex vero "propter quasdam praefigurationes tempori congruentes, non natura, sed significatione, dixit immunda. Verbi gratia, si de porco etagno requiratur, utrumque mundum est, quia omnis creatura Dei bona; quadam vero significatione agnus mundus et porcus immundus est. Immundum quippe illud animalin Lege positum est, eo quod nonruminat, non autem hoc eius vitium, sed natura est. Sunt autem homines qui per hoc animal significanturimmundi proprio vitio, non natura, qui cum libenter audiant verba sapientiae, postea de iis omnino non cogitant. Quod enimutile audiens, et velut abintestino memoriae tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine revocare, quid aliud est quam spiritualiter quodam modo ruminare? Quod qui non faciunt illorum animalium genere figurantur. Unde et ipsa atalibus carnibus abstinentia tale vitium nos cavere praemonuit". — De secunda causa satis dictum est supra, Quaestione de immunditiis. — De tertia vero causa dicit Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Escarum lex non in primordioLegis data est, sed cum, duce perfidia, Dei verbis et promissis fidem nollent dare, ad duritiam cordis suiacceperunt "praecepta non bona", Ezech.20, 25. Idenim dictum est, ut cervix illorum premeretur ad protectum illorum. Superbis enim hominibus et contumacibus non debuit tota creatura subici. Postea autem, misericordia Dei veniente, reddita estlibertas edendi; unde dicit Petrus Apostolus, Act.15, 10: "Quid"imponitis "super cervicem fratrum, quodneque nos neque patres nostri potuimus portare"?".
2. Ad secundum respondet Augustinus, Contra Faustum, dicens: "Unusquisque iniquus homo, in quantum iniquus, odioest habendus; in quantum autem homo, est diligendus. Audito igitur et non intellecto, quodantiquis dictum erat "odietis inimicum vestrum", ferebantur homines in hominis odium, cum non deberent odisse nisi vitium. Hos corrigit Dominus dicendo: "Diligite inimicos vestros"; praecipiendo utique ut diligamus inimicos, cogeret nos intelligere quo modopossemus unum eumdem hominem etodisse propter culpam et diligere propter naturam".
3. Ad tertium respondet Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: Quamvis dictum esset antiquis "oculum pro oculo", et Salvator dixit "non resistere malo", "non aliud voluit Salvator quam quod Lex in sensu habet, sed voluntatem eius perfecit", quae erat respectu salutis hominis. Sed tamen differenter. Nam "Lex mandavit ut, si quis oculum tolleret, oculum amitteret, ut sic timore territi homines non tacerent, nepaterentur quod sibi fieri nolebant, et per hoc salutem haberent. Salvator vero immutatis verbis docuit quod saluti prodesset, ut sensum Legis impleret: ut, quia timore Legis salvi esse nequiverant, per patientiam victi emendarentur sese corrigentes". Item, Augustinus, in eodem: "Lex sicvoluit inimicitiam tollere, ut per retributionem territi homines desinerent esse inimici. Et quoniam audacia sua homines timorem Legis et naturae spreverunt crescentes in malum, per humilitatem Salvator inimicitiam voluit vinci, utvel sic homines flecterenturad bonum, dum viderent non sibi reddi inimicitiam".
4. Ad quartum dicendum quod similiter non est contrarium: utrobique enim est intentio reverentiae veritatis. Unde quod dicit Lex "per nomen eius iurabis", intelligitur: hoc est, si contingat iurare, non iurabis per idola, sed per nomen eius. Quod vero dicitur "non iurare omnino", sicut dicit Augustinus, Ad Publicolam, "hoc dictum est, non quiaiurare est peccatum, sed quia peierare immane peccatum est, a quo nos longe esse voluit, qui omnino ne iuremus commonuit".
On this page