III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 2, Praeambulum
III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 2, Praeambulum
Consequenter quaeritur, cum non differant Lex et Evangelium sicut contraria nec sicut disparata omnino, de modis differentiae.
Notandum igitur quod, iuxta Apostolum, secundum sex considerationes assignatur differentia legis Moysi et Evangelii. Prima, secundum considerationem virtutis; secunda, secundum considerationem veritatis; tertia, secundum considerationem severitatis;quarta, secundum considerationem bonitatis; quinta, secundum considerationem remunerationis; sexta, secundum considerationem lationis.
A. — Secundum considerationem virtutis assignatur differentia secundum forte et infirmum, quia Lex infirma est, Evangelium vero virtuosum, ad Rom. 8, 3: "Quod impossibile erat Legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit" ; de Evangelio vero dicitur, ad Rom. 1, 16: "Evangelium virtus Dei est in salutem". - Iuxta hanc differentiam accipiuntur aliae. Prima, quia ratione virtutis dicitur Evangelium iustificans, Lex vero ratione infirmitatis non iustificans, ad Rom. 3, 20: "Ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro". Unde ad Rom. 8, 3, super illud: "In quo Lex infirmabatur per carnem", dicit Glossa: " "Infirmabatur Lex per carnem", id est carnales observantias, quae nonpoterant iustificare". - Secunda, quia lex Moysi dicitur lex litterae, et hoc propter infirmitatem, qua demonstrata peccatum, sed non conteri adiuvantem spiritum, ut dicit Augustinus ; lex vero Evangelii dicitur lex spiritus ratione virtutis, quia praestat adiuvantem spiritum, hoc est gratiam ad vitandum peccatum et ad faciendum bonum. Unde, ad Rom. 7, 6: "Serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae" ; et in eodem, 8, 2: "Lex spiritus vitae", id est, "lex fidei", dicit Glossa ; "in Christo Iesu liberavit me", ubi dicit Glossa: "Duae leges bonae sunt, lex fidei, quae peccatum tollit, et lex Moysi, quae peccatum ostendit". — Tertia, quia lex Moysi ratione infirmitatis dicitur lex oneris et difficultatis. Unde in huius figuram dicitur, Exod. 17, 12: "Manus Moysi erant graves" ; et Act. 15, 40: Hoc est onus, "quod neque nos neque patres nostriportare potuimus". Lex vero Evangelii ratione virtutis dicitur lex suavitatis et levitatis, Matth. 11, 30: "Iugum meum suave est et onus meum leve". Nota ergo quod ex infirmitate Legis est quod per ipsam non est iustificatio a culpa, quod per ipsam non praestatur adiuvans gratia, quod per ipsam cum difficultate fit operatio bona. E contrario ex virtute Evangelii est iustificatio a culpa et praestatur adiuvans gratia et cum facilitate et suavitate fit operatio bona. Et haec est summa praedictorum.
B. - Item, secundum considerationem veritatis differt Lex et Evangelium, quia in Lege est veritas velata, in Evangelio vero veritas revelata, II Cor. 3, 14: "Velamen in lectione" Moysi "manet non revelatum, quod in Christo evacuatur" ; et subditur: "Nos autemrevelata facie gloriam Dai speculantes, in eamdem imaginem transformamur". - Item, secundum eamdem considerationem, in Lege fuit veritas ut umbra, in Evangelio vero ut imago, Hebr. 10, 1: "Umbram habens Lex futurorum, non ipsam imaginem". — Item, secundum eamdem considerationem, in Lege erat veritas promissionis, in Evangelio vero veritas exhibitionis. Unde B. Gregorius, Super Ezechielem, 1, 16: "Rota in rata, quia quod praedicat Lex, quod Prophetae annuntiant, hoc exhibet Evangelium". Et Ioan. 1, 17: "Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christam facta est". Et Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Ante promissio erat", scilicet in Lege, "postea vero fit gratia", scilicet in Evangelio. Nota quod Lex dicitur esse velata quoad malos; dicitur habere umbram quoad bonos imperfectos; dicitur etiam habere veritatem in promissione, non in exhibitione, quoad iustos perfectos.
C. — Item, secundum considerationem severitatis dicitur Lex et Evangelium differre, quia illa dicitur lex irae, istud vero lex misericordiae, ad Rom. 4, 15: "Lex iram operatur", Glossa: "Ut reos faceret temporali poena" ; Exod. 21, 24: "Oculum pro oculo", et ita iram operatur; et Luc. 10, 34, Samaritanus infudit "vinum Et oleum": vinum austeritatem Legis, oleum misericordiam et levitatem Evangelii. — Et iuxta hanc differentiam dicitur lex Moysi lex timoris, Evangelium vero lex amoris. Unde Augustinus, Contra Adimantium: "Brevissima differentia Legis et Evangelii, timor et amor". Et ad Hebr. 12, 18-24: "Non accessistis adtractabilem ignem et turbinem et tubaesonum", loquitur de latione Legis, pro quo "Moysesdixit: Exterritus sum ettremebundus. Sed accessistis ad Sion montem et Testamenti Novi Mediatorem". — Item, iuxta eamdem considerationem lex Moysi dicitur lex servitutis, lex vero Evangelii lex libertatis, ad Rom. 8, 15: "Non accepistis iterum spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis filiorum" ; et Iac. 1, 25: "Qui perspexerit in lege perfectae libertatis" etc. Nota ergo quod lex Moysi est lex irae in comminatione sive in poenarum determinatione, lex timoris in affectione, lex servitutis in executione.
D. — Item, secundum considerationem bonitatis differunt Lex et Evangelium, quia lex Moysi est lex imperfectionis boni, lex vero Evangelii est lex perfectionis, Hebr. 7, 19: "Nihil ad perfectum adduxit Lex", et Matth. 5, 17: "Non veni Legem solvere, sed adimplere", Glossa: "Implet Christus Legem, dum praemissis ad inchoationem vitae agendae superaddit plura ad perfectionem moralium praeceptorum". - Et secundum hanc considerationem dicitur Lex prohibere manum tantum, Evangelium vero voluntatem sive animum. Unde in Psalmo: "Lex Domini immaculata convertens animas", Glossa: "Nota quod ait "animas", id est voluntates, non solummodomanus, ut Vetus Lex", quae manum maxime, non animum, cohibebat. — Hac etiam ratione dicitur lex Moysi lex factorum, Evangelium vero lex fidei, Rom. 3, 27: "Exclusa est gloriatio tua. Per quam legem? Poetarum? Non, sed per legemfidei", Glossa: "Lex cohibet manum, non animum". - Item, secundum hanc considerationem, dicitur Lex littera occidens, lex Evangelii spiritus vivificans, II Cor. 3, 6: "Littera occidit, spiritus autem vivificat". Et Augustinus, libro De spiritu et littera: Littera, quae occidit, certe est Decalogus, in illis duabus tabulis scriptus, quia "Lex subintravit, ut abundaret delictum", ad Rom. 5, 20. - Item, secundum eamdem considerationem, dicitur Lex continere praecepta non bona, Ezech. 20, 11: "Dedi eis praecepta non bona" ; Evangelium vero continere praecepta bona, quia, sicut dicit Isidorus, in libro Differentiarum, praecepta Legis non bona sunt Evangelio comparata, "quia in eis quaedam inutilia infirmioribus sensibus agenda permissa sunt", ut libellus repudii et "cupiditas Israelitarum spoliis Aegyptiorum satiandapermittitur". Nota igitur quod per tria ostenditur maxime imperfectio Legis. Primo ex hoc quod non prohibebat mali causam, scilicet voluntatem ; secundo, ex hoc quod praebebat mali occasionem, secundum quod dicitur littera occidens; tertio, propter malorum quorumdam permissionem. Quae tria potissime monstrant imperfectionem, contraria vero Evangelii perfectionem.
E. - Item, secundum considerationem remunerationis differunt Lex et Evangelium, quia in Lege est promissio temporalium, in Evangelio vero promissio aeternorum. Unde Hebr. 7, 22: "Melioris Testamenti sponsor factus est Christus", Glossa: Melius est Novum Testamentum quam Vetus, "quia meliora bona, id est aeterna, promittit, Vetus vero temporalia". Ei Isidorus, libro Differentiarum: In Veteri Lege "Chanaan regnum et promissiones temporalium rerum continentur", Isai. 1, 19: "Si audieritis me, bona terrae comedetis". In Evangelio vero "vita aeterna et regnum caelorum promittitur", Matth. 3, 2 et 4, 17: "Poenitentiam agite, appropinquabit enimregnum caelorum" ; et 5, 3: "Beati pauperes spiritu, quoniam ipsarum est regnum caelorum".
F.— Item, secundum considerationem lationis differunt Lex et Evangelium, quia Evangelium est lex universalis, lex Moysi lex particularis. Lex enim Moysi semini Abrahae data est, secundum quod dicitur, ad Gal. 3, 16: "Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius" ; et Deuter. 4, 8: "Quae est alia gens sic inclita ut habeat caerimonias iustaqueiudicia et universam legem" ? Evangelium vero datum omni generi hominum; unde Marc. ultimo, 15: "Praedicate Evangelium amni creaturae" ; et Matth. ultimo, 19: "Ite, docete omnes gentes".
On this page