Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 2, C. 1

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 2, C. 1

DE DIFFERENTIA LEGIS ET EVANGELII QUANTUM AD VIRTUTEM.

Circa primum, sicut patet ex praecedentibus, quaerenda sunt tria:

Primo, de differentia quantum ad iustificationem; secundo, de differentia quantum ad gratiae largitionem; tertio, de differentia quantum ad onus seu difficultatem. De primo et tertio require supra. De secundo vero quaeritur utrum ex virtute Legis daretur gratia.

Ad quod sic: 1. Hugo de S. Victore: "Tria genera sacramentoruminveniuntur fuisse sub Lege scripta: quaedam specialiter ad remedium, quaedam vero ad obsequium, quaedam ad cultum divinum. Prima pertinentad peccatorum remissionem, secunda ad exercendam devotionem, tertia ad colendam pietatem. Prima instituta fuerunt quasi ad necessitatem, ut in eis homo sanctificaretur, qualis fuit circumcisio et hostiae pro peccato et pro delicto et cetera quaedam, quae specialiter ad emundationem et remissionem instituta fuerunt. Secunda autem quasi ad exercitationem fuerunt proposita, ut in eis devotio fidelium exerceretur et meritum augeretur, qualesfuerunt hostiae pacificorum, quae offerebantur a fidelibus ad reconciliandam sibi gratiam divinam. Tertia instituta fueruntquasi ad praeparationem quamdam, ut quasi instrumenta quaedam essent ad cetera sacramenta tractanda et sanctificanda, quale fuittabernaculum et atrium et omnia utensilia, quae continebantur in eis". Ex iis ergo manifeste videtur Hugo dicere legalia sacramenta esse ad sanctificationem quantum ad aliquam partem; sed omnis sanctificatio est per gratiam; ergo habuit virtutem in sacramentis conferendi adiuvantem gratiam.

2. Item, idem Hugo: "Si quis sacramenta priora effectum sanctificationis habuisse negaverit, non mihi recte sentire videtur". Ergo, secundum Hugonem, sacramentalia Legis habebant virtutem sanctificationis; ergo et gratiae.

3. Item, ad Rom. 7, 12: "Lex quidem sancta et mandatum Sanctum, iustum et bonum", et loquitur de lege Moysi; Lex ergo est sancta, id est, "sane docens", sicut dicit Hieronymus in Glossa ; "et mandatum, id est quod per eam praecipitur, est "sanctum"in se, et "iustum", id est iustificans peccatorem, et "bonum", id est utile ad vitam". Si ergo mandatum Legis est "iustum", id est iustificans peccatorem, et "bonum", id est utile ad vitam, sed iustificatio peccatoris sive acquisitio vitae non potest esse sine gratia, ergo ex Lege est virtus ad gratiam. Non igitur differt Lex et Evangelium per hoc quod in Lege sit solum notitia et in Evangelio adiuvans gratia.

Contra: a. Ad Gal. 2, 21: "Non abiciogratiam Dei; si enim per Legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est". Ibi dicit Glossa Augustini: "Non abicio gratiam, id est non recipio Legem, quod esset abicere gratiam". Ergo ex sacramentis legalibus non elabatur gratia.

b. Item, ad Gal. 3, 5: "Quis tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis? Ex operibus Legis, an ex auditu fidei" ? Acsi diceret, sicut dicit Glossa: "Ex operibus Legis non habuistis Spiritum, hoc est gratiam; per vos enim potestis videre quod ego, qui habui opera Legis, non tamen per ea, sed per fidem accepi potestatem dandi Spiritum ministerio, non auctoritate".

c. Item, ad Hebr. 9, 9: "Iuxta" Legem "munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem", Glossa: " "Munera et hostiae non possunt servientem"Deo "perfectum", id estplene mundum, "facere", et hoc "iuxta conscientiam", id est in conscientiaintus, etsi ad visum hominum extra". Ex quo patet quod non est verum quod dicit Hugo, scilicet quod hostia pro peccato erat ad sanctificationem sive emundationem a peccato.

d. Item, ad Hebr. 9, 13: "Sanguis hircorum et taurorum inquinatos sanctificat ad emundationem carnis" ; ibi dicit Glossa: " "Ad emundationem", non animae, sed "carnis"".

e. Item, ad idem est quod dicitur, ad Hebr. 10, 4: "Impossibile est sanguinem hircorum auferre peccata". Relinquitur igitur quod ex sacramentis Legis non dabatur gratia.

Respondeo: Legalia sacramenta dicuntur duobus modis: vel quae erant in Lege observata vel quae erant in Lege instituta. In Lege observata erant sacramenta, ut circumcisio et matrimonium et etiam poenitentia, sed non fuerunt in Lege instituta. De istis praesens quaestio non est, sed de sacramentis in Lege institutis, ut erant hostiae pro peccato et ritus Phase et vitulae rutae et similia. Indistincte autem de iis est dicendum quod ex illis non dabatur gratia seu imprimebatur dispositio ad gratiam sicut ex sacramentis Novae Legis. Tamen in illis contingebat dari gratiam, non tamen virtute illorum, sed occasione illorum, et hoc vel quia erant materia exercendae devotionis, devotio autem ad Deum ordinat ad gratiam; vel quia habebant annexam intercessionem orationis; unde in Levit. 1, 2 et infra: offeret tale quid et "orabit pro ea sacerdos" ; oratio vero frequenter impetrat gratiam alteri; vel quia erant instituta ad communionem et unionem populi fidelis, quam quidem unionem spiritualiter facit fides et caritas; merito autem communionis fidelium frequenter impetratur gratia desiderantibus participationem huius communionis. Absolute igitur dicendum quod ex vi sacramentorum Legis non dabatur gratia, quamvis in illis contingeret aliquando dari gratiam.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo dicit Hugo, quod in sacramentis Legis erat sanctificatio et remedium, dicendum quod refert dicere in illis esse sanctificationem et exiliis essa sanctificationem: ex illis enim dicit causam, in illis dicit concomitantiam. Quia ergo in sacramentis legalibus non erat causa sanctificationis, ut manifeste probat Apostolus, quamvis contingeret ilia via qua dictum est, concomitari gratiae sanctificationem, ideo ex illis non est sanctificatio, quamvis in illis aliquando esset sanctificatio. 2. Ad secundum vero quod dicit Hugo quod in ipsis erat virtus sanctificationis, dicendum quod dupliciter dicitur sanctificatio. Est enim sanctificatio E carnalis et sanctificatio spiritualis. Sanctificatio carnalis intelligitur liberatio a poena peccati, quam incurreret quis, si quod praeceptum est contemneret sive non faceret; sanctificatio vero spiritualis est ipsa emundatio, quae in anima est, a macula peccati. Loquendo ergo de sanctificatione carnis, prout dictum est, erat in sacramentis legalibus virtus sanctificationis; unde Hebr. 9, 13: "Sanguis vitulaeaspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis", Glossa: " "Inquinatus"contactu mortuorum sanctificat, id est a peccato mundat, id est a poena, valens ad emundationem, non animae, sed "carnis"quia a poenaLegis liberabat". Loquendo vero de sanctificatione spirituali, non erat in sacramentis legalibus virtus sanctificationis nisi per occasionem sive per accidens.

3. Ad tertium quod dicitur quod mandatum Legis erat iustificans peccatorem, dicendum quod iustificatio, ut supra dictum est, intelligitur dupliciter: vel iustitiae intusio vel iustitiae exercitatio. Si dicatur iustitiae intusio, ex mandato Legis non est iustificatio, nec morali nec caerimoniali nec sacramentali, sicut a causa efficiente, licet sicut a causa disponente. Si vero dicatur iustitiae exercitatio, secundum hoc praeceptum morale Legis iustificat, sicut dicit Glossa, Rom. 3, 20, super illud: "Ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro": "De Lege loquimur secundum caerimonialia, non secundum moralia, quae utique iustificant", et hoc intelligitur per se et essentialiter. In figuralibus Legis non erat exercitium iustitiae nisi ex circumstantia solum, quae erat vel auctoritas divinae institutionis vel caritas seu obedientia devotae impletionis eo modo quo dictum est.

PrevBack to TopNext