III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 2, C. 6
III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 2, C. 6
DE DIFFERENTIA LEGIS ET EVANGELII QUANTUM AD LATIONEM.
Ultimo quaeritur de illa differentia quae assignata est quantum ad lationem, quia lex Moysi lex particularis est, Evangelium lex universalis.
Contra: 1. Exod. 23, 4-5: "Si accurreris boviinimici tui aut asina erranti, reduc ad eum. Si videris asinum ualentis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo". Non ponitur ibi determinatio circa hoc quod dicitur "inimici tui" an sit tuae gentis vel alterius. Lex igitur ordinabat generaliter in suis iudiciis quoad omnes gentes; erat igitur universalis sicut Evangelium.
2. Item, Levit. 19, 33: "Si habitaverit advena inter vos, diligetis eumsicut vosmetipsos". Sed advena erat homo gentis alterius; praecepta igitur Legis ordinant ad dilectionem hominum cuiuscumque gentis; est igitur Lex universalis sicut Evangelium.
3. Si vero dicatur quod talia et similia intelliguntur de dilectione, non universaliter, sed de dilectione fratris, hoc est eiusdem gentis, et hoc trahitur in partem, ut sit particularis respectu Iudaeorum tantum - contra: ergo similiter, cum praeceptum evangelicum determinetur per fratrem, Matth. 5, 22: "Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit" etc., Evangelium per hoc trahitur in partem, ergo est lex particularis sicut lex Moysi.
4. Praeterea, totus Decalogus est de iure naturali, et ius naturale respicit omnes universaliter; lex igitur Moysi erit universalis.
5. Item, si figuralia ad hoc erant ut significarent futuram gratiam redemptionis, sed significatio futurae redemptionis necessaria erat saluti omnium generaliter, ergo praecepta figuralia Legis debebant ad omnes tertie; lex ergo Moysi et quoad moralia et quoad figuralia est universalis; nulla est igitur praedicta differentia.
Respondeo: Est considerare Legem secundum formam editionis et sensus litteralis et est considerare Legem secundum rationem et virtutem intelligentiae spiritualis. Primo modo Lex particularis est, Evangelium universale; secundo vero Lex universalis est, sicut etiam est lex perfectae iustitiae, secundum quod dicitur, ad Rom. 9, 31: "Israel sectando legem iustitiae, in legem iustitiaenon pervenit", Glossa: "Id est legem Moysi, quae est lex iustitiae, si bene sit intellecta".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicit de illo praecepto "si occurreris" etc., dicendum quod secundum formam editionis et sensum litterae intelligebatur a Iudaeis de inimico qui erat frater, hoc est de Iudaeo, non de quocumque alio, sicut patet ex Deuter. 22, 4, ubi dicitur: "Si videris asinam fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis". Et ideo illud praeceptum quantum ad formam litterae Legis particulare erat, quia respectu fratris; Evangelium vero universale respectu cuiuslibet hominis.
2. Ad secundum quod obicit de advena, dicendum quod intelligitur de advena cohabitante solum, non de quocumque alio; unde ibi dicitur: "Si habitaverit inter vos" etc., et ita secundum formam litterae particulare est.
3. Ad illud vero quod obicit quod similiter Evangelium videtur trahi in partem per determinationem fratris, dicendum quod nomen fratris accipitur in Scripturis quinque modis, sicut elicitur ex Glossa Hieronymi, super illud ad Gal. 2: "AliumApostolorum vidi neminemnisi Iacobum fratrem Domini". Fratres enim dicuntur "natura, ut Esau et Iacob", Gen. 25, 1 ; "gente, ut omnes Iudaei fratres dicunturinter se, Deuter.15, 12: Si emeris fratrem tuum qui est Hebraeus, et Deuter.17, 15: Constitues super te principem eum qui sit de fratribus tuis; cognatione, ut qui suntde una familia, cum ex una radice turba diffunditur, ut Abraham et Lot, 13, 8: "Non sit rixa inter me et te: fratres enim sumus"; affectu, secundum quod omnes Christiani fratres vocantur, Psalmus: "Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum"; et Matth.ultimo, 10: "Ite, nuntiate fratribus meis"; communi origine, secundum quod omnes homines fratres dicuntur, quia ab uno patre nati sunt", scilicet Adam, Act. 17, 26: "Fecit ex una omnegenus hominum". Lex igitur secundum formam litterae accipit fratrem gente seu communi religione, et ita solum Iudaeum; unde Deuter. 23, 19, 20: "Non foenerabis fratri tuo, sed aliena; fratri autem tua absque usuraid quo indiget commodabis". Evangelium vero accipit fratrem communi origine sive creatione quemlibet hominem creatum ad imaginem Dei, Matth. 23, 8, 9: "Omnes vos fratres estis, unus est enim Pater vester, qui in caelis est".
4. Ad aliud quod obicit de Decalogo, dicendum quod praecepta Decalogi universalia sunt respectu legis naturalis, a qua extrahuntur, sed particularia sunt respectu explicationis legalis. Nam, sicut patet ex Exod. 20, explicatio Decalogi facta est solum Iudaeis, ad quos verba illa tacta sunt. Etsi ergo implicite Decalogus sit universalis secundum quod radicatur in lege naturae, tamen particularis est ut determinatus est explicite in lege Moysi solis Iudaeis. Praeterea, sicut dicit B. Augustinus, super Exod. 20, praecepta Decalogi intelliguntur per synecdochen figuram, id est a parte totum, ut, cum dicitur "non occides", prohibetur "omnis motus ad nocendum", et, cum dicitur "non fartum facies", prohibetur "omnis illicita contrectatio rei alienae", et, cum dicitur "non moechaberis", prohibetur "omnis illicitus coitus".
5. Ad ultimum dicendum quod lex sacramentorum et figuralium gratiae redemptionis, quamvis omnibus esset necessaria, non tamen omnibus est data, et hoc propter indignitatem gentium aliarum. Iudaeis vero data est duplici de causa, sicut habetur ad Rom. 5, 20, super illud: "Lex subintravit, ut abundaret delictum": "Lex data est populo Iudaeorum tantum, ideo, quia ille solus populus unum Deum colebat, dignus erat cui eloquia Dei crederentur, ceteris idola colentibus. Ideo etiam, quia de hoc populo nasciturus erat Dei Filius, et ideo data fuit et Lex, per quam istud intelligeretet Dei Filium venturum expectaret".
On this page