Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 2

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 2

NECESSITAS GRATIAE PROBATUR CONTRA PELAGIANOS.

Consequenter contra haereticos Pelagianos ostendendum est gratiam esse necessariam saluti. Quorum contra gratiam rationes sunt istae:

1. In Deuter. 30, 19: "Vitam et mortem" dedit ante faciem tuam. "Elige vitam ut vivas". Ergo in potestate liberi arbitrii de se est eligere vitam et mortem, scilicet bonum et malum; ergo sine gratia potest eligere bonum et fugere malum declinando.

2. Item, Eccli. 15, 14: "Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui", id est in potestate sui arbitrii. Ex quo habetur quod in voluntate hominis et in potestate sui arbitrii est servare mandata et porrigere "manum ad ignem etaquam", id est ad bonum et ad malum. Ergo de se potest homo ad bonum agendum et malum declinandum sine gratia.

3. Item, haeresis Caelestii haeretici, quam narrat Augustinus, in libro De perfectione iustitiae humanae, est: Hominem non esse sine peccato, aut hoc est natura aut voluntate. Non natura, quia sic sequeretur quod peccatum esset in homine a natura; ergo voluntate est peccatum in homine. Sed omne quod est a voluntate faciliter potest mutari ipsa voluntate; ergo homo per suam voluntatem faciliter potest vitare peccatum et venire ad bonum sine gratia; igitur non est gratia necessaria.

4. Item, haereticus: Peccatum aut est necessitatis aut voluntatis. Si necessitatis, vitari non potest, quod falsum est; ergo est voluntatis; sed quidquid est voluntatis potest vitari voluntate; ergo peccatum potest vitari voluntate sine gratia.

5. Item, nihil quod vitari non potest debet imputari; si ergo peccatum ab homine non potest vitari, ergo non potest homini imputari nec debet; si ergo Deus imputat homini peccatum, homo potest vitare peccatum; ergo homo per suam voluntatem potest declinare a malo et facere bonum sine gratia.

6. Item, frustra prohibentur vel iubentur quae vel caveri vel impleri non possunt, quia ad hoc est praeceptum ut impleatur et ad hoc prohibitio ut vitetur. Si ergo Deus non prohibet vel iubet frustra, ergo ex arbitrio nostro possumus et vitare ea quae prohibet et implere ea quae praecipit nobis. Si ergo praecipit bonum et prohibet malum, utrumque possumus sine gratia, facere bonum et vitare malum; ergo non est necessaria.

7. Si dicatur quod homo non potest implere praecepta, aut hoc est propter difficultatem quae est in eis, scilicet in praeceptis vel in implente — contra, ostenditur quod non est propter difficultatem quae sit in praeceptis Dei, quia omne quod praecipitur nobis a Deo leve est et facile, I Ioan. 5, 3: "Carissimi, praecepta Dei gravia non sunt" ; ergo de se potest homo implere mandata quantum est ex parte mandati. Item, Matth. 11, 30: "Iugum meum suave et unus meum leve", et appellat iugum mandatum; ergo, quantum est ex parte mandati, de se potest homo illud implere. — Quod autem non sit difficultas ex parte implentis, patet, Deuter. 30, 11: "Mandatum, quod praecipio tibi, non supra te est nec procul positum nec in caelo situm, sed prope est verbumin corde tuo et in ore tuo ut facias illud". Ergo ex parte facientis non est difficultas nec ex parte mandati; ergo homo per arbitrium suum de facili sine gratia potest facere bonum et declinare malum.

8. item, Anselmus, in libro De libero arbitrio et gratia, quaerit: "Cur Scriptura invitat hominem ad recte volendum, et quare arguit non obedientem, cum ipsam rectitudinem possit nemo habere nisi gratia dante vel accipere?" Item, Anselmus, in eodem: "Quaeri potest curarguuntur illi qui verbum Dei non suscipiunt, cum hoc tacere non queantnisi gratia voluntates eorum dirigente". Ex iis duobus sic obicitur: Non est iusta arguitio, cum aliquis arguitur de eo quod non potest facere; ergo, cum haec arguitio sit iusta, quia Deus non arguit iniuste, ergo relinquitur quod homo potest de se velle bonum et suscipere verbum Dei; ergo de se potest sine gratia bonum facere et malum vitare.

9. Item, Bernardus, in libro De gratia et libero arbitrio: "Liberum arbitriumsui detectum omnino non patitur, quia potissime in ipso aeternaeet incommutabilis imago Deitatis videatur. Nam, si habuit initium, nescit tamen occasum, nec de iustitia vel gratia accipit augmentum, nec de peccati miseria detrimentum". Si ergo liberum arbitrium nullum capit augmentum de gratia nec aliquod detrimentum de peccato, ergo tantam habet libertatem sine gratia quantam habet cum gratia; sed tantam habet cum gratia quod potest facere bonum et declinare a malo; ergo et sine gratia idem potest.

Contra hoc a. inducit Augustinus testimonia multa in libro De gratia et libero arbitrio: "Domino loquente, cum dixissent discipuli, Matth.19, 10: "Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere", respondet eis: "Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est". Quibus ergo non est datum, aut nolunt aut non implent quod volunt; quibus autem datum est, sicvolunt ut impleant quod volunt. Itaque ut hoc verbum, quod non ab omnibus capitur, ab aliquibus capiatur, et donum Dei est etliberi arbitrii est".

b. Item: "Numquid non liberum arbitrium Timothei exhortatus est Apostolusdicens: "Contine te ipsum"? Scribens etiam, I ad Cor.7, 7, ait: "Vellem omnes homines essesicut me ipsum", quia utique ab omniconcubitu continebat; et continuo subiunxit: "Sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius sic"".

c. Item, in libro Sap. 8, 21: "Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiascire cuius esset donum".

d. Item, I Cor. 15, 56, Apostolus, cum dixisset; "Virtus peccati Lex", continuo subiecit: "Gratias autem Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum". "Ergoet victoria, qua peccatum vincitur, nihil est aliud quam Dei donum in isto certamine adiuvantis liberum arbitrium".

e. Item, Matth. 27: "Quid vero evidentius quam Dei gratia ostenditur, ubi quod oratur accipitur? Si enim dixisset Salvator noster: "Vigilate, ne intretis in tentationem", admonuisse tantummodo videretur hominis voluntatem; cum vero addidit "et orate", ostendit Deum adiuvare ne intretur in tentationem".

f. Item: "Dictum est libero arbitrio: "Fili, noli deficere a disciplina Domini"", sumptum est Prov. 3, 11; "et Dominus dicit, Luc.22, 32: "Ego pro re rogabo, Petre, ne deficiat fides tua". Homo ergo gratia iuvatur ne sine causa eius voluntati iubeatur".

g. Item: "Denique "si ex"natura "iustitia, ergo Christus gratis mortuus est", in quem etiam venturum antiqui Patres crediderunt qui diligebant Deum".

h. Item: "Dicunt etiam gratiam Dei, quae data est per fidem Iesu Christi, quae neque Lex estneque natura, ad hoc tantumvalere ut peccata praeterita dimittantur, non ut tutura vitentur vel repugnantia superentur. Sed, si hoc verum esset, utique in oratione dominica, cum dixissemus: "Dimitte nobis"etc., non adderemus: "Et ne nos inferas in tentationem", quod a Patre, qui in caelis est, nulla ratione peteremus, si virtute voluntatis humanae hoc possemus efficere".

i. Item: "Sunt et alia testimonia in quibus est quod ait: "Sapite ad temperantiam, sicut unicuique partitus est Deus mensuram fidei", Rom.12, 3; et illud: "Gratia salvi facti estis per fidem; et non ex vobis, sed Dei donum est"; item, Ezech.11, 19: "Auferam ab eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum"".

k. Item: "Denique ipse quidixit: "Si volueris, conservabis mandata", aliquantopost dicit: "Quis dabit in ore meo custodiam, et super labia mea signaculum astutum, ne forte cadam ab eo, et labia mea perdant me"?", Eccli. 21.

l. Item: "Ille facit ut faciamus, cui dicit homo: "Pone, Domine, custodiam ori meo", hoc est enim dicere: fac ut ponam; quod beneficium iam fuerat consecutus qui dixit: "Posui ori meo custodiam"".

m. Item: "Ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens; propter quod dicit Apostolus, ad Philipp.1, 1: "Certus sum quoniam qui operatur in vobis bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu". Ut ergo velimus, sine nobis operatur; cum autem volumus et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur".

n. Item, I Ioan. 3, 1: " "Ecce qualem dilectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur ei simus". EtPelagianorum tenebrae dicunt: dilectio nobis ex nobis est. Ioannes dicit: "Deus dilectio est"; etPelagiani etiam ipsum Deum, non ex Deo, sed ex semetipsis, habere se dicunt".

o. Item, Ierem. 1O, 23: "Scio, Domine, quod non est hominis via eius; nec viri estut ambulet et dirigat gressus suos". Ergo non est in potestate hominis ut dirigat gressus; ergo requiritur gratia dirigens.

p. Item, ad Rom. 9, 16: "Non est volentis neque currentis, sed miserentisDei", scilicet pervenire ad salutem vel ad beatitudinem. Valentis dicit quantum ad actum interiorem; "currentis", quantum ad motum exteriorem, vel quantum ad opus interius et exterius. Non est ergo in opere vel motu interiori voluntatis nec in exteriori venire ad beatitudinem; ergo requiritur gratia.

q. Item, II ad Cor. 3, 5: "Non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed omnis sufficientia nostra et Deo est". Ergo nihil possumus in bonum ex natura sine Deo; ergo requiritur in nobis gratia a Deo collata, et ita gratia est necessaria ad obtinenda aeterna.

r. Item, Augustinus, De perfectione iustitiae hominis: "Nullus oratquod est in sua potestate". Si ergo sancti orant ut eis detur gratia impletionis mandatorum, ergo implere mandata non est in eorum potestate. - Minor patet, quod sancti orant ad hoc ut impleant mandata, David in Psalmo: "Da mihi intellectum, ut discam mandata tua" ; et alibi in Psalmo: "Notum fac mihi viam in qua ambulem".

8. Item, Augustinus, De natura et gratia: "Sicut oculus corporis plenissime sanus, nisi candore lucisadiutus non potest cernere, sic et homo perfectissime iustificatus, nisi luce iustitiae divinitus adiuvetur, non potest recte vivere". Sicut ergo se habet lux ad oculum, ita gratia ad animam; sed oculus non potest videre sine luce; ergo nec anima vivere et facere bonum sine gratia.

t. Item, Bernardus, in libro De gratia et libero arbitrio: "Absit ut voluntatis perfectionem ipsi voluntati, Deo eius creationemtribuamus, cum longe melius sit esse perfectum quam factum". Ex hoc sic arguitur: Si perfectio voluntatis est in operando recte, scilicet declinando malum et faciendo bonum, ergo quod ipsa recte agat in declinando malum faciendoque bonum, hoc nullo modo potest ei attribui.

u. Item, Bernardus, in eodem: "Non pariter sicut de bono potuitper se ipsam voluntas in malumcorruere, ita per se de malo in bonum poterit respirare. Quid mirum si iacens non valet per se resurgere, quae stans in aliquid melius nullo suo! conatu valebat proficere?" Ex hoc ergo sic arguitur: Cum ipsa voluntas non poterat per se proficere, quia non poterat esse causa suae perfectionis, ergo nec per se potest resurgere; ergo non potest redire ad iustitiam sine gratia.

v. Item, Anselmus, in libro De gratia et libero arbitrio: "Visus non est acutus, quia acute videt, sed idcirco videt acute, quia est acutus; ita voluntas non est recta, quia vult recte, sed recte vult, quoniam est recta. Cum autem vult rectitudinem, proculdubio recte vult; non ergo vult rectitudinem nisi quia recta est; sed non est recta nisi habeat rectitudinem; ergo non potest recte velle nisi habeat rectitudinem". Haec autem rectitudo est ipsa gratia; ergo non potest voluntas recte velle et operari in declinando malum et iaciendo bonum sine gratia.

Solutio: Dicendum iuxta auctoritates Sanctorum, quod liberi arbitrii conatus ad bonum otiosi sunt, si a gratia non adiuvantur, nulli, si a gratia non excitantur. Et ideo liberum arbitrium non proficit in bonum, declinando malum et faciendo bonum, nisi virtute gratiae, et ita sine gratia non potest operari bonum et relinquere malum.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad rationem quae sumitur ex auctoritatibus Deuter. et Eccli., scilicet quod in potestate hominis est tacere bonum et malum declinare, dicendum, secundum Anselmum, in libro De libertate arbitrii, quod potestas videndi aliquod corpus quatuor modis attenditur. Alia enim est potestas in vidente, alia in re visa, alia in medio; et haec est duplex, quia quaedam est adiuvans, alia non, sed non impediens, id est obstaculum, quod impedire possit, non impedit. "Quatuor igitur potestates sunt, quarum siuna quaelibet deficiat, aliae tres, nec singulae nec omnes simul possunt aliquid efficere", id est non possunt facere quod videatur; et dicit quod "quarta potestas improprie dicitur". Exemplum huius est: si diceres non habenti instrumentum videndi, utrum videret si adesset quaelibet alia, diceret quod non, quia deficeret potestas ex parte videntis; similiter, si haberet potestatem in se et tamen lux deficeret, adhuc diceret quod non; item, etsi lux esset, cum obstaculum adhuc adesset, adhuc diceret quod non; item, si obstaculum nullum adesset et deficeret res, adhuc diceret quod non. Et ideo concludit quod "istae quatuor potestates sunt necessariae ad videndum; sed quarta, scilicet non impediens, dicitur improprie. Quod enimsolet impedire visum, non ob aliud dicitur dare potestatem videndi, cum non impedit nisi quia non aufert". Similiter ex ista parte est dicere quod, absente rectitudine, scilicet gratia, nos habemus potestatem servandi mandata et rectitudinem voluntatis, quamdiu est in nobis recta ratio, qua eam cognoscere possumus et tenere; sed haec potestas est sine efficientia et effectu, sicut esset potestas videndi absente luce. Unde dicit Anselmus sic: "Si igitur absente re, quae videri possit, in tenebris positi et clausos sive ligatos oculos habentes, quantum ad nos pertinet, videndi quamlibet rem visibilem potestatem habemus, quid prohibet nos potestatem servandi rectitudiuem habere voluntatis propter ipsam rectitudinem, etipsa absente rectitudine, quamdiu ratio in nobis est, qua eam valemuscogitare, et voluntas, qua illam tenere possumus?".

3. Ad aliud dicendum, secundum distinctionem B. Anselmi, in libro De gratia et libero arbitrio. Distinguit voluntatem tripliciter: est voluntas, quae "est instrumentum volendi", et voluntas "affectio" volendi, et voluntas quae est "usus eiusdem instrumenti. Instrumentum volendi est vis illa animae qua utimur ad volendum, sicut est ratio instrumentum ratiocinandi, quautimur cum ratiocinamur, et visusinstrumentum videndi, quo utimur quando videmus. Voluntas affectio huius instrumenti est, qua sic afficituripsum instrumentum ad volendum aliquid, etiam quando illud quod vult non cogitat, ut, quando venit in memoriam, autstatim aut suo tempore illud velit. Namsic est instrumentum volendi affectum ad volendum salutem" sive beatitudinem, "etiam quando illam non cogitat, ut mox, cum venerit in memoriam, statim eam velit; et sic estaffectum ad volendum somnum, etiam quando illumnon cogitat, ut, cum venit in mentem, velit illum suo tempore. Nunquam vero sic affectum est, ut aliquando velitaegritudinem. In iusto homine etiamest affectum instrumentum ad volendum iustitiam, etiam cum dormit, ut, cum eam cogitat, statim eam velit. Usus vero eiusdem instrumenti est quemnon habemus nisi cum cogitamus rem quam volumus. Et sic voluntas dicitur instrumentum volendi et affectioeius et usus eius. Voluntas vero, qua instrumentum illud afficitur, est duplex. Nam sicut visus habet plures aptitudinesad videndum lucem et per lucem ad videndum figuras et colores, ita instrumentum volendi duas habet aptitudines, quas voco affectiones, quarum una est ad volendum commoditatem, alteraest ad volendum rectitudinem, quia nihil aliud vult voluntas, quae est instrumentum, nisi aut commoditatem aut rectitudinem, et quidquid vult, propter ista vult. Affectio commoditatis est qua vult homo beatus esse et qua vult beatitudinem; per illam vero, quae est ad volendum rectitudinem, vult rectitudinem et rectus esse". Voluntas etiam commoditatis vult salutem corporalem, "ut cum vult ararevel laborare, unde habeat a quo tueatur vitam et salutem". Affectio rectitudinis est qua "vult homo cum labore addiscere ut sciat recte, id est iuste, vivere. In hoc quoque differunt, quia illa, quae est ad volendum commodum, non est hoc quod ipsa vult; illa vero, quae est ad volendum rectitudinem, rectitudo est. Nullus quippe vult rectitudinem nisi rectitudinem habens, neque potest aliquis rectitudinem velle nisi rectitudine". Et sic impossibile est quod non habens rectitudinem velit rectitudinem, sicut impossibile est quod aliquis, amisso instrumento, utatur illo. Concedo ergo quod voluntas faciliter potest mutari ad volendum commodum de se. sed faciliter non potest mutaria ad volendum rectitudinem, quia hoc non potest esse sine rectitudine, et ita non sine gratia.

4. Ad aliud respondet Augustinus, dicens quod "peccatum potest vitari, si sanetur natura gratia" non potest vitari, si non sanetur natura per gratiam. Et ponit exemplum de claudicatione: homo, qui pede vitiato claudicat, non potest vitare claudicationem nisi sanato pede quo claudicat. Sic ergo, cum recte facere sit quasi ambulare, nisi pes, id est voluntas, sanetur, impossibile est quod homo rectum faciat opus; sanatur autem per gratiam. — Et si obiciatur tunc quod peccatum est necessitatis, dicendum quod quantum ad aliquid est peccatum necessitatis, scilicet quantum ad naturam vitiatam; unde in Psalmo: "De necessitatibus meis erue me" ; in natura autem sana non; sanatur autem per gratiam, et ideo, addita gratia, potest voluntas vitare peccatum et velle bonum et operari.

5. Ad aliud dicendum, secundum Anselmum in, in libro De gratia et libero arbitrio, quod non quaecumque impotentia est in non vitando peccatum: est enim quaedam impotentia proveniens ex culpa, quaedam non. Prima impotentia non excusat peccatum, quia est effectus peccati; unde imputatur peccatum, sed peccatum non excusat peccatum; alia autem impotentia excusat peccatum et facit quod non imputetur peccatum. Unde dicit: "Notandum est quod illa impotentia, quae descendit ex culpa, non excusatimpotentem. Unde ininfantibus exigit Deus a natura humana iustitiam, quam accepitin [primis] parentibus; nec excusat impotentia habendi iustitiam, quoniam propter culpam in hanc decidit impotentiam. Quoniam ergo Adampeccando deseruit iustitiam, ad peccatum illi imputatur", scilicet humanae naturae, "impotentia, quam ipsapeccando sibi fecit". Cum ergo impotentia vitandi peccatum sit ex culpa, patet quod debet imputari peccatum nec potest per illam impotentiam excusari.

6. Ad aliud respondet Augustinus, in libro De perfectione humanae iustitiae, quod obicitur frustra iubentur vel prohibentur etc., Dicit: "Non iuberentur, si nihil ibi nostra voluntas ageret; non oraretur, si sola sufficeret". Non igitur frustra est praeceptum vel prohibitio, quia praeceptum indicat quod nostra voluntas ibi est necessaria; et oramus, quia sufficiens non est, ut nobis detur gratia ad implendum praeceptum, quia in voluntate est illud implere cum gratia.

7. Ad aliud respondet Augustinus, in libro De perfectione iustitiae hominis. Cum obicitur leve est omne quod praecipitur et onus etc.. dicendum quod non dicitur leve ex se nec ex eo cui praecipitur, sed ex dono gratiae vel caritatis. Unde leve onus potest dici in comparatione ad portantem vel in comparatione ad onus, similiter grave; et potest dici vel ex parte portantis in se vel ratione doni quod datur portanti, quod est donum gratiae vel caritatis, scilicet quando portat ex amore. Et quantum hoc ultimum dicuntur mandata non esse gravia et onus leve, scilicet ratione fortitudinis portantis, cum implet mandata ex amore, quia amor facit omnia suavia et levia. Unde Augustinus: "Laborant in Dei praeceptis quiea timendo conantur implere; sed pertecta caritas "foras mittit timorem"et facit praecepti sarcinam levem, non solum nonprementem onere ponderum, verum etiam sublevantem vice pennarum". — Ad aliud Deuter. dicendum quod mandatum non est supra nec longe positum etc., hoc non dicitur quia homo ipsum possit facere de se, sed quia Deus semper nobis praesto est offerens nobis gratiam qua possumus ipsum implere, et haec gratia sive "caritas" infunditur "in cordibus nostris per Spiritum Sanctum", si volumus accipere.

8. Ad aliud notandum, secundum Anselmum, qui comparat liberum arbitrium et verbum Dei et gratiam terrae et semini et virtuti, quae facit crescere semen in terra, quia liberum arbitrium est sicut terra, verbum Dei est sicut semen, gratia est sicut vis illa quae facit crescere semen in terra. Cum ergo quaeritur unde est quod sacra Scriptura etc., respondet quod "sicut terra naturaliter non germinat ea quae necessaria sunt saluti corporis nostri sine seminibus, ita terra cordis humani non profert fructumfidei neque iustitiae sine congruis seminibus; et quamvis Deus non faciat cuncta huiusmodi semina germinare, tamenpraecipit agricolis suis in spe instantissime seminare", quamvis non crescat sine gratia. Quare ergo arguuntur qui verbum Dei non recipiunt? Hoc est quia, si per eos non stet, ipse Deus paratus est dare beneficium et incrementum gratiae, quia, sicut dicit Anselmus, in libro De casu diaboli, homo non dicitur non habere gratiam, quia Deus non dat, sed quia homo non accipit. Et sic patet solutio ad primam auctoritatem Anselmi et secundam.

9. Ad aliud dicendum, secundum Bernardum, quod libertas est multiplex, scilicet libertas "a necessitate, a peccato et a miseria". Libertas a necessitate dicitur libertas arbitrii, quae est prima; secunda est libertas consi tertia est libertas complaciti. Libertas arbitrii "est discernere quid liceat etnon liceat", cum arbitrium sit iudicium; libertatis "consilii est probare quid expediat etnon expediat" ; libertatis "complaciti quid libeat et non libeat". A prima ergo, secundum Bernardum, dicitur liberum arbitrium; a secunda consilium liberum; a tertia liberum complacitum. Vult ergo quod prima libertas tam in bonis quam in malis sit aequalis, quia est a necessitate, tamen ordinatior est in bonis quam in malis. De libertate consilii, quae est a peccato, dicit quod "fruuntur quilibet iusti ex parte non modica" in hac vita. De libertate complaciti, quae est a miseria, solum possunt frui "contemplativi" in hac vita, et non alii, "et hoc ex parte modica", sed ipsa complete fruuntur in patria vel in gloria. Quod ergo dicitur quod liberum arbitrium in bonis non capit augmentum nec in malis decrementum, hoc intelligitur de libero arbitrio quantum ad primam libertatem, quae est a necessitate, quae est libertas arbitrii. Quod enim liberum arbitrium cogi non potest coactione sufficienti, hoc est aequaliter in omnibus, quia hoc inest per naturam; aliae autem non, sed una per gratiam, scilicet libertas consilii, alia per gloriam, scilicet libertas complaciti. Unde de illa dicit Bernardus: "Libertas arbitrii cunctis pariter ratione utentibus convenit, nec minoratur nec est maior, quantum est de se, in bonis et in malis". Sed per hanc non movetur liberum arbitrium in bonum solum, sed requiruntur aliae ; nulla autem aliarum potest esse sine gratia; et propter hoc sine gratia non potest moveri liberum arbitrium in bonum et declinare malum.

PrevBack to TopNext