Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 2, C. 1

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 2, C. 1

QUID SIT GRATIA SECUNDUM REM.

Item, de gratia secundum rem primo quaeritur utrum sit aliquid secundum rem in gratificato vel solum sit in acceptatione gratificantis; secundo, supposito quod sit aliquid secundum rem in gratificato, utrum sit creatum quid vel increatum; tertio, supposito quod sit quid creatum, utrum sit substantia vel accidens; quarto, supposito quod sit accidens, utrum sit idem per essentiam cum virtute.

ARTICULUS I.

Utrum gratia ponat aliquid secundum rem in gratificato.

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod gratia sit aliquid vel ponat aliquid in grato sive gratificato. a. Ioan. 1, 16: "De plenitudine eius accepimus omnes", scilicet gratiam. Sed omne quod recipitur ab aliquo ponit aliquid in illo a quo recipitur; si ergo accepimus gratiam a Christo, patet quod gratia ponit aliquid in nobis, et ita est aliquid secundum rem in gratificato.

b. Item, I Cor. 12, 4-10: "Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus, qui operatur omnia in omnibus. Alii quidem datursermo sapientiae" etc.; "alii fides" etc.; "alii prophetia, alii gratia sanitatum, alii discretio spirituum". Si ergo sapientia, fides, prophetia, et sic de aliis, ponunt aliquid secundum rem in habente ilia, et ista sunt gratiae speciales collatae a Deo, patet quod gratia secundum rem ponit aliquid in gratificato.

Contra: 1. Sicut se habet laus ad laudantem et laudatum, ita se habet gratia ad gratificantem et gratificatum sive ad acceptantem et acceptatum; sed laus non ponit aliquid in laudato, sed in laudante, quia indifferenter est de ente et de non-ente: unde possumus laudare Caesarem, qui non est, de sapientia, nec tamen in eo ponitur sapientia; ergo similiter gratia nihil ponit in gratificato vel acceptato, sed in gratificante vel acceptante. - Item, forte dicet aliquis quod illa similitudo non tenet in gratia Dei - contra: sicut se habet gratia, qua aliquis dicitur esse gratus homini, ad gratificatum, ita gratia, qua aliquis dicitur esse gratus Deo, se habet ad gratificatum; sed gratia, qua aliquis dicitur esse gratus homini, nihil po nit in gratificato; ergo nec gratia, qua aliquis dicitur esse gratus Deo. - Minor patet, quia n aliquis malevolus, qui non erit dignus ut sit gratus alicui, sicut inimicus alicuius hominis, posset esse gratus et acceptus alii, et tamen haec gratia non ponit aliquam dignitatem in illo, qua sit dignus gratificatione.

2. Item, Dan. 1, 9: "Deusdedit gratiam Danieli in conspectu principis eunuchorum". Constat quod, nullo bono addito Danieli, posset ipse fieri gratus de non-grato principi, esto quod Deus solum immutet affectum principis, nec plus requireretur ad hoc; sed hoc nihil poneret in Daniele; ergo constat quod gratia nihil secundum rem ponit in gratificato.

Solutio: Dicendum quod gratia, qua aliquis dicitur esse gratus Deo, necessario ponit aliquod bonum in gratificato quo est gratus Deo; illud enim, quo est gratus Deo, est illud quo est deiformis vel assimilatus Deo. Unde tunc dicitur gratus Deo, quando est ei similis; odiosus vero dicitur Deo, quando est Deo dissimilis, sicut peccator, quia peccatum est dissimilitudo ad ipsam Bonitatem summam. Sicut ergo odiosum Deo ponit dissimilitudinem ad divinam bonitatem et ponit aliquid per modum defectus et privationis, quo fit ilia dissimilitudo, sicut peccatum, ita gratia ponit similitudinem gratificati ad Deum et ponit aliquid in ipso, quo dicitur assimilatus Deo; per quam assimilationem dignus est vita aeterna, quae est in plena assimilatione rationalis creaturae ad Deum, I Ioan. 2: "Nondum apparuit quid erimus. Cum autemapparuerit, similes ei erimus".

[Ad obiecta]: 1. Ad primum dicendum quod est laus a Deo et est laus ab homine; similiter est esse gratum Deo et esse gratum homini. Faciendo ergo comparationem in eodem genere, scilicet laudis quae est a Deo, ad gratiam quae est a Deo, dicendum quod tenet illa comparatio: sicut se habet laus ad laudatum etc. Sed comparando gratiam quae est a Deo, ad laudem quae est ab homine, non est verum quod sicut se habet laus ad laudatum etc.; et hoc est, quia laus, qua homo laudatur a Deo, ponit necessario aliquod bonum in laudato. De hac laude dicitur, I Cor. 4, 5: "Nolite ante tempus iudicare" etc., et sequitur: "Tunc erit unicuique laus a Deo", quia laus divina est approbatio Dei de aliquo bono ente in homine; inde est quod laus divina ponit bonum in laudato. Similiter gratia Dei ponit in grato bonum aliquod, quod est deiformitas vel similitudo in homine, per quam homo est Deo gratus.

2. Ad aliud dicendum quod non est simile de gratia, qua homo est gratus homini et Deo, quia non sequitur aliquis est gratus homini; ergo bonum est in illo, et hoc est q quia gratia illa sequitur opinionem hominis, quia gratia illa est acceptatio quaedam facta secundum opinionem, opinio autem hominis potest esse vera et falsa. Et propter hoc sicut opinio hominis non ponit necessario aliquod bonum secundum rem esse in opinato, similiter nec acceptatio secundum opinionem, quae dicitur gratia in homine, ponet aliquod bonum gratiae in acceptato. Sed, quia gratia Dei et acceptatio divina est secundum cognitionem ipsius, quae falli non potest, sed semper est vera, patet quod ilia gratia necessario ponit bonum gratiae in acceptato.

ARTICULUS II

Utrum gratia sit res creata vel increata.

Consequenter quaeritur, supposito quod gratia sit aliquid secundum rem in habente gratiam, utrum sit gratia res creata vel increata.

Et quod sit res increata, sic ostenditur: Vanum est ponere fieri per plura quod potest fieri per unum; hac propositione utitur Philosophus in actione naturali, et pro bat per hanc quod idem sit organum gustus et locutionis, quia natura nihil facit frustra ; sed, si natura facit per plura quod per unum potest facere, facit aliquid frustra; ergo, cum hoc sit inconveniens, patet quod non facit per plura quod per unum potest. Sed idem instrumentum potest esse gustus et locutionis; ergo frustra facit na tura, si non facit idem instrumentum eorum. Sed si inconveniens est in natura quod faciat per plura quod per unum potest facere, multo fortius hoc est inconveniens Deo, qui est principium totius naturae. Si ergo Spiritus Sanctus est gratia increata, quae diffunditur "in cordibus nostris", sicut dicit Apostolus, ad Rom. 5, 5, et omnia sufficienter possunt fieri per ipsum quae pertinent saluti, ergo vanum est ponere aliam gratiam creatam in ipsa anima. Gratia ergo, quae est in anima grata Deo, solum est gratia increata et non creata.

2. Item, dicit Augustinus, iuxta auctoritatem Deuter. 30, 20: "Ipse est vita tua", et dicit, in libro De civitate Dei, et in multis aliis, quod "sicut anima est vita corporis, ita Deus est vita animae". Sed anima est vita corporis per naturam, Deus autem est vita animae per gratiam. Si ergo non est ponere aliam vitam in corpore quam informationem sive perfectionem animae, similiter nec in anima erit ponere aliam vitam, qua vivat in esse gratiae, quam ipsum Deum, et ita gratia non est creata, sed increata.

3. Item, perfectioris virtutis est producere effectum sine medio quam cum medio; cum ergo virtus divina sit perfectissima, semper producet suum effectum per se ipsam sine medio; cum ergo ipsa gratificet animam, relinquitur quod hoc faciet sine medio aliquo; non ergo ponetur aliquod medium, scilicet gratia creata, mediante qua Deus gratificet animam.

4. Item, dicit Augustinus: "Mens, nulla interposita natura, ab ipsa prima Veritate formatur". Sed formatio illa est per gratiam; ergo nihil interponitur inter mentem et gratiam increatam; ergo non est ponere gratiam creatam mediam in illa formatione.

5. Item, omne quod agit in aliquid nobilius est eo in quod agit, quia agens habet dominium super illud in quod agit. Cum ergo gratia agat in spiritum creatum, nobilius est spiritu creato; sed nihil est nobilius spiritu creato nisi Spiritus increatus; gratia ergo est increata sive increatus Spiritus. - Minor patet, quod gratia agat in spiritum creatum, scilicet in animam, quia gratia alterat animam, ut faciat iustam de iniusta, et immutat voluntatem, sicut dicit Augustinus, a malo velle in bonum velle.

6. Item, nullum bonum creatum potest esse dignum bono infinito; sed gratia est bonum dignum bono infinito, quia facit animam dignam bono infinito; ergo non est creata.

7. Item, Rom. 8, 20: "Vanitati subiecta est omnis creatura". Ergo omnis creatura est vanitas; unde Eccle. 1, 2: "Vanitas vanitatum, et omnia vanitas". Ex hoc arguitur: Nihil coniungit vanitatem veritati quod sit vanitas; sed creatura rationalis est vanitas, veritas autem ipsa divina Bonitas; ergo illud, quod coniungit rationalem creaturam divinae Bonitati, nullo modo erit vanitas, sed veritas; ergo non est creatum; sed gratia est illud quod coniungit; ergo non est creata.

Ad oppositum: a. Omne quod est in recipiente est in illo per modum recipientis et non per modum recepti. Verbi gratia, anima recipit formas rerum et similiter materia secundum modum suum, scilicet secundum dimensionem quantitativam; anima autem hoc modo non recipit, sed secundum suum modum, hoc est secundum simplicitatem suae naturae. Unde, quia ipsa non habet dimensionem quantitativam, non sunt in ea species quantitativae; immo infinitae possunt in ea esse species. Sed summa Bonitas per Spiritum Sanctum recipitur ab anima, cum Spiritus Sanctus diffunditur in cordibus nostris; ergo recipitur per modum rei recipientis et non per modum receptae; ergo modus aliquis ponitur in recipiente anima, secundum quem ipsa potest recipere divinam bonitatem; sed modus ille est donum et gratis datum et dispositio nova aptans ad receptionem; ergo est gratia creata.

b. Item, dicit Augustinus, in libro De praesentia Dei, Ad Durdanum: Aliter est Deus in omni re, aliter in anima sancta. Nam in omni re est essentialiter, ita quod non inhabitat in omni re; est autem in anima sancta ita essentialiter quod in ea inhabitat, secundum quod habetur Ioan. 14, 23: "Ad eam veniemus, et mansionem apud eum faciemus" Cum ergo dicitur Deus est in anima sancta, aut ponitur aliquid aliud a divina essentia in anima sancta, quando Deus est in ea, quod non ponitur in omni re, aut non. Si non, ergo sicut Deus non inhabitat in omni re, quamvis sit essentialiter in omni, ita nec in anima sancta, quod est inconveniens. Ergo ponitur aliquid quod est aliud a divina essentia in anima sancta, quo inhabitat in ea; sed, cum Deus inhabitet per gratiam, ergo illud est gratia; sed illa gratia est aliud a divina essentia; ergo est creata.

c. Item, gratia increata est in nobis et facit nos gratos Deo. Aut hoc quod dico gratos Deo ponit in nobis aliam dispositionem ab increata, qua sumus grati Deo, aut non. Si non ponit aliam dispositionem in nobis a gratia increata, ergo in nobis non differt gratus et non-gratus, quia increata gratia est in anima ingrata per essentiam, praesentiam et potentiam, et similiter in anima grata, secundum quod dicitur Deus esse ubique praesentialiter, potentialiter et essentialiter; sed istud est inconveniens quod non differat gratus et ingratus; ergo hoc quod dico gratum Deo ponit aliquam dispositionem in nobis aliam a gratia increata, qua dispositione dicimur grati Deo; sed illa est nobis gratis data et faciens gratum; ergo est gratia creata.

d. Item, gratia increata facit nos esse gratos. Aut ergo faciendo nos gratos facit nos esse aliquid quod non eramus prius, aut iaciendo nos operari quod prius non operabamur, ut attendatur illud gratum, non quoad esse, sed quoad operari, scilicet quia facit nos operari aliquid gratuitum, quod prius non operabamur. Si poneretur hoc modo per causam ad operandum gratuite, secundum hoc in parvulis non esset gratia nec essent grati Deo, quia gratia non facit eos operari aliquid gratuitum; sed hoc est inconveniens; ergo illa gratitudo intelligitur quoad esse; ergo facit nos esse gratuito, quod prius non eramus; ergo ponitur modus aliquis sive dispositio in ipso esse qui prius non erat; ergo necesse est ponere gratiam creatam in nobis, mediante qua anima disponatur ut sit grata Deo.

2. Item, similis est comparatio Dei ad animam, qui est vita sua, et animae ad corpus, quae est vita sua, sicut dicit Augustinus. Si ergo corpus non unitur animae nisi accipiat vitam disponentem ab ipsa, ergo similiter anima non unietur Deo nisi accipiat vitam disponentem ab ipso; sed haec vita disponens est creata et gratis data ipsi animae; ergo est gratia creata — Minor patet, quod corpus non uniatur ammae, nisi accipiat vitam disponentem, quia ponatur quod anima teneret suum vivere in se, ita quod non influeret aliquam dispositionem in corpus, nunquam corpus viveret; ergo aliqua dispositio vitae est ex parte corporis ad hoc ut vivat vita animae; ergo similiter est dispositio vitalis in ipsa anima a Deo infusa et gratis data ad hoc ut vivat ab ipso.

Solutio: 1. Dicendum quod est gratia creata et increata in habente gratiam. Gratia increata est Spiritus Sanctus; et dicitur Spiritus Sanctus gratia, secundum quod dicitur donum, et dicitur donum, secundum quod dicitur amor; ipse enim Spiritus Sanctus secundum suam proprietatem amor est, et ut amor procedit a Patre et Filio; et ideo, quia donum est, ideo amor est, quia nihil est donum nisi ratione amoris. Nam si aliquid detur ex timore, non est donum proprie, immo redemptio; similiter, si detur ex cupiditate, non est donum, sed quaestus; sed donum proprie est ex amore et liberalitate et sine coactione; unde in omni dono primo donatur amor, et sic Spiritus Sanctus dicitur gratia, quia donum, et dicitur donum, quia amor. Et hoc est illud gloriosum donum, de quo in Ioan. 14, 16: "Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis". Spiritus enim Sanctus eo facit nos gratos quo facit nos defiormes; hoc autem facit, quia amor est. Unde dicit Richardus de S. Victore: "Scio, anima mea, quia dilectio tuavita tua est; et quidquid diligis ipsa vi dilectionis ineius similitudinem transformaris". Quia ergo Spiritus Sanctus amor est, immo et virtus prima amoris, inde est, cum datur nobis, transformat nos in divinam speciem, ut sit ipsa anima assimilata Deo. Ex alia parte debemus intelligere gratiam creatam velut similitudinem et dispositionem ex parte animae rationalis, ex qua habet quod sit accepta Deo et assimilata, quia ibi est forma transformans, et haec est gratia increata; similiter ibi est forma transformata, quae derelinquitur in transformata, scilicet in anima, ex transformatione, et haec est gratia creata. Dicendum ergo quod est sufficientia agentis et est sufficientia recipientis Quantum autem est de sufficientia agentis, Spiritus Sanctus aequaliter se habet ad omnia et omnia potest facere suHicienter, quantum est de se, nec est necessaria ex parte ipsius gratia creata, sed solum quantum est ex parte recipientis, scilicet animae rationalis, quia non potest se habere per immediationem ad gratiam increatam nisi disponatur prius, et hoc est detectus ipsius, et propter hoc necessaria est ei gratia disponens ipsam. Unde bene dicitur a quibusdam quod ipsa gratia increata sufficiens est ad omnia tacere, non tamen ad omnia fieri, quia fieri se tenet ex parte recipientis, sicut in costa Adae, secundum Augustinum, erat potentia ex parte agentis facere Evam, non tamen erat potentia fieri, quia non erat dispositio in costa unde illud fieret. Similiter ex parte gratiae increatae est sufficientia ad tacere animam gratam sine gratia creata, tamen insufficientia est ex parte fieri gratum, et haec est insufficientia ex parte animae.

2. Ad aliud dicendum quod verum est quod anima secundum se est vita corporis, id est sine medio, quia anima sine medio unitur corpori, et tamen per medium unitur corpori. Sine medio dico, quia non est medium ex parte sua ad hoc ut uniatur corpori, cum ipsa sit forma corporis et forma se unit per suam essentiam. Per medium dico, quia est dispositio ex parte corporis media ad hoc ut uniatur anima ipsi. Est ergo ibi medium ex parte suscipientis, non ex parte informantis. Similiter gratia increata sine medio unitur animae nec requiritur medium ex parte informantis, sed ex parte recipientis, animae scilicet, requiritur, per quod uniatur, et haec est gratia creata.

3. Ad aliud similiter dicendum quod virtus divina ex parte sui non producit effectum cum medio, sed ex parte suscipientis.

4. Ad aliud concedo quod, quantum est ex parte informantis vel assimilantis, nihil interponitur ad hoc ut anima assimiletur et fiat grata Deo, sed solum ex parte animae suscipientis necesse est quod interponatur dispositio, ut dictum est.

5. Ad aliud dicendum quod est gratia increata, quae simpliciter est nobilior spiritu creato, et illa est Spiritus Sanctus. Ex alia parte est gratia creata, et illa quoad quid est nobilior spiritu creato et non simpliciter. In quantum enim comparatur ad animam ut agens in eam, nobilior est; sed secundum quod comparatur ad animam velut dispositio ipsius, sic est ignobilior et habet rationem ignobilioris, quia dispositio non est nobilior substantia quam disponit, quia cedit in ipsam; sed in quantum est movens nobiliori est. Et exemplum patet in lumine: secundum quod est in aëre ab ipso sole, illud lumen dispositio est aëris; sed ponatur quod aer videret solem per illud lumen, tunc lumen illud compararetur ipsi aeri in ratione moventis vel immutantis, quia lux immutat visum; sed hoc, quod esset in ratione immutantis, non haberet ab eo in quo esset, scilicet ab aere, sed solum ab eo a quo esset, scilicet a sole. Similiter gratia creata unam comparationem habet ad animam, secundum quod est animae dispositio; aliam, secundum quod est a gratia increata velut lumen fluens ab ea in ipsam animam.

6. Ad aliud dicendum quod gratia creata uno modo est finita, alio modo infinita. Simpliciter enim finita est quantum ad subiectum in quo est; in comparatione vero infinita est quantum ad illud a quo est, quia est a gratia increata, quae est infinita Bonitas. Similiter virtus eius finita est quantum ad subiectum, scilicet quantum ad animam; infinita secundum comparationem ad illud a quo est. Potest aliter dici quod gratia est finita secundum essentiam, tamen secundum suam virtutem, quae comparata ad actus infinitos, in quos potest ratione influentiae divinae Bonitatis, infinita est, et ex hoc habet quod facit dignum infinito bono: Bonum enim infinitum, quod est gratia increata, per illam habetur et recipitur a rationali creatura. Vel potest dici quod gratia gratum faciens, licet nullo modo sit infinita quantum est de se, nihilominus, quia unit habentem summo sive infinito Bono, efficit illum dignum Bono infinito: qui enim unitus est Bono infinito dignus est omni bono sive infinito.

7. Ad aliud dicendum quod, quando aliqua duo sunt disparata, ad hoc quod conveniant necesse est quod medium, per quod conveniunt, sit diversae rationis. Sic ergo creatura rationalis et increata Bonitas, quae est Deus, cum sint disparata, nunquam coniunguntur nisi interveniat medium diversae rationis, scilicet gratia increata, quae sit ex parte Dei uniens, et gratia, scilicet creata, quae sit ex parte animae disponens. Et sic vanitatem veritati non coniungit vanitas, immo veritas est coniungens, scilicet gratia increata, gratia vero creata est disponens. Et dico quod gratia creata, secundum rationem qua de nihilo est, vanitas est; secundum rationem qua a Deo est, veritas est: sicut est de anima, quia, secundum rationem qua de nihilo est, vanitas est; secundum rationem qua a Deo est, veritas est, quia a summa Veritate procedit. Secundum ergo rationem qua gratia creata vanitas est et de nihilo, secundum hoc non unit nec disponit animam ad hoc ut uniatur Deo, sed deficit secundum hanc rationem per peccatum; sed secundum rationem qua a Deo est, unit et disponit ut anima uniatur Deo.

ARTICULUS III

Utrum gratia creata sit substantia vel accidens.

Consequenter quaeritur utrum gratia creata sit substantia vel accidens.

Ad quod sic: a. Omne quod adest et abest praeter subiecti corruptionem est accidens, quia accidens est quod adest et abest etc.; sed gratia adest et abest etc.; ergo est accidens.

b. Item, omne quod recipit magis et minus est accidens ; gratia est huiusmodi, quia homo secundum magis et minus habet gratiam; ergo etc.

c. Item, omne quod advenit substantiae post esse completum est accidens ; sed gratia advenit animae post esse completum ipsius animae; ergo gratia est accidens.

Contra: 1. Iob 38, 24: "Per quam viam spargitur lux" ? etc., dicit Glossa: "Per quam viam diffunditurgratia" ; unde appellat ibi lucem gratiam. Ex quo habetur quod gratia spargitur sicut lux. Qualis ergo est comparatio lucis ad aerem per quem diffunditur, eadem est comparatio gratiae ad animam in qua diffunditur. Sed comparatio lucis ad aërem non est comparatio accidentis ad subiectum, sed perfectionis substantialis, quia, si aer corrumperetur, adhuc remaneret ipsa lux, sicut quidam posuerunt. quia non habet esse dependens ab aëre, sed a fonte luminis. Ergo similiter comparatio gratiae ad animam non est comparatio accidentis ad subiectum, sed perfectionis substantialis ad illud cuius est perfectio.

2. Item, duplex est esse, scilicet esse primum et esse secundum: primum esse est esse naturae, secundum esse est bene esse sive esse ordinis; sed dignius est esse secundum quam primum; ergo perfectio secundi esse est dignior quam perfectio primi esse; sed perfectio primi esse est substantia; ergo et perfectio secundi esse est substantia; sed gratia est perlectio animae quantum ad secundum esse; ergo est substantia.

3. Item, omnis perfectio dignior est perfectibili; nullum accidens dignius est quam substantia; ergo nullum accidens est perfectio substantiae alicuius proprie, sed sequens rei perfectionem; sed gratia se habet ad animam in ratione perfectionis; ergo gratia non est accidens, sed substantia.

4. Item, nullum accidens commutat subiectum, et per hoc a quibusdam probatur quod lux in aëre non est accidens, quia lux in aëre mutatur de una parte aeris in aliam secundum motum solis; sed gratia mutat subiectum suum velut lux, quia dicitur in Apoc. 2: "Tene quod habes", ne alius "accipiat coronam tuam" ; et similiter in libro Regum dicit Dominus Sauli: "Auferam gratiam tuam, et dabo aemula tuo meliori te". Ergo gratia mutatur de uno subiecto in aliud subiectum; ergo non est accidens, sed substantia.

5. Item, inter omnes perfectiones illa perfectio, quae ultima est, dignior est. Supponatur quod gratia et gloria idem sunt, sed differunt secundum perfectum et imperfectum; unde gloria est gratia consummata. Inde arguitur sic: Perfectio ultima rationalis creaturae est gratia; ergo est dignior quam prima perfectio naturalis; sed prima perfectio naturalis est substantia; ergo gratia est substantia.

6. Item, omne accidens est separabile a substantia: est autem separabile a substantia, quia destructibile in ea; sed gratia non est destructibilis in anima, quia, si destruitur in anima, aut destruitur a Deo aut a peccato aut a libero arbitrio. Non a Deo, quia gratia est similitudo Dei in anima; sed Deus nunquam destruit suam similitudinem, quia sic faceret contra se; ergo non potest destrui a Deo. Item, nec a peccato, quia peccatum nihil est, et etiam, sicut dicit Dionysius, peccatum non agit nisi virtute boni; si ergo peccatum non agit nisi ratione boni et bonum illud non est contrarium gratiae, omnis autem corruptio est a contrario, patet quod non potest destrui per peccatum. Similiter nec a libero arbitrio, quia est perfectio eius; sed nihil destruit suam perfectionem; ergo non est destructibilis a libero arbitrio. Et pluribus modis non potest destrui; ergo non est gratia destructibilis in subiecto, scilicet in anima, ipsa manente; ergo non est accidens.

Solutio: Gratia creata duplicem habet comparationem, scilicet ad primum esse animae, quod est naturae, et ad esse secundum ipsius, quod est bene esse vel esse ordinis, secundum quod comparatur ad animam. Quantum ad primum esse animae, quod est esse naturae, sic dico quod est accidens, quia est dispositio adveniens animae post completionem illius quantum ad illud esse. Secundo autem modo est dispositio substantialis, non tamen substantia, scilicet quantum ad secundum esse, et hoc est quia secundum esse est accidentale respectu primi esse et nullo modo substantiale, et ideo principium illius esse erit accidens et non substantia; est tamen substantiale quantum ad illud.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur de luce in aëre, dicendum quod sunt opiniones de luce in aëre. Una est quod lux in aëre sit corpus, et hoc modo est substantia; sed secundum hoc non tenet illa comparatio, quia gratia non est substantia, sicut visum est. Alia opinio est quod lux est forma perficiens aërem quantum ad bene esse, quod est esse perspicuitatis. Dicendum ergo quod comparatio lucis ad gratiam creatam tenet in quantum lux dicitur forma et secundum quod gratia accidit ipsi animae et dependet ab ea sicut a subiecto in quo est, a gratia autem increata sicut ab illo a quo est. Et primo modo comparatur ut accidens, secundo modo ut substantiale principium quantum ad esse secundum animae, quod est esse ordinis, non tamen est substantia. Nota quod quaedam accidentia dependent a subiecto ut a quo et in quo, sicut levitas ab aëre, gravitas et terra. Sunt alia, quae dependent a subiecto sicut ab illo in quo solum et non sicut ab illa a quo, sicut dependet lumen ab aere, et sic dependet gratia ab anima; sed levitas in aëre dependet ab aëre utroque modo, quia inest aëri a natura aeris, gratia autem non inest hoc modo ipsi animae, sed in modum lucis.

2. Ad aliud dicendum quod est perfectio quae est a forma et est perfectio quae est a fine. Iterum, est perfectio primi esse et secundi esse; perfectio primi esse est a forma substantiali; perfectio secundi esse est a fine, quia esse ordinis a fine perficitur ad quem est. Item, est perfectio disponens et est perfectio complens; perfectio complens est dignior perfectibili, et non disponens. Dicendum ergo quod gratia creata est perfectio esse animae secundi tamquam disponens; sed perfectio sicut complens est finis ipsius, scilicet divina Bonitas. Unde illud, quod disponit animam ut ordinetur ad finem, est gratia creata; illud, quod complet, est finis, scilicet summa Bonitas, et sic perfectio secundi esse est substantia sicut perfectio primi esse; sed non perfectio disponens, sed perfectio complens.

3. Ad aliud dicendum: cum sit gratia creata et increata, utraque dicitur perfectio, sed differenter; una enim perficit ut disponens, alia ut complens. Quando ergo dicitur omnis perfectio est dignior perfectibili, si hoc intelligatur simpliciter, non est verum nisi de perfectione complente et non de disponente simpliciter, sicut dictum est.

4. Ad aliud dicendum, cum dicunt Scripturae: "Auferam gratiam tuam" etc., hoc dicitur secundum illum tropum secundum quem dicitur esse una fides omnium credentium, quae una est per comparationem ad creditum, quia una est veritas quae creditur; sed per comparationem ad credentem non, immo diversa est fides numero qua ego credo et qua alius credit. Similiter gratia uno modo respicit subiectum, alio modo respicit illud ad quod datur gratia. Cum ergo dicitur: "Auferam gratiam tuam, et dabo alii", hoc non intelligitur de gratia per comparationem ad subiectum, quia gratia illa numero, quae est in isto, non potest dari alii; sed hoc intelligitur per comparationem ad illud ad quod datur gratia, quia ad illud idem numero ad quod habet aliquis gratiam, potest dari gratia alii, et sic intelligitur auctoritas de David et Saule, I Reg., cum dicit Dominus Sauli: "Auferam gratiam tuam" etc.; id est: ad illud idem ad quod habes gratiam dabo alii gratiam et auferam tibi.

5. Ad aliud dicendum quod est quaedam perfectio rei quae est de ipsa re et intrinseca ad rem, et est perfectio rei quae non est de ipsa re, sed extra rem, ad quam scilicet est res, et haec est finis: hoc modo divina voluntas sive gratia increata est perfectio. Item, perfectio, quae est de re vel intra rem, duplex, scilicet quantum ad primum esse, et haec est forma substantialis; vel quantum ad secundum esse, et hoc modo gratia creata est ultima perfectio rationalis creaturae; sed non est ultima nisi quantum ad dispositionem vel tamquam disponens; finis autem sive gratia increata est ultima et complens, et haec est substantia.

6. Ad aliud dicendum quod est quaedam corruptio sive destructio in forma a contrario, sicut calidum destruitur a frigido et e converso; quaedam autem per destructionem sive defectum subiecti, sicut deficiente igne destruitur caliditas. Dicendum ergo quod gratia creata destructibilis est, non a contrario, sed destruitur ex defectu sui subiecti, quod est liberum. arbitrium, quod, quando ipsi gratiae deficit, deficit et destruitur ipsa gratia; deficit autem ipsum liberum arbitrium ipsi, quando dissentit gratiae per peccatum, consentiendo peccato.

ARTICULUS IV

Utrum gratia sit eadem per essentiam cum virtute gratuita.

Consequenter quaeritur de differentia gratiae an sit eadem per essentiam cum virtute gratuita.

Quod autem differant per essentiam, sic ostenditur: a. Quorum definitiones sunt diversae, ipsa sunt differentia per essentiam ; sed definitio virtutis et gratiae sunt differentes; ergo differunt per essentiam. — Minor patet, quia gratia definitur a Sanctis: gratia est signaculum imaginis, Ephes. 1, 13: "In quo credentes signati estis" etc., Glossa: "Imagine Dei reformata in nobis per gratiam". Ex hoc sumitur quod gratia est reformativa imaginis in nobis; virtus autem definitur in relatione ad opus; unde, secundum Philosophum virtus est qua quis est bonus et bonum reddit opus.

b. Item, in omni eo quod est citra Primum differt esse et operari ; ergo bene esse et bene operari; et hoc per essentiam; ergo in rationali creatura differunt bene esse et bene operari; ergo et principium ad bene esse differt per essentiam a principio ad bene operari; sed gratia est principium ad bene esse, virtus autem ad bene operari; ergo differunt essentialiter.

c. Item, anima non est sua essentia; ergo multo magis anima non est sua potentia; differunt ergo in anima essentia et potentia; ergo differt illud quo perficitur essentia ab eo quo perficitur potentia, essentialiter, ita quod unum non est alterum; sed illud, quo perficitur potentia animae et redditur apta ad opus, est virtus; illud autem, quo perficitur essentia animae et redditur Deo similis, est gratia; ergo differunt essentialiter.

d. Item, sicut se habet corpus ad animam rationalem, ita se habet anima rationalis ad Deum secundum vivificationem, secundum quod dicit Augustinus. Si ergo in corpore secundum aliud est vita et secundum aliud est motus et secundum aliam dispositionem inest vivere ipsi corpori et secundum aliam moveri ab ipsa anima: unde corpus prius vivificatur et postea movetur — quod patet in apoplexia: videmus enim quod penitus extinguitur motus in corpore, remanet tamen vita; haec autem non possent esse, nisi secundum aliud et aliud esset vita et motus in corpore ab ipsa anima — ergo similiter anima secundum aliud accipiet vitam a Deo et secundum aliud motum. Si ergo per gratiam recipit vitam spiritualem a Deo, quae vita attenditur in assimilatione eius ad Deum, per virtutem autem gratuitam recipit motum ab ipso spiritualem, scilicet quod ipsa movetur ad bona opera et meritoria, gratia non est virtus gratuita, sed differens essentialiter ab ea.

e. Item, gratia non solum multiplicatur per virtutes, sed per gratias sacramentorum et donorum; unde non solum reperitur gratia in virtutibus gratuitis, ut in fide, spe et caritate, sed etiam in sacramentis et similiter in donis. Si ergo gratia ad alia extenditur quam ad virtutes, patet quod gratia et virtus non sunt idem per essentiam.

f. Item, quorumcumque sunt diversae differentiae ipsa su nt diversa; sed gratiae et virtutis sunt diversae differentiae; ergo sunt di versa. - Minor patet, quia virtus dividitur per virtutes cardinales et theologicas, gratia non, sed per gratiam praevenientem, subsequentem et cooperantem.

Contra: 1. Definit Augustinus virtutem dicens: "Virtus est bona qualitas mentis qua rectevivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in no bis sine nobis". Sed haec definitio convenit gratiae, quia gratia est bona qualitas mentis, et qua recte vivimus, quia per gratiam vivit et unitur anima Deo; similiter nemo male utitur gratia Dei et ipsam operatur Deus in nobis sine nobis.

2. Item, Isidorus in libro Differentiarum, definit gratiam: "Gratia est divinae misericordiae donum, per quod boriae voluntatis est exitus", et loquitur de exitu in opus bonum; sed virtus est huiusmodi, quia est donum divinae misericordiae et per ipsam exit voluntas in opus bonum; ergo virtus est gratia.

3. Item, imago Dei in nobis secundum vires attenditur, sicut dicit Augustinus, dicens quod mens est imago in potentia cognoscendi, et hoc secundum intelligentiam, memoriam et voluntatem, et est similitudo in potentia diligendi. Si ergo gratia est illud quo reformatur in nobis imago Dei, ergo perficit animam quantum ad vires; si militer virtus perficit an imam quantum ad vires secundum quas haec imago attenditur, quia fides perficit vim rationabilem, caritas concupiscibilem, spes irascibilem; ergo eiusdem sunt perfectio et quantum ad idem, gratia et virtus; ergo sunt idem.

4. Item, abstractis viribus ab anima, non diceretur anima susceptibilis gratiae, quia abstraheretur illud secundum quod accipitur imago ipsius ad Deum, et ita abstraheretur potentia ad divinam similitudinem; sed gratia est ipsa divina similitudo, respectu cuius erat in nobis potentia imago; ergo gratia perficit vires, et si militer virtus; ergo non differunt essentialiter.

5. Item, dignitas vitae aeternae attenditur quantum ad gratiam; sed haec dignitas est in virtute, quia virtus facit dignum m vita aeterna; ergo virtus est gratia. Et hoc patet, quia, habitis virtutibus, est homo dignus vita.

6. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Liberum arbitrium liberandum est a servitute peccati, non per se ipsum, sed per solam gratiam Dei, quae in fide Christi posita est" · Gratia ergo ponitur in fide; ergo gratia est fides et e converso; sed fides est virtus; ergo gratia est virtus et posita in virtute.

Solutio: Dicendum quod sicut se habet esse ad operari, et bene esse ad bene operari, sic gratia et virtus, sive dicamus esse substantiae animae sive esse potentiae. Nam quo anima sive potentia sua bene est, est id quo grata est; quo autem grata est, sive secundum substantiam sive secundum potentiam, est gratia; quo vero bene operatur, est virtus. Quamvis ergo secundum substantiam et rem sint idem gratia et virtus, non tamen secundum esse et rationem. Unde ad maiorem differentiam voluerunt quidam dicere quod quae est comparatio animae ad suas vires vel potentias, eadem est camparatio gratiae ad virtutem. Et exemplum patet de radio et lumine in aëre: lumen enim et radius sunt idem secundum substantiam, quia lumen est substantia radii; differunt tamen secundum rationem et esse, quia lumen dicitur quod perficit aërem indistincte; radius autem dicit illud quod perficit per distinctionem in partibus, quia radius dicit directionem ipsius luminis ad hanc partem aëris et ad illam, lumen autem non. Similiter in anima lumen est gratia, radius autem virtus, quia gratia, quae est ipsa lux, perficit animam quantum ad essentiam et indistincte quantum ad omnes vires; virtus autem perficit animam quantum ad partes, quae sunt vires eius, quia per fidem in anima intelligimus radium quemdam dirigentem vim rationabilem in primam Veritatem ; caritas autem est radius, per quem dirigitur concupiscibilis in summam Bonitatem; spes est radius per quem dirigitur irascibilis in summam Maiestatem. Sicut ergo radius substantialiter est in lumine, et per hoc est lumen causa substantialis ipsius radii, item, lumen est causa effectiva radii et efficit radium; si militer est virtus in gratia substantialiter et est gratia causa effectiva substantialis ipsius virtutis. Unde dicit Bernardus quod "virtutes sunt ordinataeper gratiam affectiones". Et propter hoc sicut diceremus quod radii sunt luminis directiones, ita debemus dicere quod virtutes sunt ordinationes gratiae. Secundum hoc ergo, cum dicitur radius est lumen, non est praedicatio per essentiam, sed per causam. Similiter hic gratia est virtus vel e converso; sed sunt idem substantialiter et non formaliter, sicut ferrum et cultellus substantialiter idem sunt, et non formaliter ; et sic gratia non est virtus omnino secundum esse et rationem, sed secundum substantiam.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum dicendum quod definitio illa dicitur aliter et aliter de virtute et gratia. Et quod dicitur in illa detinitione bona qualitas mentis, dicendum quod mens accipitur dupliciter, scilicet pro substantia vel pro ipsa vi vel potentia cognoscendi et diligendi. Accipiendo mentem prout est substantia animae, sic gratia est bona qualitas mentis, quia, sicut dictum est, gratia respicit essentiam vel substantiam animae. Prout autem mens sumitur pro vi vel potentia, sic virtus dicitur bona qualitas mentis, quia virtus respicit animam quantum ad suas potentias. Similiter recte vivere dicitur dupliciter: vel quantum ad bene esse vel quantum ad bene operari. Per virtutem recte vivimus quantum ad bene operari propter Deum; per gratiam recte vivimus quantum ad bene esse in Deum, et hoc modo recte vivere est in pueris qui nesciunt operari. Utroque autem modo vivunt adulti: quantum ad bene esse in Deum per gratiam et quantum ad bene operari propter Deum, et hoc per virtutem. Et de isto vivere, quod est quantum ad bene operari, habetur in Deuter.: "Qui fecerit haec, vivet in eis" ; et Habac. 2, 4: "Iustus ex fide vivit". De alio dicitur Deuter. 30, 20: "Ipse est vita tua", scilicet per gratiam.

2. Ad aliud quod obicitur, quod gratia est donum, per quod voluntas exit in opus, dicendum quod sicut videmus quod lumen est substantialiter in radio, quia non est radius sine lumine, et ideo illud quod est radii convenienter attribuitur ipsi lumini — sicut movere oculum ad videndum, hoc dicitur proprie de radio, quia directio luminis proprie movet oculum ad videndum, et tamen hoc dicitur de lumine — similiter est de gratia et virtute, quia gratia substantialiter est in virtute, propter hoc quod est virtutis attribuitur gratiae et e converso. Exitus ergo bonae voluntatis in opus est a virtute sicut a causa proxima, a gratia vero dicitur esse in quantum gratia est in virtute.

3. Ad aliud dicendum quod anima, quantum ad suam essentiam, est imago divinae essentiae et virtutis ipsius, quantum vero ad suas potentias vel vires est imago Trinitatis personarum. Et prima imago est secundum indistinctionem, secunda secundum distinctionem. Imaginis quantum ad essentiam et indistinctionem reformativa est gratia, cum perficiat animam secundum indistinctionem quantum ad essentiam; imaginis quantum ad vires et secundum distinctionem virium reformativa est virtus.

4. Ad aliud dicendum quod potentia, quae intelligitur sub indistinctione, cum dicitur rationale, forte non est aliud ab ipsa essentia animae in quantum rationalis; sed cum dicitur potentia ad actum istum vel illum, tunc dicitur potentia differre ab essentia, et vires sub distinctione differunt ab essentia animae. Praeterea, gratia perficit potentiam, in quantum est ut sit grata Deo; virtus perficit, in quantum potentia est ad opus ut recte operetur.

5. Ad aliud dicendum quod gratia uno modo intelligitur sicut habens situm et positionem in anima et distinctionem secundum vires; alio modo intelligitur gratia in anima sine positione et situ. Cum enim intelligimus gratiam in anima velut quamdam similitudinem ad divinam essentiam, sic non determinat situm in viribus. Secundum autem quod intelligimus gratiam in rationabili et gratiam in concupiscibili et gratiam in irascibili perficientem istas vires, sic intelligitur gratia in virtute. Quia ergo prima vis, quam perficit gratia, est vis rationalis, et in illa est fides, propter hoc fides est prima virtus, in qua primo gratia manifestatur, et propter hoc dicitur posita in fide.

6. Ad aliud dicendum quod virtus et gratia sunt idem substantialiter, et propter hoc, quod est unius attribuitur alteri, sicut facere dignum vita aeterna, primo tamen est ipsius gratiae. Attribuitur autem virtuti, sicut quod est radii attribuitur lumini. Unde Habac. 2, 4 attribuitur vita fidei: "Iustus in fide sua vivit", sed non attribuitur fidei quia fides, sed ratione gratiae in fide. Similiter quod virtutis est attribuitur gratiae, Ephes. 2, 8-9: "Dei enim donum est; non ex operibus" iustitiae, Glossa: "Gratia non est ex operibus, sed opera ex gratia". Similiter ergo, cum dicitur virtus facit dignum vita aeterna, hoc dicitur ratione gratiae. Sed notandum quod in vita aeterna est praemium generale, quod dicitur denarius, et quantum ad hoc gratia iacit dignum vita aeterna; sed ulterius sunt speciales gloriae quae respondent meritis, et quantum ad has virtus facit dignum illo quod est in vita aeterna respondens meritis. Et hae sunt speciales gloriae, de quibus dicitur, I Cor. 15, 41: "Alia est claritas salis, alia lunae, alia stellarum". Et hoc tangit Glossa super illum locum.

PrevBack to TopNext