III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 2, C. 2
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 2, C. 2
QUID SIT GRATIA SECUNDUM RATIONEM.
Declarato quid sit gratia secundum rem, quaerendum est quid sit gratia secundum rationem. Et quaeruntur duo: Primum, quid sit secundum nominis rationem; secundum, quid sit secundum definitionem.
ARTICULUS I.
Quid sit gratia secundum nominis rationem.
Ad primum notandum quod gratia dicitur vel gratis dans vel gratis datum vel gratum faciens. Primo modo improprie, et hoc modo dicitur Deus gratia vel divina voluntas, II Sententiarum. Secundo modo communiter: quidquid enim gratis datur, hoc est sine meritis, gratia potest dici; in qua significatione accipitur I Cor. 12, 4: "Divisiones gratiarum sunt, unus autem Spiritus". Tertio modo proprie dicitur: communis enim ratio nominationis gratiae est eo quod gratis data, sed propria, eo quod nos gratos facit ; in hoc sensu sumitur Ephes. 1, 6: "In laudemgloriae gratiae eius, in qua gratificavitnos in dilecto Filio suo", Glossa: "Nos fecit gratos". Secundum ergo communem acceptionem ratio huius nominis gratia est donum a Deo sine meritis datum, sive illud sit concreatum, ut imago Dei in nobis; sive superadditum, ut scientia; sive faciens gratum, ut primum donum salutiferum indistinctum, de quo facta est quaestio; sive prima virtus, in qua donum gratiae manifestatur, ut fides; unde ad Hebr. ultimo, 9: "Optimum est gratia stabilire cor" etc., Glossa: "Ut habeatis fidem pertectam, credentes omnia munda esse mundis" ; sive primus gratiae effectus post lapsum in nobis, scilicet remissio peccatorum; unde Rom. 1, 7: "Gratia vobis et pax", Glossa, scilicet "gratia", id est, "remissio peccatorum" ; sive gratiae praerogativa quaedam in Ordinibus; unde I Tim. 1, 2: "Gratia et misericordia", Glossa: "Gratia hic accipitur quod in aliis epistolis dicitur remissio peccatorum; gratia vero, quam hic addit, episcopisoptatur, scilicet donatio Spiritus Sancti, quaministri Dei armantur" ; sive gratiae signum, ut prophetia et operatio miraculorum, de quibus I Cor. 12, 4: "Divisiones gratiarum sunt" etc.; sive illud quod sequitur ad gratiam, ut vita aeterna, Rom. 2 et Ioan. 1, 16: "Accipimus gratiam pro gratia", gratiam glorificationis pro gratia iustificationis ; et Zachar. 4, 7: "Adaequabit gratiam gratiae eius". Secundum ergo communem nominis gratiae acceptionem septem modis dicitur: donum concreatum, donum superadditum, donum gratum iaciens, prima virtus in qua donum gratiae manifestatur, primus effectus gratiae, gratiae praerogativa, gratiae signum, donum consequens ad gratiam. Secundum propriam et praecipuam rationem gratia est donum a Deo sine meritis datum, gratum faciens habentem. Ex quo patet quid sit gratia secundum nomen.
ARTICULUS II.
Quid sit gratia secundum definitionem.
Et dantur multae definitiones gratiae. Secundum Anselmum gratia est cordis delectatio. Secundum alios gratia est sanitas mentium. Item, Ephes. 1, 13: "In quo credentes signati estis spiritu promissionis", Glossa: "Imagine Dei reformata in nobis" ; ex quo sumitur quod gratia est signaculum imaginis. Item, in Glossa Epistolarum: "Gratia est iustificatio sive remissio peccatorum" · Item, in Psalmo: "Ut exhilaret faciem in oleo", Glossa: "Gratia est quidam nitor animae ad conciliandum sanctum amorem". Item, gratia est manifestatio Spiritus, I Cor. 12, 4: "Divisiones gratiarum sunt" etc. "unicuique datur manifestatio" etc. Et haec ultima definitio est gratiae gratis datae, non gratiae gratum facientis; reliquae vero sunt gratiae gratum facientis. Sed quia non ponunt in genus, sed in causam, ideo non sunt proprie definitiones. Prima enim materialiter est assignata: gratia est delectatio cordis, nec convertitur; secunda formaliter: gratia est sanitas etc.; tertia similiter: gratia est signaculum; quarta effective: gratia est iustificatio ; quinta metaphorice assignatur: gratia est quidam motor vel quidam nitor etc.; et effective secundum quod gratia facit hominem gratum vel acceptum, secundum quod dicitur Dan. 1, 9: "Dedit Dominus gratiam Danieli in conspectu principis eunuchorum".
Ponuntur autem duae tales a Magistris: gratia est gratis data, gratum faciens habentem et gratum reddens opus propter beatitudinem; alia est haec: gratia est habitus mentis, universaliter totius vitae ordinativus. Prima magis indicat quid sit gratia secundum nomen quam quid sit secundum rationem; secunda indicat quid sit secundum rationem. Quae sic probatur: Non est substantia, et sic de aliis generibus; ergo est qualitas; qualitatis vero multae su nt species. Non est forma vel ci rea aliquid constans figura; nec est naturalis potentia vel impotentia, et sic de aliis ab habitu; ergo est habitus vel dispositio, et non fiat vis de differentia inter habitum et dispositionem. Est ergo habitus, non corporis; ergo animae; non animae, nisi rationalis; est ergo mentis habitus; non habitus speculativus, ut scientia; ergo habitus vitae ordinativus. Sed hoc dupliciter: in loco particulari vel ubique; in loco particulari, ut virtutes politicae; aliis enim et aliis legibus et moribus vivitur in diversis regnis. Ad istarum ergo differentiam dicitur universaliter ordinativus. Sed quia omnia ista conveniunt caritati et cuilibet virtuti formatae, inquirenda est differentia ordinationis quam efficit virtus quaelibet. et gratia. Et constat quod quaelibet virtus unum solum actum ordinat primo et per se, gratia autem omnes; igitur gratia est habitus universaliter ordinativus vitae totius, quod non virtus aliqua formata. Relinquitur ergo quod gratia est habitus mentis universaliter vitae totius ordinativus.