III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 5, C. 1
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 5, C. 1
DE FIDEI INFORMIS EFFECTU INTERIORI PROPRIO, QUI EST CREDERE.
Quantum ad primum nota quod dicitur, ad Rom. 4, 5, super illud: "Credenti in eum qui iustificat impium" etc., Glossa Augustini: "Attende quod dicit "credenti in eum", non ei; aliud enimest credere in eum, aliud credere ei, aliud credere illum. Credimus Petro, sed non in Petrum. Credere illi est credere essevera quae loquitur, quod et mali faciunt; credere illum est credere quod ipse sit Deus, quod et mali faciunt" ; unde Iac. 2, 19: "Daemones credunt" ; "credere vero in eum est credendo amare et credendo in eum ire eteius membris incorporari". Cum ergo fidei informis non sit credendo amare, actus eius non erit credere in Deum, sed actus iste erit fidei formatae.
II. Praeterea, cum credere dicatur iis tribus modis, credere Deo, credere Deum et credere in Deum, quae est ratio huiusmodi distinctionis?
Respondeo: I. Cum fides dicatur tribus modis, prout supra dictum est, uno modo fides dicitur habitus acquisitus ex ratione vel testimonio; secundo modo fides dicitur habitus infusus gratuitus, et hoc duobus modis: uno modo habitus elevans intellectum tantum supra se ad assentiendum primae Veritati propter se, et hoc modo, quia solum elevat intellectum, non movens affectum per amorem, dicitur habitus informis; alio modo dicitur habitus elevans intellectum et affectum ad assentiendum Veritati et amandum propter se, et haec est fides formata. Cum ergo credere dicatur tribus modis, credere Deo, Deum et in Deum, a fide primo modo dicta, quae est habitus acquisitus, potest elici motus, qui est credere Deo, hoc est dictis eius adhibere fidem. Ex fide vero secundo modo dicta, quae est habitus imperfectus sive informis, non solum elicitur credere Deo, sed etiam credere Deum, prout credendus est trinus et unus, Creator et Redemptor, quod non potest elici ab habitu acquisito. Iterum, a fide tertio modo dicta, quae est habitus perfectus et formatus, non solum elicitur credere Deo vel credere Deum, sed credere in Deum, hoc est credendo per affectum moveri in Deum. Ex iis igitur manifestum est quid sit actus interior fidei informis in hominibus.
II. Ad illud vero quod quaerit secundo de distinctione istorum trium, credere Deo. Deum et in Deum, iam patet differentia ex parte eius quo creditur. Ex parte vero eius quod creditur, hoc est rei creditae, accipitur differentia hoc modo; nam Deus accipitur credulitate fidei tribus modis: ut veritas, ut potentia, ut bonitas. Secundum primum modum est credere Deo, comparatione scilicet ad veritatem, hoc est, vera esse quae dicit. Secundo modo est credere Deum cumparatione ad potestatem, videlicet omnipotentem et Creatorem et huiusmodi sequentes articulos. Tertio modo est credere in Deum, comparatione ad bonitatem, in quam tenditur per amorem.
On this page