Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 5, C. 2

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 5, C. 2

DE FIDEI INFORMIS EFFECTU IN OPERE EXTERIORI.

Consequenter quaeritur de effectu fidei informis in opere exteriori.

Et est hic quaestio generalis de operibus factis extra caritatem, quae eliciuntur a fide informi. Solet autem poni communiter quod valent ad tria: Primo, ad assequendum bonum temporale; secundo, ad habilitationem gratiae; tertio ad diminutionem poenae aeternae.

Utrum fide informis bonis operibus mereatur quis bono temporalia.

Quantum ad primum quaeritur utrum fide informi bonis operibus mereatur quis bona temporalia.

Ad quod etc: 1. " Isai.1, 19: "Sivolueritis et audieritis me, bona terrae comedetis"; et Exod.23: Dabo "vobis terramfluentem lac et mel"". Cum Deus sit verax, debet implere promissum; ergo, si Iudaei opera Legis fecissent, debebat eis Deus bona temporalia quae promisit; ergo "de iustitia debebantur eisbona temporalia". Cum ergo ex fide informi possent tacere huiusmodi opera, ergo de iustitia debebantur eis temporalia; ergo merebantur illa, quia quod debetur bonis operibus ex iustitia, debetur per modum meriti.

2. "Item, operibus virtutum debentur bona aeterna, non ex bonitate ipsorum operum, quia improportionaliter se habent opera meritoria ad suum praemium, quod est Deus; quod ergo illa opera sint meritoria tanti praemii non est ex bonitate sua, sed ex promissione Dei. Ergo eadem ratione contingit ex promissione Dei quod bonis operibus tactis extra caritatem mereturaliquis bona temporalia, quoniammagis distat Deus in bonitate ab operibus meritoriis quam bona temporalia ab operibus bonis factis extra caritatem".

3. "Item, super illud Iob: Omnipotens "omnes vias meas considerat et omnes gressus meos dinumerat", dicit Interlinearis: "Nulla bona vel mala sunt sine remuneratione". Ergo omne bonum habet aliquam remunerationem; sed non habet remunerationem" boni aeterni; "ergo habet remunerationem boni temporalis; ergo aliquis meretur per ipsum bonum temporale".

4. "Item, aliquis fodiens in vinea alicuius meretur ab eo bonum temporalerecta ratione merendi. Ergo aliquis laborans in vinea Domini multo tortius meretur apud ipsum bona temporalia recta ratione merendi, sicut patet de illo qui praedicat verbum Dei bona voluntate et bona intentione sine caritate".

5. "Forte dicet quod illa argumentatio nonvalet, quoniam non est simile, quia homo considerat opus exterius, Deus autem considerat opus interius, quoniam non considerat quantum, sed ex quanto: Deus enim considerat cor. Cum igitur in corde eius non est radix meriti, scilicet caritas, nihil meretur apud Deum. — Contra: iste fodiens in vinea, etsi serviat isti, licet non ex amore, quoniam istumnon diligit, tamen propter laborem suum meretur apud eum recta ratione merendi; ergo multo fortius, cum Deus sit largissimus et benignissimus, licet iste serviat ei non ex caritate, meretur tamen apud eum bona temporalia recta rationemerendi. - Item, iste habet bonam voluntatem" et "bonam intentionem et pro Deo facit quod facit; radix est bona, fructus est bonus et finisbonus; ergo habet per quod placeatDeo et facit etiam per quod placeat Deo; ergo recta ratione merendi meretur apud Deum bona temporalia".

6. Forte dicet quod non, quoniam non est servus Dei, sed servus diaboli, quoniam per peccatum mancipavit se servitio diaboli. - Contra: Iudaei erant obligati Domino ad faciendum opera Legis, quoniam susceperant Legem. "Sicut igitur qui laborat in vinea meretur bona temporaliarecta ratione merendi, et hoc propter pactum quod intervenit, eadem ratione Iudaei propter pactum merebantur bona temporalia faciendo Legem Dei".

7. Item, "obligati erant ad faciendum praeceptaDei; ergo obligati erant servire Deo; ergo mancipati erantservitio Dei".

8. Item, "diabolus servus Dei est, sicut dicit Dominus, in Iob40, 23: "Numquid eumfacies tibi servum insempiternum"? quasi" dicat: tu "non potes facere, sed ego faciam. Cum ergo diabolus sit servus Dei solius naturae pacto, multo fortius homo, licet sit peccator, servus est Dei et pacto naturae et pactoBaptismi". — "Contra: Augustinusdicit quod peccator non est dignus pane quo vescitur". — Item, "si propter opus bonum iactum extra caritatem meretur aliquis bonum temporale, ergo propter maius bonum opus meretur maius bonum temporale. Ergo, si Deus non dat, iniuste agit cum eo, quod falsum est: multis enim bonis aufert bona temporalia, quae malis dat in abundantia", nec tamen agit cum eis iniuste.

9. "Item", obicitur: "aliquis existens in mortali facit multa bona propter Deum, quia diligit Deum naturali dilectione vel ex fide informi. Inde sic: Dominus dicit: "Ego diligentes me diligo", Prov.8, 17; sed iste diligit Deum, et ex dilectione Dei facit illa opera" quae facit; "ergo Deus diligit istum et in suis operibus; ergodiligit istum vel ad bona aeterna vel ad gratiam conterendam vel ad bona temporalia. Ad bona aeterna non, quia est in peccato mortali; ad gratiam non, quia est indignus; ergo diligit eum ad bona temporalia; et necessarium est ipsum diligere ad illa; ergo necesse habet" ei "dare bona temporalia; ergo ex necessitate dat ei bona temporalia et non potest non dare ei, quia diligentes se diligit. - Contra: Ex mera liberalitate sua dat ei, quoniam ea, quae dantur ex misericordia, ex sola, liberalitate dantur vel voluntate; non ergo ex necessitate".

10. "Item, dicit Dominus in Ezechiele: "Fili hominis, quia Nabuchodonosor servivit mihi in Tyro, da ei Aegyptum". Haec dictio "quia"notat causam; ergo vel materialem vel formalem vel finalem vel efficientem". Constat quod non materialem nec formalem nec finalem; ergo notat causam efficientem; "sed duplex est causa efficiens, scilicet per modum agendi velper modum merendi; sed non potest dici quod causa efficiens per modum agendi, quia Nabuchodonosor non fecit hoc actu ut haberet Aegyptum; ergo notat causam efficientem per modum merendi; ergo Nabuchodonosor, licet infidelis esset, meruit bona temporalia; ergo multo fortius fideles, licet sint in peccato, bonis operibus suis merentur bona temporalia".

Solutio: Dicendum "quod nullus, servit Deo, proprie loquendo, nisi qui facit quod Deus praecipit et sicut praecipit". Unde qui facit aliquid de genere bonorum sine caritate non servit proprie Deo. "Licet enim faciat quod Deus praecipit, non tamen facit sicut Deus praecipit, quoniam non facit illud ex caritate, quae est impletio Legis, sicut dicit Apostolus, Rom.14, 23: "Omne quod non est ex fide peccatum est", id est inutile est; unde omne quod non est ex fide etcaritate non potest esse servitium quo, proprie loquendo, serviatur Deo", et ideo ex tali opere, proprie loquendo, non meretur aliquod bonum temporale nec aeternum.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod Deus Iudaeis debebat temporalia, dicendum quod, quamvis verbum debendi, quia est obligationis, non dicatur de Deo proprie, quia, sicut dicit Anselmus, Deus nulli debet aliquid, tamen, secundum quod debere dicitur condecentia suae bonitatis, dicendum quod "debebat eis temporalia de iustitia. Non de iustitia operum, cum non essent in statu merendi, quoniam illis operibus non merebantur bona temporalia; sed debebat de iustitia, id est de veritate et fidelitate sua, quoniam verax est in verbis suiset fidelis in promissionibus", et ita patet solutio ad primo obiectum.

2. Ad secundo obiectum dicimus quod operibus meritoriis debetur beatitudo, non tantum ex promissione, sed quoniam opera illa sunt servitia quibus servitur Deo digne. "Opera vero facta extra caritatem non sunt servitia quibus serviatur Deo, quoniam qui est in peccato mortali est in" actu "serviendi diabolo et non Deo, quoniam tantum ille, qui est in statu gratiae, est in statuserviendi Deo".

3. Ad tertio obiectum dicendum "quod nec bona nec mala sunt sine remuneratione aliqua, ita tamen quod remuneratio accipiatur improprie. Deus enim pro bonis operibus factis extra caritatem quodam modo remunerat hominem, quia dat pro eis aliquod bonum temporale tamquam meruisset illud, cum tamen non meruit, cum sit indignus etiam pane quo vescitur. Nec valet hoc argumentum: omne malum est dignum punitione; ergo omne bonum est dignum remuneratione. Nec est locus a contrariis, quoniam malum culpae et bonum, generaliter acceptum, non sunt contraria, sed malum culpae et bonum gratiae sunt contraria. in hoc autemapparet largitas Dei, quia bonum" huiusmodi, "licet non sit dignum remuneratione, tamen Deus, quasi dignum esset, remunerat illud".

4. Ad quartum dicendum quod "non est similede fodiente in vinea" et praedicatore, quoniam fodiens in vinea "solo labore suo facit quod intendit ille cuius est vinea; sed homo" peccator, "sive praedicator sive alius, non facit quod intendit Deus, nisi faciat illud ex caritate, et ita non servit, nisi serviat ex caritate, quoniam servire Deo est regnare. Qui autem est in mortali, licet faciat aliquid propter Deum, tamen Deus non est principale movens ad illud, sed movetur ad illud opus faciendum vel timore poenae, quam timet incurrere propter peccata, vel pro" alia "utilitate, quam intendit natura vel fides informis". Quia ergo "nunquam Deus est principale movens cor hominis nisi per fidem, spem et caritatem, etnunquam est pure gratuitum opus nisi ex gratia gratum faciente, sicut plenius patet in Quaestione de dilectione naturali".

5. "Quod autem obicitur bona est radix, bona intentio, bonus finis; ergo iste habet unde placeat Deo sive unde Dominus delectetur in eo, dicimus quod non valet" haec "argumentatio, quoniam eius intentio non est bona bonitate gratuita, ut patet ex praedictis".

6-8. Ad illa quae obiciuntur quod Iudaei erant obligati servire Deo, "dicimus quod" verum est "quod obligati erant servire", sed "non serviebant, et ideo proprie non erant servi Dei, nisi dicatur quod erant servi Dei, quia tenebantur ei servire ex pacto. Diabolus autem dicitur servus Dei vel servire Deo improprie, quoniam ex malis operibus diaboli elicit Deus bonum: ei enim militat omne quod obstat".

9. Ad aliud quod obicitur quod existens in mortali facit bona opera propter Deum, id est quia diligit Deum naturali dilectione etc., dicendum, secundum Anselmum, quod duplex est necessitas, scilicet necessitas immutabilitatis et necessitas coactionis. Primo modo ex necessitate dat, quia immutabiliter dat; secundo modo non. "Sed nonvalet: ex necessitate dat; non ergo ex misericordia, quoniam misericordia Dei est eius largitas supereffluens, qua etiam indignos aliquo modo remunerat".

10. Ad ultimum dicendum quod haec dictio, "quia" non notat causam efficientem, nec in agendo nec in merendo nec in movendo, ut quidam dixerunt quod actio Nabuchodonosor movit largitatem Dei, quia Deus nullis actionibus movetur; sed dicit causam receptivam doni, ad quam consequitur largitio beneficii divi. Cum enim Deus sit summe largus, semper est paratus dare, sed creatura non semper parata est recipere; praeparatur autem homo ex operibus de genere bonorum ad recipiendum a Deo vel bonum temporale vel bonum spirituale. Dicendum ergo quod "quia" dicit causam receptivam vel disponentem in Nabuchodonosor, ad hoc quod reciperet temporale beneficium a Deo.

ARTICULUS II

Quo modo opera bona, facta sine caritate, valeant ad habitationem gratiae et diminutionem poenae.

Consequenter quaeritur quo modo opera bona, facta sine caritate, valeant ad habilitationem gratiae et ad diminutionem poenae.

I. Ad primum sic: a. Si "per talia opera habilitat se homo ad suscipiendam gratiam, ergo quanto magis exercet se in talibus operibus, tanto propinquior est gratiae".

Contra: 1. "Peccator quanto magis moratur in peccato suomagis est peccator, quoniam malitia non potest minui, sed crescit per circumstantiam temporis" ; sed "quanto magis est peccator, tantomagis est remotus a gratia; sed iste est magis peccator quam prius per circumstantiam temporis; ergo magis est remotus a gratia quam prius".

Responsio: "Concedimusquod talis in tali statu remotior est a gratia et propinquior est gratiae quam prius, sed secundum diversa. Est enimremotior secundum quantitatem peccati, propinquior autemsecundum habilitationem suscipiendi, sicut aeger, quando est in augmento morbi iuxta crisim, remotior est a sanitate propter augmentum morbi", qui "magis tamenhabilis est ut educaturquam prius".

II. Ad secundum arguitur sic: "Dicunt enim omnes" quod "bona opera, facta extra caritatem, valent ad diminutionem poenae aeternae".

Sed contra: 1. "Per unum bonum opus dimittitur aliquantumde poena aeterna et per aliud tantum; ergo tot potest facere bona opera, quod non sentiet poenam inferni". - Contra: "Decedit in mortali; ergo sentiet poenam inferni".

Responsio: "Dicimus quod bona opera, facta extra caritatem, valent ad diminutionem poenae aeternae, non quae debetur, sed quae deberetur nisi faceret illa bona opera". — Quod patet: "non" enim "posset diu esse quin caderet" per peccatum unum "in aliud, quia peccatum, quodper poenitentiam" cito "non diluitur, suo pondere ad aliud trahit. Valent ergo bona, facta extra caritatem", ad praedicta tria: ad bonum temporale, ad habilitationem gratiae et ad diminutionem poenae. Valent etiam "ad alia tria: ad retardandum peccatum, quoniam peccatum est ignis sive febris consumens totam animam nisi per bona opera retardatur ne procedat, sicut gallina, apposita morbo regio, non sanat morbum" regium, "sed retardat ne procedat ulterius. Valent etiam ad assuefactionembonorum operum", quoniam per ista se assuefacit homo ad bonum, "quoniam quod male fers, assuescere" et "feres. Valent etiam ad circumstantiam temporis, ne peccatum crescat in mora" nec augmentetur in eo peccatum, "quoniam, quamdiuhomo insistit bonis operibus, non est in mora nec augmentatur in eo peccatum, nec est etiam in eo negligentia nec mora" ; sed istud est quaestionis, cum disputatur de circumstantiis peccati.

PrevBack to TopNext