III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 9
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 9
De actu fidei informis in daemonibus.
Ad quod sic: 1. Actus fidei, sive formatae sive informis, est in duobus: in illuminando intellectum ad cognoscendum verum et in movendo affectum ad bonum. Si ergo in daemonibus non est effectus fidei quo moveantur ad bonum, si in eis aliquis effectus est, hoc erit ut illuminentur ad verum.
2. Sed si hoc diceretur, contrarium videtur, II ad Cor. 4, 4, ubi dicitur: "Deus huius saeculi excaecauitmentes infidelium, ut non fulgent illuminatio", ibi Glossa: "Verum est quod increduli non vident splendorem veritatis merito perfidiae excaecantis". Si ergo perfidia excaecans maxime est in daemonibus, ergo maxime in eis deficit illuminatio veritatis; ergo fides informis non illuminat intellectum eorum ad verum.
3. Item, ad idem, ad Rom. 1, 21: "Obscuratum est insipiens cor eorum", Glossa: "Nebula erroris contexit cor illorum, quia", cum Creatorem ex creaturis cognovissent, nec "sicut Deum glorificaverunt, amplius obtusi sunt", et loquitur de philosophis. Si ergo haec causa obscurationis et obtusionis intellectus maxime est in daemonibus, quia, cum Deum cognoverint, nunquam Deum glorificant, ergo maxime habent intellectum obscuratum; ergo fides non illuminat ipsos ad verum.
Contra: a. B. Dionysius, in libro De divinis numinibus dicit de daemonibus, quod "non est alteratum totum bonum quod datum est eis, sed ipsi a datoceciderunt omni bono, et angelica dona dicimus in eis non fuisse alterata". Si ergo in generali cognitio credibilium erat eis data ante peccatum, ergo manet in eis post peccatum; illuminantur igitur ex illo dono ad cognoscendum verum.
17. Item, Dionysius, in eodem: "Ipsa lux semper est lux, quae et tenebras illuminat". Si ergo fides informis in eis est lux, et semper est lux, ergo eos illuminat.
6. Item, ad Gal. 5, 6, super illud: "Fides, quae per dilectionem operatur", Glossa: "Fides sine dilectione daemonis est; nam "daemones credunt, et contremiscunt", Iac.2, 19. Qui autem non credunt tardiores sunt et peiores quam daemones". Ergo aliquis effectus fidei informis est in daemonibus, qui non est in hominibus non credentibus, quia isti credunt, illi non, isti "contremiscunt", illi non.
Respondeo: Dicendum quod fides in daemonibus habet effectum illuminationis et motionis. Illuminat enim, quia lux est; tamen in hoc differt illuminatio ab illuminatione fidei formatae, quia haec illuminatio contristat, quemadmodum lux oculum aegrum, sic lux veritatis fidei daemonis intellectum; illuminatio vero fidei formatae delectat et confortat credentis intellectum. Iterum, movet, quia habitus motivus est; sed differt motio a motione fidei informis in hominibus et fidei formatae: nam fides informis daemonum movet ad sentire veritatem; unde iste motus magis est passio quam actio. Unde est in eis ad poenam, sicut vermis conscientiae in damnatis. Fides veru informis in hominibus credentibus, dum adhuc sunt in carne, movet ad assentire veritati et fides formata ad consentire, sicut explanatum est prius.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit, dicendum quod non sequitur: si fides non movet in bonum, ergo non movet ; non enim movet in bonum, sicut dictum est, quod fiat per daemonem; sed tamen movet ad sensum poenae, quam sustineat in hoc quod sentire facit veritatem redarguentem.
2-3. Ad secundum quod obicitur quod daemones habent maxime obseruatum intellectum, distinguendum, quod est obscuratio intellectus quantum ad iudicium veri et boni et est obscuratio quantum ad electionem veri et boni. Primo modo daemones non habent maxime obscuratum intellectum, sed secundo. Et per hoc patet responsio ad secundum et tertium.
a. Ad illud vero quod obicitur in partem oppositam per auctoritatem B. Dionysii, dicendum quod non loquitur de donis gratuitis, sed de donis naturalibus, quae manent in angelis immutata, tamen mutantur quantum ad usum sive quantum ad habilitatem, quae est ad actum bonum.
b. Ad illud vero quod obicit secundo quod lux semper est lux; ergo semper illuminat, dicendum quod non sequitur, sed: lux semper est lux; ergo semper lucet. Unde, posito quod lux solis semper irradiaret super oculum clausum, semper luceret sol oculo, non tamen illuminaret oculum. Hoc modo in daemonibus est respectu electionis boni. Unde dicit B. Dionysius, De divinis nominibus, cap. De malo: "Sunt integri et per totum lucidi, licet ipsi non videant, claudentes suas boni contemplativas virtutes".
On this page