III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 8
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 8
Utrum fides informis data sit daemonibus ante vel post peccatum.
Postea quaeritur, posito quod in daemonibus sit fides informis, utrum data sit eis ante peccatum vel post peccatum.
1. Si diceretur quod data fuit eis ante peccatum - contra: fidei est videre per speculum in aenigmate, hoc est obscure, sicut dicitur, I ad Cor. 13, 12: "Videmus nunc per speculum in aenigmate" etc. Si ergo ante peccatum non erat visio in angelis in obscuritate, ergo nec fides.
2. Item, boni angeli et mali pares erant ante peccatum; sed in bonis angelis non ponitur ante confirmationem fides sive cognitio per fidem, quia nec in homine ante peccatum. Unde Hugo de S. Victore, in suis Sententiis, dicit: "Cognovit homo Creatorem suum, non ea cognitione qua Deus a credentibus absens fide quaeritur, sed ea qua tunc per praesentiam contemplationis scienti manifestus cernebatur". Ergo nec ponetur in daemonibus fides ante peccatum.
3. Item, Luc. 10, 30: "Homo quidam descendebat a Ierusalem in Iericho", ibi dicit Glossa quod peccatum vulnerat in naturalibus et spoliat gratuitis. Si ergo peccatum daemonum est maximum, ergo maxime vulnerati sunt in naturalibus et spoliati gratuitis; ergo post peccatum nullus habitus gratuitus in eis remanet; ergo nec fides.
4. Item, si dicatur quod data Fuerit eis post peccatum fides — in contrarium est quia fides informis est habitus gratuitus; sed nullus reportat gratiam ex peccato; ergo non convellit ei dare fidem post peccatum.
5. Item, Ephes. 3, 10, super illud: "Ut innotescatprincipibus et potestatibus multiformis sapientia Dei", dicit Glossa quia per praedicationem Apostolorum "accrevit angelis aliquid, quia" in iis, quae evangelizabantur in Apostolis, "multa didicerunt". Ergo simili modo daemones per Scripturam et miracula ad divina sacramenta redemptionis humanae pervenire potuerunt ; ergo ex doctrina vel praedicatione et miraculis poterant habere fidem post peccatum; sed fides huiusmodi acquisita est, non gratuita vel non infusa. Relinquitur igitur quod non sint susceptibiles gratiae post peccatum; ergo nec fidei informis, quae est donum gratuitum. — Quod autem non sint susceptibiles, ostenditur: Mors non est susceptiva vitae, quia frigidum, manens frigidum, non est susceptivum calidi, nec odiosus Deo gratiae Dei, manens huiusmodi. Cum ergo diabolus maneat odiosus post peccatum, relinquitur quod non est susceptibilis gratiae post peccatum.
Respondeo: Dicendum quod in daemonibus fides dupliciter est: uno modo fides, quae est habitus acquisitus ex miraculis et praedicationibus; alio modo fides, quae est habitus gratuitus, sed non datus eis post peccatum. Dicendum ergo quod primo modo fides eis advenit post peccatum; sed haec fides non dicitur fides informis, de qua hic loquimur, sicut patet ex dictis. Secundo modo dicitur habitus gratuitus, qui fuit eis datus ante peccatum, sed per peccatum alteratus. Ad cuius intelligentiam notandum quod in generali de credibilibus dabatur notitia angelis ante lapsum. Unde dicit B. Bernardus de Lucifero quod praevidit rationalem creaturam assumendam in unitatem personae Filii Dei. Haec autem notitia erat in eis sicut lux clara, non admixta tenebris, tamen diminuta respectu lucis gloriae, sicut lumen stellae respectu luminis solis, ante peccatum; post peccatum vero fuit ipsa lux tenebris admixta velut lux in umbra. Et ideo, quia est notitia in obscuritate, est in aenigmate et veritatis absentis, et ideo fides; quia vero sine caritate est, sicut lumen in umbra sine calore, ideo informis.
[Ad obicem]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod in angelis ante lapsum non tuit fides, quia nec cognitio aenigmatica, concedendum est; sed tamen in eis erat habitus cognitionis ante peccatum, qui, interveniente obscuritate peccati, factus est habitus cognitionis aenigmaticae. Quod patet per exemplum. Contingit enim aliquid cognosci per causam et iterum per coniecturas probabiles; quod autem sic cognoscitur scientia apprehenditur; contingit autem intervenire oblivionem, quae est sicut tenebra respectu causae, et remanere coniecturas probabiles, et ita non deletur cognitio rei totaliter, sed solum in quantum cognoscebatur per causam, non in quantum cognoscebatur per coniecturas probabiles; manet igitur idem habitus cognitionis, sed alteratus et diminutus. Habitus autem iste, cum erat ad cognoscendum rem per causam, erat habitus scientiae; cum vero est ad cognoscendum res per coniecturas solum est habitus opinionis; fit igitur habitus scientiae opinio. Simili modo dicendum quod habitus cognitionis credibilium ante peccatum angeli dupliciter erat. Erat enim cognitio in causa divina, hoc est in lumine causae divinae, quae est summa sapientia; et erat cognitio in effectu causae, hoc est in lumine imaginis vel speciei veritatis credibilium in intellectu angeli. Interveniente autem umbra peccati, subtractum est lumen quo cognoscebant in causa, et remansit lumen quo cognoscebant in effectu, et tamen obscuratum. Mutata est igitur cognitio, quae erat sicut scientiae, cum cognoscebant veritatem credibilium in lumine causae, in cognitionem aenigmaticam, id est in cognitionem in obscuritate, et ita habitus cognitionis, qui erat sicut scientia ante peccatum, factus est habitus fidei post peccatum.
2. Ad secundum dicendum quod pares erant boni angeli et mali ante peccatum, sed sicut in bonis angelis per confirmationem habitus cognitionis, quem habebant, factus est perfectus, ut nihil eis deficeret quod pertineret ad substantiam suae beatitudinis, ita in malis angelis per peccatum factus est diminutus et obumbratus secundum exigentiam suae damnationis. Et sicut in angelis bonis elevabatur cognitio hoc modo ut qui prius cognoscebant effectum in causa, post confirmationem cognoscant plene causam effectus, ita in malis angelis descendebat cognitio, ut qui prius cognoscebant effectum in causa, post peccatum cognoscant effectum causae, et ideo per speculum effectus causati vident post peccatum et in aenigmate. — Ad illud vero quod dicit de Adam, respondetur alibi. cum quaeritur de fide-virtute.
3. Ad tertium vero quod obicit quod angelus fuit spoliatus omnibus gratuitis, dicendum quod privari bono gratuito est duobus modis: nam bonum gratuitum dicitur vel quia gratis datum vel quia gratum faciens sive ad esse gratum disponens. Daemones ergo privati sunt bonis gratuitis, in quantum gratum faciunt vel ad gratum esse disponunt, sed non bonis omnibus, in quantum gratis datis: manent enim ex divina iustitia ad eorum punitionem, ut lumen fidei informis ad terrorem et horrorem ; unde Iac. 2, 19: "Daemones credunt, et contremiscunt".
On this page