Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 2, C. 1

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 2, C. 1

UTRUM SPES POSSIT ESSE INFORMIS.

Ad primum sic: a. I ad Cor. 13, 13: "Maior horum est caritas; nunc autem manent fides et spes", Glossa: "Caritas iis decedentibus permanebit, cui fides et spes hic non possunt [deesse], sed fides et spes sine caritate possunt esse". Sed fides dicitur informis, quia non habet sociam caritatem, ad Rom. 1, 17, super illud: "Ex fide in fidem". Glossa: "Fides dicitur informis, quia non habet sociam caritatem, quae est forma omnium virtutum". Ergo spes erit informis, quae non habet sociam caritatem.

Contra: 1. Sicut tota "caritas est in affectu", sic "tota spes" ; non sicut fides, quae in cognitione habet materiam, in affectione formam; ergo sicut "nihil remanet caritatis, quod dicatur informe, post peccatum, pari ratione nec in spe" aliquid remanebit; ergo spes non potest esse informis sicut nec caritas.

2. Item, ad maiorem evidentiam arguitur: "Fides formata habet aliquid cognitionis et aliquid affectionis, et" ideo "quando perdit quod est affectionis per peccatum, quod est malus amor", amittit formam "et fit informis" ; spes autem formata non habet substantialiter aliquid cognitionis, sed solum affectionis; ergo, cum per peccatum destruatur quod est affectionis, nihil remanet spei; ergo non potest esse informis.

3. Item, "si quis habet spem de beatitudine, iam exspectateam; et, si exspectat, desiderat; et, si desiderat, amat; et, si" amat, "tendit in eam" ; sed, si tendit in beatitudinem spe, iam habet caritatem; ergo, si habet spem, habet caritatem; ergo spes non potest esse sine caritate; ergo nec potest esse informis.

4. Item, spes formata non potest esse praesumptio, quia virtus non potest esse vitium; sed spes formata est, sicut dicit Magister, in Sententiis, "ex gratia et meritis proveniens" ; sed, si sit spes non ex gratia, iam est praesumptio; similiter, si sit non ex meritis, est praesumptio. Subtractis igitur gratia vel meritis, non est spes quae non sit praesumptio; sed, positis gratia et meritis, est spes formata; ergo spes, quae non est praesumptio, est spes formata; non est igitur spes quae sit virtus informis.

Respondeo: Dicendum quod sicut fides potest esse informis, ita et spes.

[Ad obiecta]: 1-2. Et ad illud quod obicitur primo et secundo, dicendum quod, licet non sint diversae rationes cognitionis et affectionis in spe formata sicut in fide formata, "tamen de spe-virtute potest fieri non-virtus, et" hoc "est quia ipsa affectio, quae est spes, non destruitur per peccatum, sed comparatio ipsius affectionis ad meritum. Secus autem est de caritate". Non enim existens in mortali peccato potest diligere omnia diligenda sicut potest credere omnia credenda et sperare omnia speranda, quia, in quantum peccans, non diligit se nec Deum: unde ratio peccati opponitur dilectioni sui et Dei. Non sic autem est in aliis, videlicet fide et spe, et ideo per peccatum caritas totaliter destruitur, non autem fides et spes. Unde distinguitur secundum hoc, quod "quaedam" virtutes "nec informant nec informantur, sicut politicae" virtutes; "quaedam ita informantur quod non informant, ut" virtutes "gratis datae", fides et spes; "quaedam" vero "ita informant quodnon informantur, ut caritas". Per hoc solvuntur duo prima.

3. Ad tertium respondendum "quod est voluntas plena et voluntas semiplena" sive "imperfecta". Voluntas imperfecta "designatur per optativum modum, ut cum dicitur vellem" ; voluntas perfecta per indicativum, ut cum dicitur " volo, desidero". Voluntas imperfecta sive semiplena "concomitatur spem informem", voluntas vero perfecta spem formatam. Inde est quod proprie non potest dici de existente "in peccato mortali" quod vult tendere in "beatitudinem, sed quod vellet" ; secundum quem modum "dicitur, Prov.13, 4, de pigro: "Vult et non vult piger"" etc.

4. Ad quartum dicendum quod non omnis spes quae est sine meritis est praesumptio indistincte. Unde, cum dicitur spes informis, cum spes formata ponat respectum ad gratiam et merita "est enim ex gratia et meritisproveniens" - non privatur respectus ad gratiam, sed respectus ad merita: unde spes informis est ex gratia sine meritis, tamen cum distinctione. Nam, cum praesumptio duplex sit, "una", qua "quis confidit de gratia sine meritis, alia" qua "confidit de meritis sine gratia, et haec" est "maior, spes informis dicitur" uno modo tantum, qua quis confidit de gratia sine meritis: gratiam dico ei gratis datam. "Aliter" tamen "dicitur" spes informis confidere "sine meritis quam praesumptio". Nam merita ponuntur simpliciter in actu vel in habitu; ponuntur autem secundum quid et conditionaliter merita in potentia. Cum ergo aliquis confidit sine meritis, potest intelligi privatio meritorum simpliciter secundum quod sunt actu vel habitu, vel meritorum secundum quod sunt secundum quid in potentia. Spe igitur formata confidit quis ex meritis existentibus actu vel habitu; spe informi confidit quis sine meritis existentibus actu vel habitu, existentibus tamen in potentia: quamvis enim non habeat merita actu vel habitu, tamen confidit, quia potest habere. Praesumptio vero confidit sine meritis omnino, vel actu vel habitu vel in potentia existentibus.

PrevBack to TopNext